1 | [Hodie copulati cum Gentibus Iudaei.] Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi adventus in carne in ipso de Virgine rudi eius exortu manifestari Gentibus coepit, cum ad eum adorandum Magi ab Oriente venerunt. Hic dies solemnissimus debita sanctitate est factus Ecclesiae, maxime quae crevit ex Gentibus, et angulari lapide alterum parietem structura uberiore compegit: ut ille pax nostra faceret utraque unum [Ephes. II, 14], ex circumcisione et praeputio condens Ecclesiam. Unde et lapis angularis dictus est, tanquam in se copulans ex diversitate venientes, ut commutaret utrosque in uno corpore Deo, sicut prophetica et evangelica et apostolica doctrina testatur. Nato itaque Domino ex Virgine, quem diem nuperrime celebravimus, pastores admoniti ab Angelis secundum Lucam evangelistam ad infantis Verbi praesepe venerunt [Luc. II, 9]; pastores autem illi Israelitae fuerunt: ecce praesignatus est unus paries, ad angularem lapidem de circumcisione percurrens. Paucis diebus inde transactis, hodie Magi ab Oriente venisse creduntur, et illius parvuli magnitudinem cognovisse, quos Matthaeus evangelista commemorat [Matth. II, 1-12]. Ecce alius paries ex praeputii desperatione concurrens nos proprie figuravit, et diem nobis festum familiari laetitia geminavit. |
2 | [Stella ante biennium apparuit. Quid Magos ad adorandum induxerit.] In coelo enim videntes ignotissimam stellam, non ante paucos dies, sed ante ferme biennium, sicut inquirenti Herodi patefecerunt (unde a bimatu et infra occidit infantes secundum tempus, ut scriptum est, quod inquisierat a Magis); hanc stellam sicut intelligitur, admirati, cuius etiam esset, consequenti revelatione nosse meruerunt, regis videlicet Iudaeorum: eoque nato cum et hoc eius gratia cognovissent, ad eum adorandum hodie occurrere potuerunt. Non utique regi Iudaeorum, quales alii esse solebant, hunc tam magnum honorem longinqui alienigenae et ab eodem regno prorsus extranei a se deberi arbitrabantur; sed talem natum esse didicerant, in quo adorando se salutem quae secundum Deum est, consecuturos minime dubitarent. Neque enim aetas erat saltem cui adulatio humana serviret; non sub poplite sella regalis, non de membris purpura, non de capite diadema fulgebat: non pompa famulantium, non terror exercitus, non gloriosorum fama praeliorum hos ad eum viros ex remotis terris cum tanto voto supplicationis attraxerat. Iacebat in praesepi puer ortus recens, exiguus corpore, contemptibilis paupertate: sed magnum aliquid latebat in parvo, quod illi homines primitiae Gentium non terra portante, sed coelo narrante didicerant, ad quod tam ex longinquo tam supplices veniebant, quod intuendo non videbant, et promereri adorando cupiebant. Regina quidem Austri venerat a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: nec illa regni eius sublimitate, sed mentis luce commota est [III Reg. X, 1] [Matth. XII, 42]. Verumtamen inerat in Salomone doctrina, quae verbis eius longissime ac latissime diffamatis ad discendum potuit studiosos animos excitare: proinde illa non latentem Deum, sed loquentem hominem, non adorare venerat, sed audire. Hic autem qui donaverat illam sapientiam Salomoni, et erat virtus ac sapientia Dei, infirmitate carnis indutus, adhuc per pusillam aetatem tacebat in terris, iam per amplissimam maiestatem clarebat in coelis. |
3 | [Detestanda Herodis crudelitas, sed magis miranda stultitia Iudaeorum.] Quid times, Herodes? quid maligna mente turbaris? Si salutem tuam sapias, ille natus est per quem regnum Dei videas, non cui regnum hominum invideas. Quid saevis? quid occidis infantes? quid aetatem innoxiam noxius noxio gladio , insectaris? A gladio regis huius nemo erit crudelitate, sed pietate securus. Detestanda ergo regis Herodis insania: sed magis miranda stultitia Iudaeorum, propter quos iudicandos dispositione divina se a conspectu Magorum Christum quaerentium parumper illa stella subtraxit. Apparuit namque, ut locum in quo puer fuerat, demonstraret. Poterat utique index etiam civitatis existere; sed quod in Bethlehem Iudae Christus nasceretur, de Libris sanctis interrogati Iudaei proferre debuerunt, parati ad legendum, caeci ad intelligendum, duri ad credendum. Hos ergo etiam nos in vetustate litterae dimittamus, et ex eorum adiuti codicibus, adorandum Christum cum istis alienigenis agnoscamus. |