Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXXXIII. In Epiphania Domini, III .
1 | [Solemnitatis causa et ratio.] Causam, dilectissimi, et rationem solemnitatis hodiernae, saepe vobis et evangelica narratio, et observantiae consuetudo patefecit: nec necesse est ita nunc quae inter Salvatoris nostri humana primordia sunt gesta, replicari ut de splendore novi sideris, de Magis, Magorumque muneribus, de saevitia Herodis, et de interfectione infantium disseramus; cum, sicut nostis, et in stellae fulgore Dei gratia, et in tribus viris vocatio Gentium, et in rege impio crudelitas Paganorum, et in occisione infantium, cunctorum martyrum forma praecesserit. Sed quia in sacratissimo die reddendum exspectationi vestrae est sacerdotalis sermonis officium, nitamur ut possumus adiuvante Spiritu Dei, et per intelligentiae semitas pervenire, ut cognoscamus sacramentum praesentis festi ad omnium fidelium tempora pertinere; nec ullo modo habeatur insolitum, quod in dispensationum ordine adoratur antiquum. |
2 | [Incarnationis necessitas.] Quamvis ergo omnis anima christiana nihil indignum debeat de Filii Dei maiestate sentire, et transcensis incipientis fidei rudimentis, oporteat unumquemque ad sublimiora proficere; necesse est tamen infirmitatem mentis humanae, dum verum hominem accipit Christum, de ipsa naturae nostrae communione trepidare, et per initia vel incrementa corporea ad agnitionem unius cum Patre deitatis difficulter accedere. Sed ubi inter caligantes cogitationes radius supernae lucis refulserit, cunctantis fidei moras splendor veritatis abrumpat: ut cor liberum et a visibilibus absolutum, lumen intelligentiae tanquam ducem stellam sequatur; quia, sicut Apostolus ait, Dominus Iesus Christus in gloria Dei Patris est [Philipp. II, 11]: ut quem venerabatur in cunis humiliter iacentem, ipsum sine differentia adoret cum Patre regnantem. Haec autem manifestatio, dilectissimi, quae haesitantium nebulas dissolvit animarum, et ita facit innotescere Dei Filium, ut de hoc quod idem est etiam hominis filius, nihil patiantur obstaculi, ad praesentis festi pertinet dignitatem. et vera est infantia Salvatoris declaratio deitatis, quando carnis sensus ab humanis ad divina transfertur; ut quos deprimunt experimenta infirmitatum, erigant signa virtutum: quia tali auxilio et natura nostra indigebat et causa, ut reparare humanum genus nec sine maiestate posset humilitas, nec sine humilitate maiestas. |
3 | [Hic nemo sit securus.] Iam vero cum singulorum fidelium profectibus, divinorum elucet custodia mandatorum, impleturque quod dictum est, Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum qui in coelis est [Matth. V, 16]; quis illic non praesentem intelligat deitatem, ubi veram videt apparere virtutem? quae utique sine Deo nulla est, nec proprietatem obtinet deitatis, nisi Spiritu sui vegetetur auctoris. Dicente enim discipulis suis Domino, Sine me nihil potestis facere [Ioan. XV, 5], dubium non est hominem bona agentem, ex Deo habere et effectum operis, et initium voluntatis. Unde et Apostolus copiosissimus fidelium cohortator, Cum timore, inquit, et tremore vestram salutem operamini: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate [Philipp. II, 12, 13]. Et haec sanctis causa est tremendi atque metuendi, ne ipsis operibus pietatis elati deserantur ope gratiae, et remaneant in infirmitate naturae. |
4 | [Signa inhabitationis Dei in nobis. Charitas omnium virtutum mater.] Qui autem experiri cupit, an in ipso Deus habitet, de quo dicitur, Mirabilis Deus in sanctis suis [Psal. LXVII, 36]; sincero examine cordis sui interiora discutiat, et sagaciter quaerat qua humilitate repugnet superbiae, qua benevolentia obluctetur invidiae, quam non capiatur adulantium linguis, quamque bonis delectetur alienis; an pro malo non cupiat malum reddere, malitque inultas oblivisci iniurias, quam imaginem et similitudinem sui Conditoris amittere, qui omnes ad cognitionem sui generalibus incitans donis, pluit super iustos et iniustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos [Matth. V, 45]. Ac ne in multis laboret sollicitae discretionis inspectio , ipsam matrem virtutum omnium charitatem in secretis suae mentis inquirat: et si eam dilectioni Dei et proximi toto intentam corde repererit, ita ut etiam inimicis suis eadem velit tribui, quae sibi optat impendi; quisquis huius modi est, Deum et rectorem et habitatorem sui esse non dubitet: quem tanto magnificentius recipit, quanto magis in se, sed in Domino gloriatur; quoniam quibus dicitur, Regnum Dei intra vos est [Luc. XVII, 21]; nonnisi aguntur illius spiritu, cuius reguntur imperio. Scientes igitur, dilectissimi, quod charitas Deus est, qui operatur omnia in omnibus; sectamini charitatem, ita ut in unum castae dilectionis affectum universorum fidelium corda concurrant. Transeant a nobis vana, et, ne nos occupent, constanti desiderio ad ea quae semper sunt mansura, tendamus. Sacramentum enim praesentis festi oportet in nobis esse perpetuum: quod utique sine fine celebrabitur, si in omnibus actibus nostris Dominus Christus appareat, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. |