monumenta.ch > Augustinus > 137
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXXXVI. In Epiphania Domini, VI . <<<     >>> SERMO CXXXVIII. In Epiphania Domini, VIII .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXXXVII[Recensuimus ad codices Mss. et Edd. supra in sermone 66 designatos.] [Note: Alias, de Verbis Domini 11.]. In Epiphania Domini, VII [Sic appellatur in Possidii Indiculo, cap. 10, et in Eugypii, Bedae ac Flori collectione, variis locis. Eiusdem tractatus ipse meminit Augustinus in Enchiridii cap. 83, his verbis: «De qua quaestione difficili,» irremissibili videlicet peccato in Spiritum sanctum, «in quodam propter hoc solum conscripto libello, enucleatissime quantum potui disputavi.»].

1 [Christus primum innotuit in baptismo suo.] Dies Epiphaniorum graeco nomine sic vocatur. Quod enim nos apparitionem, vel ostensionem dicimus, id Graeci epiphaniam vocant. Hoc autem ideo dicimus, quia hodie Dominus noster et Salvator apparuit secundum carnem in terris. Licet enim olim natus esset ex Maria, et triginta iam annorum explesset aetatem; tamen ignorabatur a mundo. Eo tempore cognitus est, quo ad Ioannem Baptistam, ut in Iordane baptizaretur, advenit: et vox de coelo Patris intonantis audita est, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui [Matth. III, 17]. Quem Pater de coelis voce monstraverat, hunc Spiritus sanctus verus, quasi in columba, et super caput illius sedens, tactu voluit demonstrare: ne quis alius Filius Dei putaretur ex populo. Quid hac humilitate sublimius, vilitate nobilius? Baptizatur a servo; et a Deo Filius appellatur. Inter publicanos, et meretrices, et peccatores ad lavacrum venit; et sanctior est baptizatore suo. Baptizatur a Ioanne in carne; sed ipse Ioannem in spiritu lavat. Aquae quae caetera mundare consueverant, Domino nostro lavante, mundatae sunt. Iordanis fluvius, qui eo tempore, quando populum Israel duxit Iesus Nave, et ad terram repromissionis induxit, fuerat exsiccatus: nunc totis, si potuisset, undis in unum locum voluit congregari, ut Domini corpus attingeret. Iordanis, inquit, reversus est retrorsum [Psal. CXIII, 3].
2 [Psalmi vigesimi octavi brevis expositio. Ecclesiae antea desertae fecunditas.] Videte, fratres, quomodo id quod in Evangelio lectum est, in vigesimo et octavo Psalmo fuerat ante praedictum: Vox Domini super aquas. Locutus est enim Dei Filius ad Ioannem, Sine modo; sic enim oportet nos adimplere omnem iustitiam. Sequitur, Dominus maiestatis intonuit; quando Pater Filio testimonium reddidit, dicens: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui [Matth. III, 15, 17]. Vox Domini confringentis cedros. Baptizatus est enim Christus; et erecti prius atque sublimes daemones corruerunt. Succidit eos Dominus quasi cedros Libani, et comminuit eos tanquam vitulos; fragmenta arborum ventilans, et calcibus stirpes in diversa dispergens. E contrario de Salvatore quid dicitur? Et dilectus sicut filius unicornium. Dilectus Dominus atque Salvator est Filius Dei: unicornium [Unus e Colbertinis Mss., quod nobis praebetis.], filius crucis, de quo dicitur in cantico Habacuic, Cornua in manibus eius: ibi abscondit fortitudinem suam [Habac. III, 4]. Postquam autem dilectus iste crucifixus est, impletum est illud quod sequitur in Psalmo. Vox Domini intercidentis flammam ignis. Illo enim baptizato, et universo mundo, Christo lavante, mundato, gehennae ignis exstinctus est. Vox Domini concutientis desertum. Deserta fuit Ecclesia, quae prius filios non habebat. Ad praedicationem Christi deserta ista commota est; et parturivit, et peperit, et nata est in una die gens tota. Simul illa, quae antea dicebatur desertum Cades, hoc est desertum sanctitatis, siquidem non habuerat sanctitatem, coepit parere cervos et sanctorum suorum emittere greges, qui serpentes interficiunt, qui venena contemnunt: quibus discurrentibus, et in toto orbe Christi Evangelium praedicantibus, In templo eius omnes dicent gloriam Deo. Sequitur, Dominus diluvium inhabitare facit. Consideremus totum orbem, respiciamus barbaras nationes, Romanum quoque mente lustremus imperium: ubique Christo credunt, ubique in nostrum Dominum baptizantur; et ita fit ut non una aqua, sed quodam modo sit diluvium baptismorum. Quapropter, fratres charissimi, quoniam consummatum est Tabernaculum (hoc enim Psalmi istius titulo praenotatur); et quoniam Ecclesia vivis lapidibus constructa est: afferamus Domino filios Dei, afferamus ei filios arietum, Apostolorum atque sanctorum; et imitemur Salvatorem nostrum, qui et ipse pastor et agnus appellatur, qui pro nobis immolatur in Aegypto, qui pro Isaac tenetur in sentibus; et dicamus, Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit; super aquam refectionis educavit me [Psal. XXII, 1, 2]; cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME