monumenta.ch > Augustinus > 136
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXXXV. In Epiphania Domini, V . <<<     >>> SERMO CXXXVII. In Epiphania Domini, VII .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXXXVI[Additur huic titulo in pluribus probae notae Mss. Contra Nestorianos de Patre Domino.]. In Epiphania Domini, VI [Fossatensis Ms., Quid dicis?].

1 [Quadruplex in hac die Christi manifestatio. In qualibet salutis nostrae mysteria continentur.] Proxime, fratres charissimi, eius modi redemptionis nostrae celebravimus sacramentum, quo Deus hominem cum infirmitatibus induit. Hodie vero illud colimus, quo se in homine Deus virtutibus declaravit, pro eo quod in hac die, sive quod in coelo stella ortus sui nuntium praebuit [Matth. II], sive quod in Cana Galilaeae in convivio nuptiali aquam in vinum convertit [Ioan. II]; sive quod in Iordanis undis aquas ad reparationem humani generis suo baptismo consecravit [Matth. III, 13]; sive quod de quinque panibus quinque millia hominum satiavit [Id. XIV, 19]: in quolibet horum salutis nostrae mysteria continentur et gaudia. Nobis enim ex Virgine natus est, quod stella monstravit: nobis ex baptismo lavacrum concessum est, quod in Iordanis alveo consecravit: nos quoque in melius esse mutandos operis miraculo praemonstravit, quando aquas in vina convertit [Sic Mss. At editi affirmanter, Si vis; omisso, non.]. Et ideo, fratres charissimi, in omni actu nostro stellam fidei praeparemus; et in custodia puritatis, Christi baptismum celebremus: quia haec Christi regeneratio, nostrae fidei confirmatio est. Insinuavit enim nobis muneris sui beneficium per secundae nativitatis exemplum, et quod facere voluit, prior ipse fecit. Legimus Iudaeos diversa sub Lege habuisse baptismata; sed nullum ex his contra praevaricationis malum generalem potuit conferre medicinam. Et ideo pro absolutione totius mundi indigebant regenerationis aquae [Aliquot Mss., Non est finis laborare (vel, laboris) fugiendo ab illo. Eligis, etc.] coelitus sanctificari. Et quia per universum mundum sacramentum Baptismi humano generi opus erat, omnibus aquis benedictionem dedit, quando in Iordanis alveum unica ac singulari pietate descendit. Tunc enim Christum Dominum non tam lavit unda, quam est lota [Recensuimus ad codices Mss. et Edd. supra in sermone 67 designatos.] [Note: Alias, de Verbis Domini 9.]. Tibi ergo nascendo Christus advenit, tibi vivendo militavit, tibi moriendo conflixit: quem vides pro te mortuum, pro te intellige baptizatum.
2 [Aquae omnes in Christi baptismo benedictae.] Talis omnino etiam ante baptismum fuit, et ideo praecursor eius atque baptista ita eum cum ad se baptizandus veniret, alloquitur: Domine, ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me! Quid evidentius de Christi nondum baptizati puritate, quid fortius? Ego a te debeo baptizari: id est, qui fons es innocentiae et plenitudo iustitiae, qui nullo indigens dare scis, nescis accipere. Ego, inquit, a te debeo baptizari; quia tecum exhibes, et in te possides puritatis munera et baptismatis sacramenta; et quod ego dabo, te largiente, per gratiam, tu obtines per naturam [Ibid. 14]. Attactu membra tinguntur, et fluenta ditantur: vitalem gratiam non corpus ex flumine, sed flumen mutuatur ex corpore. Descendere in se fontem suum felix unda miratur, sub uno momento remedia aeterna concipiens, et nova Deum regenerationis fecunditate parturiens; quod acceperat, hoc reddens; et quod non habebat, accipiens. Inter haec mirum esset, quod se Dominus servi subdidit benedictioni, nisi et cruci se subdidisset et morti [Citatur a Floro ad II Cor. VI, 4. Idemque sermo, seu qui proxime antecedit, notatur a Possidio in Indiculo, cap. 8, vel 9.].
3 [Peccati gravitas ex remedio pendenda. Peccatum quanta cura cavendum.] Et ille quidem pretiosum sibi esse hominem pretii ipsius dignitate perdocuit, ut hinc quoque intelligamus quam grandes apud se aestimet Deus noster humanorum criminum causas, propter quas non angelum, non archangelum, sed Deum misit ad terras; quam gravis sit peccati et quam dura conditio, prodit remedii magnitudo. Quanta malorum discussio erit qua damnabuntur impii [His discrepant Editi: Er. et Lov., redimantur in languida et incerta vacationis brevissimae atque ultima vita. Immanissimis, etc. Lugd. et Ven., redimantur in languida et incerta vacationis breaissimae atque ultimae vitae. Immanissimis, etc.---In B. legitur ad marginem «Forte, Pro languida,» etc. M.], sollicitudo indicat qua redimuntur pii. Omni ergo diligentia atque vigilantia caveamus, ne vulneret diabolus quod sanavit Deus: ne per consensum cordis, per flagitium corporis, servitutem quam debemus Domino, magis exhibere probemur inimico. Et quidem si quis violentus ac praepotens aliquid de facultate nostra ac proprietate rapuisset, nonne dignum summo odio duceremus? nonne merito tanquam hostem detestaremur? Cur per peccatum diabolo consentiemus, qui nobis non substantiam vult auferre, sed vitam; non terram fraudare, sed coelum; non fines angustae possessionis, sed infinita spatia aeternitatis? Inter haec, o homo, si dignitatem facturae tuae, si pietatem circa te Domini tui volueris aestimare de pretio, non poteris dubitare de regno.
4 [Fides Trinitatis et Incarnationis in Magorum muneribus. Magi quomodo imitandi.] [Ipsi autem Magi, qui ad illa coelestis pueri veneranda cunabula stellae indicio pervenerunt, quid aliud expresserunt in illis muneribus, nisi fidem nostram? In eo enim quod tria offeruntur, Trinitas intelligitur: in eo vero quod tres sunt, et singuli singula offerunt, in Trinitate unitas declaratur. Per aurum rex ostenditur, Deus thure dignoscitur; per myrrham, quae condiendis est apta corporibus, sepultura crucifigendi hominis praedicatur. Secundum haec, charissimi, nos quoque personam Magorum spiritualibus imitemur obsequiis. In primis tamdiu quaeramus Christum, donec illum invenire mereamur. Ducatum nobis praebeat, velut stella coeli, lux fidei. Haec nobis illum ostendat, non iam in praesepi vagientem, sed in summa coeli arce dominantem; nec in matris gremio, sed in solio Patris adorandum; nec ulterius in humilitate iudicandum, sed ad iudicium cum maiestate venturum. Sit quasi trium munerum oblatio, Trinitatis perfecta confessio. Credatur a nobis unitas sine confusione coniuncta, Trinitas sine separatione distincta: Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus credantur; tres personae, sed non tres substantiae [879]. Quantum autem ad coelestis naturae ordinem pertinet, in Patre et Filio et Spiritu sancto ita confitenda est una divinitas, ut nec singularis putetur in Trinitate persona, nec triplex in unitate substantia: sed ita assignetur pluralitas unitati, ne Trinitati subtrahatur aequalitas. Et licet intromittatur in una deitate numerositas, non sit tamen recipienda diversitas. Ita ergo fidelium cordibus disponendus est Dei cultus, ut non admittatur vel in unitate separatio, vel in Trinitate permixtio.
5 [In Christi baptismo baptizamur, aquae purgantur, effectus Baptismi declaratur.] Proxima enim [In Er. Lugd. Ven., ut bestiam capiant, et interdum nec ipsius bestiae carnes, propter quam haec tanta sustinent, epulis necessarias. M.] ab hac die, fratres charissimi, sacri Natalis die natus est Dominus, nunc baptizatus. Tunc nos genuit ad vitam; nunc regeneravit ad salutem: tunc Adam suscepit perditum; nunc abluit peccatorem. Venit ergo ad baptismum, sicut scriptum est. Sed quid ablueret qui mundus erat? Utique ut mundus ablueret immundos. Illum ergo currentes aquae tunc infundebant; sed peccata nostra secum portabant. De illo guttae baptismatis fluebant; sed nostra in guttis crimina defluebant. O misericordia simul et potentia Dei! Necdum eramus in mundo, et iam abluebamur in baptismo; mundati in illo sumus antequam nati. Nam ipsa fuit baptismatis ratio, ut aquae quae purgaturae nos erant, ab illo ante purgarentur. Et cum ascendisset, inquit Scriptura, de aqua, vidit apertos coelos [Matth. III, 16]. Numquid tunc ei coelum apertum fuerat, cuius oculi coelorum interiora cernebant? Sed ideo coelum aperitur, ut mysterium Baptismatis in hoc declaretur: quia quando homo de Baptismo egreditur, tunc ei ianua regni coelestis aperitur.
6 [Unde Magorum tanta devotio. Mystica eorum munera. Placita Deo dona.] Illud vero quale est quod Magi veniunt ad Deum natum, imo ducuntur: positum in praesepio vident; nec apud sensus eorum humilitas nativitatis reverentiam divinitatis imminuit: adorant corporibus, honorant muneribus, venerantur officiis? Oculis hominem vident; et Deum obsequiis confitentur. Videbant enim in eo qui natus fuerat, plus esse quod animi hominum, quam quod oculi providerent. Dominus qui tunc corporaliter natus fuerat, per ipsum omnia nata erant. Videbatur quidem in praesepio, sed dominabatur in coelo; intra corpusculum erat, sed intra se omnia continebat. Natus quidem ex matre fuerat, sed matrem suam ipse creaverat. Et ideo se ei Magi humiliabant, quia famulari astra cernebant: Deum enim esse cognoscebant, cui coelestia serviebant. Et idcirco etiam ipsa eorum munera divino mysterio plena erant. Aurum namque, ut audistis, et thus, et myrrham obtulerunt [Id. II, 11]. Triplicium ergo munerum numero triplex significatio continetur. In thure signant Dei honorem; in auro, regiam dignitatem; in myrrha, corporis sepulturam. Offeramus ergo et nos, dilectissimi fratres, sincera et sancta munera Deo nostro, castitatem, fidem, patientiam, charitatem, mentes humiles, probos mores, animas Deo inhabitatore condignas. Haec sunt enim placita Deo dona, haec grata munera, quae illi quidem offeruntur, sed offerentibus prosunt. Nulla enim re ille, nullo munere eget: sed hoc illi munus optimum est, ut causas habeat munerandi. Nihil a nobis amplius exigit, nihil amplius petit nisi salutem nostram. Omnia enim sibi praestari a nobis putat, si ita nos egerimus, ut nobis ab illo cuncta praestentur; auxiliante ipso Domino nostro Iesu Christo, cui est honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXXXV. In Epiphania Domini, V . <<<     >>> SERMO CXXXVII. In Epiphania Domini, VII .
monumenta.ch > Augustinus > 136