Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXXX. De Calendis Ianuariis, II .
1 | [Peccatorum omnium fontes superbia et error. Error. Quomodo in superbiam transeat. Larvatorum dementia. Quomodo iis daemon dominetur.] Omne peccatum, fratres charissimi, aut per superbiam, aut per errorem diabolus intromittit: errorem per ignorantiam, per contemptum superbiam. Istae duae res sunt origines omnium peccatorum. Error est quasi levius crimen, ut est appetitio voluptatum, intemperans gula, procacis ioci turpis laetitia, spectaculi ambitus, facilis lingua, incogitata et inordinata praesumptio: error etiam est inutilis observatio augurum, cultus dierum antiquae superstitionis, inquisitio futurorum. Sed haec in superbiam transeunt, cum cognita sine emendatione permanserint. Sic enim fit ut stultae laetitiae causa, dum observantur calendarum dies aut aliarum superstitionum vanitas, per licentiam ebrietatis et ludorum turpem cantum, velut ad sacrificia sua daemones invitentur. Illorum est enim suave sacrificium, cum aut dicitur a nobis aliquid, aut fit, quo honestas, quae est amica iustitiae, improbis actibus violata discedat. Quid enim est tam demens quam virilem sexum in formam mulieris, turpi habitu commutare? Quid tam demens quam deformare faciem, et vultus induere, quos ipsi etiam daemones expavescunt? Quid tam demens quam incompositis motibus et impudicis carminibus vitiorum laudes inverecunda delectatione cantare? indui ferino habitu, et capreae aut cervo similem fieri, ut homo ad imaginem Dei et similitudinem factus sacrificium daemonum fiat? Per haec ille malorum artifex se intromittit, ut captis paulatim per ludorum similitudinem mentibus dominetur. Ergo cum haec quae supra dicta sunt, convaluerint, superbia Deo inimica succedit: haec per negligentiam religionis et contemptum timoris Dei, contentiones etiam adversus sanctas Scripturas primitus intromittit, deinde ambitione furens, vanitate tumens, inhonesta appetens, honesta despiciens, elationis spiritu in naufragia morum, velut quaedam immoderata turbinis procella grassatur. Hinc invidia malorum omnium radix, quae alieno profectu velut propriis malis uritur, inesxtinguibili flamma, velut futurus gehennae ignis, viventium animas iam nunc secreto ardore consumit, mordacibus curis angit. Quid enim illo esse miserius potest, quem infelicem facit aliena felicitas? Aut ubi remedium inveniat, qui non solum suo malo, sed alieno bono miser est? Hinc ira, quae semper est inimica consilio, foveam in quam cadat, et laqueos quibus ipsa capiatur, innectit. |
2 | [Tales coercendi.] Vos vero, fratres charissimi, quibus Deus honestos et sobrios mores donare dignatus est, sanctam conversationem quam divino munere percepistis, vicinis, vel familiis vestris assidua castigatione transfundite, et nolite eis permittere verba turpia aut cantica luxuriosa proferre: quia in illum redundat omne peccatum, qui non vult peccantes prohibere, cum possit. Quicumque ergo in calendis ianuariis quibuscumque miseris hominibus sacrilego ritu insanientibus, potius quam ludentibus, aliquam humanitatem dederint, non hominibus, sed daemonibus se dedisse cognoscant. Et ideo si in peccatis eorum participes esse non vultis, cervulum sive iuvencam , aut alia quaelibet portenta, ante domos vestras venire non permittatis: sed castigate potius atque corripite, et si potestis, etiam cum severitate distringite; ut de vestra salute, et de aliorum correctione duplicem mercedem possitis, Deo remunerante, percipere. Rogo autem vos, fratres dilectissimi, ut quia de fide et de honestate morum vestrorum, Deo propitiante, confidimus, non vobis sufficiat, quod ipsi boni estis; sed, sicut iam supra suggessi, studete ut per vestram admonitionem aliorum etiam negligentias corrigatis; ut non solum de sancta vestra conversatione, sed etiam de aliorum correctione aeterna praemia capiatis. Admonete ergo familias vestras ut infelicium Paganorum sacrilegas consuetudines non observent. |
3 | [Strenae. Ieiunandum in calendis ianuariis.] Sunt enim aliqui, quod peius est, quos ita observatio inimica subvertit, ut in diem calendarum si forte aut vicinis au peregrinantibus opus sit, etiam focum dare dissimulent. Multi praeterea strenas et ipsi offerre, et ab aliis accipere solent. Ante omnia, fratres, ad confundendam Paganorum carnalem et luxuriosam laetitiam, exceptis illis qui prae infirmitate abstinere non praevalent, omnes auxiliante Deo ieiunemus; et pro illis miseris qui calendas istas, pro gula et ebrietate, sacrilega consuetudine colunt, Deo, quantum possumus, supplicemus. Et dum ea quae ipsi faciunt exhorrescimus, insuper et pro illis oramus; et de nostra benignitate et de illorum correctione dupliciter, donante Deo, gaudeamus. Propitio Deo, fratres dilectissimi, ita nos pro salute animae vestrae fideliter ac libenter auditis, ut nobis libere et cum omni fiducia ea quae saluti vestrae novimus esse necessaria, studeamus cum charitate suggerere, et quid agere vel quid vitare debeatis ostendere. Et ideo, rogo vos, fratres, ut quia, Deo inspirante, antiquam Paganorum consuetudinem religionis affectu ipsi despicitis, alios quoscumque observare videritis, cum charitate et mansuetudine castigetis. |
4 | [Vanus honor Planetis delatus. Unde, dies planetarum nomine dicti. Prima eorum nuncupatio. Talis appellatio resumenda.] Nonnulli enim in haec mala labuntur, ut diligenter observent, qua die in itinere exeant, honorem praestantes, aut Soli, aut Lunae, aut Marti, aut Mercurio, aut Iovi, aut Veneri, aut Saturno. Nescientes miseri, quia si se per poenitentiam non emendaverint, cum illis partem habebunt in inferno, quibus vanum honorem impendere videntur in mundo. Ante omnia, fratres, universa ista sacrilegia fugite, et tanquam diaboli mortifera venena vitate. Et solem enim et lunam Deus pro nobis et nobis profutura constituit, non ut ista duo luminaria quasi deos colamus; sed illi qui ea nobis dedit, quantas possumus gratias referamus. Mercurius enim homo fuit miserabilis, avarus, crudelis, impius et superbus. Venus autem meretrix fuit impudicissima. Et ista monstruosa portenta, id est, et Mars, et Mercurius et Iovis et Venus et Saturnus eo tempore dicuntur nati, quo filii Israel erant in Aegypto. Si tunc nati sunt, utique dies isti, qui illorum nominibus appellantur, illo tempore iam erant; et secundum quod Deus instituerat, sic nomen habebant, id est prima et secunda, et tertia, et quarta, et quinta, et sexta feria : sed miseri homines et imperiti qui istos sordidissimos et impiissimos homines, ut supra diximus, timendo potius, quam amando colebant, pro illorum sacrilego cultu, quasi in honore ipsorum, totius septimanae dies singulis eorum nominibus consecrarunt; ut quorum sacrilegia venerabantur in corde, eorum nomina frequentius habere viderentur in ore. Nos vero, fratres, qui non in hominibus perditis atque sacrilegis, sed in Deo vivo et vero spem habere cognoscimur, nullum diem daemonum appellatione dignum esse iudicemus, neque observemus qua die itinere proficisci debeamus, sed etiam ipsa sordidissima nomina dedignemur ex ore proferre, et nunquam dicamus diem Martis, diem Mercurii, diem Iovis ; sed primam, et secundam, vel tertiam feriam, secundum quod scriptum est, nominemus. De his etiam nominibus et vestras familias admonete. Tunc enim in vobis perfecta animae sanitas permanebit, si per vestram admonitionem ad eos qui multis peccatis vulnerati sunt, medicamentum spirituale pervenerit. Unde non solum illos qui vestri sunt, frequenter cum severitate corripite; sed etiam extraneos cum charitate iugiter admonete, ut vobis pius et misericors Dominus, non solum pro vestra, sed etiam pro aliorum salute aeterna praemia retribuat, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. |