monumenta.ch > Augustinus > 131
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXXX. De Calendis Ianuariis, II . <<<     >>> SERMO CXXXII. In Epiphania Domini, II .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXXXI[Vaticanus Ms., perdere.]. In Epiphania Domini, I [Codex cl., Omnis homo sine Deo mortuus est, et habe animam.].

1 [Stella singularis. Christum non indicavit, sed ut quaereretur excitavit.] Sicut dies hodiernus anniversario reditu commonet nos, quod Dominum nostrum Iesum adoraverunt Magi, tanquam primitiae Gentium: ita huic solemnitati de isto tanto mysterio noster etiam sermo debetur. Unde vestram commoneo Charitatem, recentem diem pristinum recolite, quo Dominus natus est: et huic hodiernum adiungite, quo a Magis adoratus est. Nec eis stella loqui potuit, cuius esset, vel cuius excellentiam praesignaret: novum tamen et singulare sidus effulsit, atque illos etiam qui solent sidera diligenter intueri, novo miraculo exterruit. Nunquam enim tali stella quisquam est significatus; quia nunquam talis est natus. Verumtamen quis esset, ubi esset, quorum rex esset, sidus illud, etsi tacebat, lucebat. Sed quaerentia Deus et pulsantia corda non fraudans, alio modo sine dubio petentibus revelavit, quod stella indicare non potuit. Quem modum quidem Scriptura non dicit, sed intelligendum prudentibus dereliquit: atque in ipsa narratione, unde hoc intelligere possimus, ostendit.
2 [Tum alia revelatio manifestavit.] Cum enim Bethlehem civitas, secundum Scripturas, a Iudaeis commemorata esset ubi Christum nasci oporteret; quia domus latebat ubi Dei Verbum infans iacebat, eadem stella Magos perduxit ad domum, sub cuius tecto erat qui fecerat mundum, et quem nuntiaverat coelum; huc usque patuit praecedentis sideris fulgor. Sed ut illi ad Herodem regem Iudaeorum non reverterentur, qui se velle dixerat adorare quem cupiebat occidere, per somnium leguntur admoniti. Ita quod eloqui stella non potuit, alia Deus revelatione monstravit. Sic intelligendum est, non per solam stellam, quamvis oculis suis insolita et inexperta luce fulgentem, Magos in Oriente potuisse cognoscere, quisnam esset significatione tanti sideris dignus, cuius testis ille fulgor existeret, quem clarum tanta claritas nuntiaret, ubi quaereretur quo eundum esset, ut inventus adoraretur. Sed alia nimirum revelatione divinitus indicatum est, quod luce sideris tacite signabatur. Et cum magna admiratione quaerentibus quid sibi vellet, et quo pertineret quod novum apparebat in coelo, non utique loquente ipso sidere, sed aliter intimatum est, quis descendisset de coelo, et divinitate praesidens coelo, iaceret in carne sub coelo. Tunc quippe intelligitur indicatum, cuius esset stella quae iam diu videbatur, quando natus est qui per illam significabatur.
3 [Stella per biennium apparuit.] Nam ferme biennio visa est mirantibus quid esset. Sed posteaquam Christo nato revelatum est Magis, iam non sidus esse mirandum; sed eum qui sidere praenuntiatus fuerat, adorandum, regemque esse Iudaeorum: ab Oriente venerunt, et hodierno die adoraverunt quem ante paucos dies natum esse, atque illam stellam, quae sibi per biennium apparuerat, eius fuisse didicerunt. Hic dicit aliquis: Illam stellam biennio apparuisse unde monstratur? Evangelii verba recolamus. Herodes nempe rex Iudaeorum, cum a Magis fuisset illusus, quod in somnis moniti ad eum redire noluerunt, ne indicaretur ubi Christus fuisset inventus, a bimatu et infra occidit infantes. Hoc autem qua causa fecerit, hoc est, quare a bimatu et infra occidi parvulos iusserit, Evangelista non tacens, secundum tempus, inquit, quod exquisierat a Magis [Matth. II, 16]. Ecce unde ostenditur, non tunc primum apparuisse stellam, quando natus est Christus, hoc est, ante paucissimos dies; sed biennii tempore praenuntiatione fulsisse siderea: quae tunc est cognita cuius esset, quando missi sunt adorare in terra, quem in coelo iam viderant praesignatum.
4 [Quid biennali apparitione signetur. Duo dilectionis praecepta. Duo Testamenta. Duo Christi adventus. Duae hominis geneses.] Si quis autem quaerit, quare per biennium praenuntians Christum stella claruerit, possunt videri duobus annis duo significata praecepta: unum dilectionis Dei, alterum proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae [Id. XXII, 40]. Sic enim quod infinite videbatur per multa diffusum, ista est brevitate conclusum: ut hinc intelligatur dixisse propheta, Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram [Isai. X, 23]; ipse igitur duobus praeceptis consummavit verbum, cuius duobus annis stella praenuntiavit adventum. Possunt in his duobus annis etiam duo intelligi Testamenta, vetus et novum. Non enim alius auctor est Legis qua terremur, et alius gratiae qua iuvamur: cum ipse dixerit, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit [Ioan. V, 46]; et ipse sit sapientia Dei, de qua dictum est, Legem autem et misericordiam in lingua portat [Prov. XXXI, 26]. Sed quoniam pe duos annos duo tempora significata potius accipi possunt, etiam duos Christi possumus intelligere adventus; unum humilitatis, alterum claritatis: et duas nostras geneses, quia ille per quem facta sunt omnia, utique auctor ambarum est; unam qua in carne nascimur, aliam qua in fide renascimur.
5 [Iudaeorum et Gentium adunatio.] Exsultemus ergo, et iucundemur in eo quem panni involverant, et Angeli nuntiabant: qui in praesepi iacebat, et intra astra fulgebat: quem regem sempiternum, Gentibus adorandum, non diadematis gemma, sed coeli stella monstrabat: qui ubera sugebat, et lactentes martyres faciebat. Agnoscamus lapidem angularem, in quo duo parietes de diverso venientes, unus ex circumcisione Iudaeorum, alter ex praeputio nationum, fideli osculo copulantur: Ipse est enim pax nostra, qui fecit ultraque unum. Ipse veniens, sicut audistis per Apostolum, evangelizavit pacem his qui longe, et pacem his qui prope [Ephes. II, 14, 17]. Prope erant pastores; longe erant Magi: utrique agnoverunt, utrique venerunt; et secundum Isaiam prophetam, utrique in praesepi cibaria sua, tanquam bos et asinus, invenerunt [Isai. I, 3]. Hos enim populos ex Iudaeis et Gentibus Christus glorificatus assumpsit, primitias natus accepit. Ad nos ergo maxime huius diei pertinet gratulatio, qui ex Gentibus venimus.
6 [Munera Magorum mystica.] Protulerunt Magi, quando Christum adoraverunt, aurum, thus, et myrrham [Matth. II, 11]: aurum, quia regem viderunt; thus, quia Deum intellexerunt. Cognoverunt et carnem passuram; nam et myrrham protulerunt ad sepulturam. Haec illi secundum considerationem suam. A nobis autem aurum accipit, si eleemosynas faciamus; thus, si orationes fundamus; myrrham, si pro illo moriamur. Proinde quia Epiphania manifestationem verbo graeco indicat (latens quippe Magis domini infantia cupientibus adorare manifestatur indice stella), nos viam fulgentis Evangelii sequamur, et sancte adoremus cui manifesti sumus; ut quando Deus manifeste veniet, nec infans erit, quia non silebit [Psal. XLIX, 3], in dextera eius apparere mereamur.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXXX. De Calendis Ianuariis, II . <<<     >>> SERMO CXXXII. In Epiphania Domini, II .
monumenta.ch > Augustinus > 131