Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXXXV. In Epiphania Domini, V .
1 | [Unda amplius ditata quam Maria.] Intelligere possumus, fratres charissimi, quantam gratiam Christo Domino debeamus, qui vota votis accumulat, gaudia gaudiis multiplicat. Ecce enim adhuc exsultamus Christum Dominum natum; et iam eum laetamur pro salute humani generis baptizatum. Necdum ortus eius est expleta festivitas; et iam baptismatis eius est celebranda solemnitas. Vix natus est hominibus; et iam renascitur sacramentis. Hodie enim, licet post multa annorum curricula, consecratus est in Iordane. Ita ergo disposuit Dominus, ut votis vota subiungeret, hoc est, ut uno eodemque tempore et ederetur per Virginem, et per mysterium gigneretur; essetque continuata festivitas, carnis nativitatis atque baptismatis: ut quemadmodum tunc eum miramur incorrupta matre progenitum; ita et nunc suscipiamus illum pura unda submersum: et gloriemur in utroque facto, quia filium genuit mater, et casta est; et quia Christum unda lavit, et sancta est. Nam sicut post partum glorificata est Mariae castificatio; ita post baptismum aquae est purificatio comprobata: nisi quod pene maiori munere, quam Maria, unda ditata est. Illa enim sibi tantum meruit castitatem; ista nobis contulit sanctificationem. Illa meruit ne peccaret; ista, ut peccata purgaret. Illa propria delicta a se repudiat, ista in se per Dei gratiam aliena condonat. Illi est collata virginitas; isti donata fecunditas. Illa unum procreavit, et virgo est; ista generat plures, et pura est. Illa praeter Christum nescit alium filium; ista cum Christo mater est populorum. |
2 | [Nativitas Christi secunda.] Natalis ergo hodie alter est quodam modo Salvatoris. Nam eisdem eum signis, eisdem miraculis cognoscimus genitum, sed nunc maiore mysterio baptizatum. Denique Spiritus sanctus, qui tunc illi in utero adfuit [Luc. I, 35], modo eum in gurgite circumfulsit: qui tunc Mariam castigavit, nunc fluenta sanctificat. Pater qui tunc obumbravit in virtute, nunc clamat in voce: et quasi maturiore consilio, qui tunc umbram praestitit nativitati, modo testimonium perhibet veritati. Ait enim Deus: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui [Matth. III, 17]. Haec prima praeclarior. Praeclarior plane est secunda quam prima nativitas. Illa enim sine teste, silentio Christum genuit; ista cum divinitatis professione Dominum baptizavit. Ab illa se Ioseph, qui pater putabatur, excusat; in hac se pater, qui non credebatur, insinuat. Ibi laborat suspicionibus mater, quia professioni deerat pater; hic honoratur genitrix, quia divinitas filium protestatur. Honoratior, inquam, secunda, quam prima nativitas: siquidem pater hic Deus maiestatis inscribitur; illic Ioseph artifex aestimatur. Et licet in utraque Dominus per Spiritum sanctum et natus sit, et baptizatus; tamen honoratior est qui de coelis clamat, quam qui in terris laborat. |
3 | [Deus Pater, faber.] Ioseph ergo faber in terris pater putabatur esse Domini Salvatoris [Id. XIII, 55], nec ab hoc opere Deus qui vere est Pater Domini nostri Iesu Christi excluditur: nam est et ipse faber. Ipse enim est artifex, qui huius mundi machinam non solum mirabili, sed etiam ineffabili potentia fabricatus est; tanquam sapiens architectus coelum subtilitate suspendit, terram mole fundavit, maria calculis alligavit. Ipse est artifex, qui ad mensuram quamdam superbiae deponit fastigia, humilitatis extrema sublimat. Ipse est artifex, qui in nostris moribus praecidit superflua opera, utilia quaeque conservat. Ipse est artifex, cuius securim ad radicem nostram positam Ioannes Baptista comminatur: ut omnis arbor quae normam iustae discretionis excesserit, excisa radicitus tradatur incendio [Id. III, 10]; quae autem mensuram veritatis habuerit, coelesti fabricae deputetur. |
4 | [Christus dum baptizatur, aquas mundat.] Hodie ergo baptizatur Dominus in Iordane. Quale est hoc baptismum, ubi purior est fonte ille qui mergitur, ubi dum susceptum aqua diluit, non sordibus inficitur, sed benedictionibus honoratur? Quale, inquam, Salvatoris est baptismum, in quo purgantur potius fluenta quam purgant? Novo enim sanctificationis genere Christum non tam lavit unda, quam lota est. Nam ex quo Salvator in aqua se mersit, ex eo omnium gurgitum tractus cunctorumque fontium venas mysterio baptismatis consecravit: ut ubi quisque in nomine Domini baptizari voluerit, non tam illum mundi aqua diluat, quam Christi unda purificet. Salvator autem ideo baptizari voluit, non ut sibi munditiam acquireret, sed ut nobis fluenta mundaret. |
5 | [Munera mystica.] Interea Magorum beata legatio perducta ad sacra cunabula radium desuper currentem miratur. Iudaeam praecedit Aethiopia, peccati exuenda nigredine, et fidei induenda candore. Quam stupenda dignatio! Inter amplexus genitricis includitur, qui coelum terramque complectitur: in sinu matris latet, qui regnum Patris excedit. Per simplex officium, spirituale revelatur arcanum: humanitas cernitur, et divinitas adoratur. Exhibent aurum, thus et myrrham, plus in mysteriis quam in conscientiis offerentes. In auri munere regia dignitas, in thuris vapore divina maiestas, in myrrhae specie sepelienda demonstratur humanitas: ac sic Trinitatem oblationum numerus loquitur, unitatem devotio una testatur. Per hoc ergo pervigili intentione cordis coelum semper studeamus aspicere, si ad Christum cupimus pervenire. Dirigat ergo nobis semitas vitae perfecta stella iustitiae, qui dixit, Non apparebis in conspectu meo vacuus [Exod. XXIII, 15]. Offeramus ei aurum fidei, pietatis aromata, castitatis holocausta. Spiritualem quoque myrrham habeamus in nobis, quae ita animas nostras condiat, ut illaesas a peccati corruptione custodiat: quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen . |