Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXXXIV. In Epiphania Domini, IV .
1 | [De Epiphaniae celebritate diversa traditio.] Licet, fratres dilectissimi, de solemnitate diei huius veterum sit diversa traditio; una tamen sanctae devotionis est fides. Et quanquam nonnulli hodie Dominum nostrum Iesum Christum stella duce venientibus ab Oriente Magis aestiment adoratum; alii autem asserant eum aquas in vina mutasse; quidam vero baptizatum illum a Ioanne confirment: in omnibus Dei Filius creditur, in omnibus est nostra festivitas. Nam quod Magis, utique gentilibus, et adorare Dominum, et munera offerre conceditur, Gentium est praefigurata vocatio: quod aquae transformantur in vinum, religionis nostrae designatur arcanum: quod vero fluentis Iordanis baptizatur Iesus, aquae nostro Baptismati consecrantur. Oportet itaque, charissimi, ut aliqua nunc de ipso baptismate Sanctitati vestrae, prout Dominus donaverit, proferamus; ut simul et humilitatem Salvatoris nostri, et mysteriorum gloriam cognoscatis. |
2 | [Ioannis baptismus crimina non delebat. Christi humilitas.] Praedicabat in deserto Ioannes baptismum poenitentiae populo peccatori , non quo crimina commissa deleret, sed quo emendaret errantes; nam remissio peccatorum Christi gratiae servabatur. Confluebat ergo ad Iordanem, desiderio lavacri, diversorum copiosissima multitudo, quorum essent tam scelerati actus, vita tam perdita, ut eos venerabilis Baptista vipereo semini compararet. Inter huiusmodi homines ille virtutum coelestium Dominus, ille qui respicit terram, et facit eam tremere [Psal. CIII, 32], Christus Iesus, non dedignatur humilis et quietus ad servuli sui baptismum properare. Sed quid mirum de mansuetudine Salvatoris, si se Prophetae manibus inclinavit, qui se ab inimicis suis passus est crucifigi? |
3 | [Ioannis de Christo testimonium.] Quo properante ad fluvium, talem Ioannes circumstantibus turbis erupit in vocem: Ecce Agnus Dei; ecce qui tollit peccata mundi [Ioan. I, 29]: hoc est dicere, Cessate iam, cessate a baptismo meo quo poenitentia suscipitur . Ecce Baptista per quem crimina dimittuntur: desinite ulterius a conservo vestro baptizari velle. Praesens est Dominus omnium nostrum, qui baptizat ad vitam; illum sequimini, illi credite, ab illo lavacrum salutis tota mente supplices postulate, a quo et ego ipse baptista vester cupio baptizari. Non renuit quidem Iesus testimonium vocis huius; sed qui per ordinem vellet universa complere, nihilominus baptizari se expetit a Ioanne. Et Baptista devotus baptizandi sui potentia tremefactus ait, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? id est, quoniam ego creatura sum, tu Creator; ego servus, tu Dominus; ego figura, tu Veritas. At Iesus ait, Sine modo; sic enim decet nos implere omnem iustitiam: id est, Quid nunc ista commemoras? Propositum susceptae humilitatis implendum est. Tunc ille qui praesumere formidabat, velociter paruit praecipientis imperio. |
4 | [Trinitatis manifestatio, Christi potentia.] Baptizatur ergo Iesus non sibi, sed nobis: baptizatur, non ut purificetur aquis, sed ut aquas ipse sanctificet: baptizatur novus homo, ut novi Baptismatis constituat sacramentum. Aperti sunt, inquit, ei coeli: aestimo ut in coelestibus esset miraculum de his quae gerebantur in terris, sicut ait Scriptura, In quem concupiscunt Angeli prospicere [I Petr. I, 12]. Quomodo enim poterant non mirari Virtutes coelorum et Dominationes, Cherubim et Seraphim, cum viderent Dominum sabaoth in fluvio ab homine baptizari? Ut autem Ioannis attestatio etiam coelesti testimonio confirmetur, videt Spiritum sanctum corporali specie, quasi columbam descendentem, et manentem super Iesum: audit et Patrem dicentem, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui [Matth. III, 14-17]. Advertite, dilectissimi fratres, quanta nobis in baptismate Domini nostri Iesu Christi patefacta sit gratia, quam subtili Sacramento Trinitas se hodie homini revelavit. Pater enim auditur in voce, Filius manifestatur in homine, Spiritus sanctus dignoscitur in columba. Quam mirifico autem mysterio Dominus noster Iesus Christus vel tactu corporis sui, vel transitu gloriae suae omnem ad momentum creaturam sanctificat, vivificat et illustrat? Aquas enim consecrat, dum baptizatur; terram sanctificat, dum sepelitur; mortuos suscitat, dum resurgit; coelestia glorificat, dum ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris. |