Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXXIX. De Calendis Ianuariis, I .
1 | [Ianus quis fuerit. Idololatriae origo. Unde Iano duae facies. Superstitio calendarum ianuariarum.] Dies calendarum istarum, fratres charissimi, quas Ianuarias vocant, a quodam Iano homine perdito ac sacrilego nomen accepit. Ianus autem iste dux quidam et princeps hominum Paganorum fuit: quem imperiti homines et rustici dum quasi regem metuunt, colere velut Deum coeperunt; detulerunt enim ei illicitum honorem, dum in eo expavescunt regiam potestatem. Homines quippe stulti et ignorantes Deum, illos tunc maxime deos existimabant, quos inter homines sublimiores esse cernebant. Ac sic factum est ut unius veri Dei cultus ad multa deorum vel potius daemoniorum nomina transferretur. Diem ergo calendarum hodiernarum de nomine Iani, sicut iam dictum est, nuncuparunt: atque ut ei homini divinos honores conferre cupiebant, et finem unius anni et alterius initium deputarunt. Et quia apud illos ianuariae calendae unum annum implere, et alterum incipere dicebantur, istum Ianum quasi in principio ac termino posuerunt, ut unum annum implere, alterum incipere diceretur. Et hinc est, quod Idolorum cultores ipsi Iano duas facies figurarunt; unam ante ipsum, alteram post ipsum; unam quae praeteritum annum videretur aspicere, alteram quae futurum: ac sic homines insipientes duas ei facies deputando, dum eum deum facere cupiunt, monstrum esse fecerunt. Voluerunt in deo suo esse praecipuum Pagani homines, quod est etiam in pecudibus monstruosum. Et ideo optima erroris sui declaratione atque indicio, dum eum religiosa vanitate magnum deum videri volunt, daemonium publicarunt. |
2 | [Cervulum facientes. Viri feminas induentes.] Hinc itaque est quod istis diebus Pagani homines perverso omnium rerum ordine obscenis deformitatibus teguntur; ut tales utique se faciant qui colunt, qualis est iste qui colitur. In istis enim diebus miseri homines, et, quod peius est, aliqui baptizati, sumunt formas adulteras, species monstruosas, in quibus quidem sunt quae primum pudenda, aut potius dolenda sunt. Quis enim sapiens poterit credere, inveniri aliquos sanae mentis qui cervulum facientes, in ferarum se velint habitum commutare? Alii vestiuntur pellibus pecudum; alii assumunt capita bestiarum, gaudentes et exsultantes, si taliter se in ferinas species transformaverint, ut homines non esse videantur . Ex quo indicant ac probant, non tam se habitum belluinum habere, quam sensum. Nam quamvis diversorum similitudinem animalium exprimere in se velint; certum est tamen, in his magis cor pecudum esse, quam formam. Iam vero illud quale et quam turpe est, quod viri nati, tunicis muliebribus vestiuntur, et turpissima demum demutatione puellaribus figuris virile robur effeminant, non erubescentes tunicis muliebribus inserere militares lacertos: barbatas facies praeferunt, et videri feminae volunt. Et merito virilem iam fortitudinem non habent, qui in mulieris habitum transierunt. Iusto enim iudicio Dei evenisse credendum est, ut militarem virtutem amitterent, qui feminarum se specie deformassent. |
3 | [Superstitiones aliae. Strenae.] Et quia Deus placatus vobis inspirare dignatus est, ut pro amore fidei, ista miserabilis consuetudo de hac civitate in integrum tolleretur; rogo vos, fratres charissimi, ut vobis non sufficiat quod ipsi hoc malum, Deo donante, non facitis: sed ubicumque alibi fieri videritis, arguite, castigate, corripite, et vestro salubri consilio de isto miserabili sacrilegio stultos homines removete. Et ut ad integrum vos divinae misericordiae consecretis, etiam illas alias observationes, velut diaboli venena respuite, quas, quod peius est, plures in populo christiano observare non erubescunt. Sunt enim qui calendis ianuariis auguria observant, ut focum de domo sua, vel aliud quodcumque beneficium, cuicumque petenti non tribuant. Diabolicas etiam strenas, et ab aliis accipiunt, et ipsi aliis tradunt. Aliqui etiam rustici, mensulas in ista nocte quae praeteriit, plenas multis rebus, quae ad manducandum sunt necessariae, componentes, tota nocte sic compositas esse volunt, credentes quod hoc illis calendae ianuariae praestare possint, ut per totum annum convivia illorum in tali abundantia perseverent. Et quia, sicut scriptum est, Modicum fermentum totam massam corrumpit [Galat. V, 9], etiam ista, et alia his similia, quae longum est dicere, quae ab imperitis aut parva, aut nulla peccata creduntur; a vestris ordinate familiis removeri: et hoc praecipite, ut sic calendas istas colant, quomodo aliorum mensium colere solent. Qui enim aliquid de Paganorum consuetudine in istis diebus observare voluerint, timendum est ne eis nomen christianum prodesse non possit. |
4 | [Ieiunium olim indictum in calendis ianuariis. Personati homines non aspiciendi.] Et ideo sancti antiqui patres nostri considerantes maximam partem hominum diebus istis gulae vel luxuriae deservire, et ebrietatibus et sacrilegis saltationibus insanire, statuerunt in universum mundum, ut per omnes Ecclesias publicum indiceretur ieiunium . Ut agnoscerent miseri homines in tantum se male facere, ut pro illorum peccatis necesse esset omnibus Ecclesiis ieiunare. Ieiunemus ergo, fratres charissimi, in istis diebus; et cum vera et perfecta charitate stultitiam miserorum hominum lugeamus, ut vel sic intelligant malum suum, dum pro se viderint publicum observari ieiunium. Neque enim desperandum est, quod illos Deus possit nostra oratione vel castigatione corrigere, qui per apostolum suum ineffabili pietate promisit dicens, Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum [Iacobi. V, 20]. Qui etiam in istis calendis stultis hominibus luxuriose ludentibus aliquam humanitatem impenderit, peccati eorum participem se esse non dubitet. Nam qui de salute animae suae feliciter cogitat, magis de illis dolere debet vel flere, quam cum illis vel de illis ad infelicem risum suum animum relaxare. Vos vero, fratres, qui Deo propitio quotidie clamare consuevistis, Oculi mei semper ad Dominum [Psal. XXIV, 15]; et iterum, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis [Psal. CXXII, 1]: non oportet ut oculi vestri, qui assidue in ecclesia vigilantes ad Deum sanctificantur, videndo luxuriam stultorum hominum, polluantur. Magis dedignari debetis atque despicere opera diaboli; ut in vobis integra permaneat charitas Christi. Clamate ergo cum propheta, dicentes, Averte oculos meos, ne videant vanitatem [Psal. CXVIII, 37]: timentes illud quod ait Apostolus, Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum [I Cor. X, 20 ] [et 21]. Sed credo de Dei misericordia, quod ita per vestram castigationem illorum stultitia corrigenda est, ut non solum pro vobis, sed etiam pro illorum correctione qui vestro exemplo proficient, duplicia vobis a Domino praemia repensentur: praestante ipso Domino nostro Iesu Christo, cui est gloria et honor in saecula saeculorum. Amen. |