monumenta.ch > Augustinus > 128
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXXVII. In Natali Domini, XI . <<<     >>> SERMO CXXIX. De Calendis Ianuariis, I .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXXVIII[Omnes Mss., quae de terra, unde vult Deo gratias agere.]. In Natali Domini, XII [Hunc sermonem non invenimus est nisi Edit. Par. et Lov.] [Note: Alias, 3 inter additos a Parisiensibus.].

1 [Reparationis nostrae remedium. Solus Christus sine peccato natus.] Dominus noster Iesus Christus, fratres charissimi, qui in aeternum est cunctorum creator, hodie de matre nascendo, factus est nobis salvator. Natus est nobis hodie in tempore per voluntatem, ut nos perducat ad Patris aeternitatem. Factus est Deus homo, ut homo fieret Deus. Ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum hodie factus est homo. Hodie impleta est prophetia illa, quae dicit, Rorate, coeli, desuper; et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem [Isai. XLV, 8]. Factus est igitur qui fecerat, ut inveniretur qui perierat. Sic enim in Psalmis homo confitetur, Priusquam humiliarer, ego peccavi; et iterum, Erravi sicut ovis quae periit [Psal. CXVIII, 67, 176]. Peccavit homo, et factus est reus: natus est homo Deus, ut liberaretur reus. Homo igitur cecidit, sed Deus descendit: cecidit homo miserabiliter, descendit Deus misericorditer; cecidit homo per superbiam, descendit Deus cum gratia. Sic namque mater Domini ab angelo audivit: Ave, gratia plena, Dominus tecum [Luc. I, 28]. Qui natus est primo sine matre in coelis, hodie natus est sine patre in terris. O miracula! o prodigia, fratres charissimi! Naturae iura mutantur in homine: Deus nascitur, virgo sine viro gravidatur. Mox viri nesciam sermo Dei maritat: simul facta est mater et virgo; mater facta, sed incorrupta; virgo habens filium, nesciens virum; semper clausa, sed non infecunda. Solus enim sine peccato est natus, quem sine virili complexu non concupiscentia carnis, sed obedientia genuit mentis. Virgo concepit, sola vulneri nostro medicinam parere potuit, quae non ex peccati vulnere germen piae prolis emisit.
2 [Christus heri et hodie.] O mira exquisitaque compago! o nova et inaudita commixtio! Deus qui est et qui erat, fit; creator, creatura. Qui immensus est, capitur; divites constituens, pauper efficitur: incorporeus carne vestitur, sermo crassescit, videtur invisibilis, palpatur impalpabilis, comprehenditur incomprehensibilis, immortalis occiditur. Quem coelum et terra benedicit, in praesepio angusto collocatur. Numeratur in saeculo, qui est ante saecula. Iesus Christus heri et hodie, idem ipse et in saecula [Hebr. XIII, 8]. Heri dixit propter mortalitatem; hodie, propter aeternitatem. Merito hodie locuti sunt coeli, gratulati sunt Angeli, pastores iucundati, Magi invitati [Hunc sermonem vidimus ad Ms. rm. et apud Lov. et Vign.] [Note: Alias, de Diversis 119.], reges turbati, martyres coronati, daemones effugati. Igitur cum gaudio dicamus sanctae virgini Mariae matri Domini nostri Iesu Christi; dicamus, et non confundamur: Lacta, mater, Christum, et Dominum nostrum et cibum. Lacta panem de coelo venientem, et in praesepi positum velut piorum cibaria iumentorum. Illic enim cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui [Isai. I, 3]: circumcisio scilicet et praeputium, cohaerendo lapidi angulari, quorum primitiae fuerunt pastores et Magi [Notatur in Possidii Indiculo, cap. 8.]. Lacta eum qui talem fecit te, ut et ipse fieret in te, qui tibi et munus fecunditatis attulit conceptus, et donum virginitatis non abstulit natus: qui sibi antequam nasceretur, et uterum de quo nasceretur, et civitatem in qua nasceretur, et diem in quo nasceretur, elegit, et ipse condidit quod elegit. Sic namque olim praedictum est: Mater Sion dicet, Homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus [Psal. LXXXVI, 5].
3 [Simeonis desiderium.] O omnipotentia nascentis! o magnificentia de coelo ad terram descendentis! Adhuc in utero portabatur; et ex utero matris a Ioanne Baptista salutabatur. In templo praesentabatur; et a Simeone sene famoso, annoso, probato, coronato agnoscebatur. Tunc cognovit, tunc adoravit, tunc dixit: Nunc, Domine, dimittis servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum [Luc. II, 29 ] [et 30]. Differebatur exire de saeculo, ut videret natum per quem conditum est saeculum. Agnovit infantem senex, factus est in puero puer. Innovatus est in aetate, qui plenus erat pietate. Simeon senex ferebat Christum infantem; Christus regebat Simeonis senectutem. Dictum ei fuerat a Domino quod non gustaret mortem, nisi videret Christum Domini natum. Natus est Christus; et impletum est desiderium senis in mundi ipsius senectute. Ipse ad senem hominem venit, qui mundum in veteratum invenit. In isto quidem saeculo diu esse nolebat; et Christum in hoc saeculo videre cupiebat, cantans cum propheta, et dicens: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis [Psal. LXXXIV, 8]. Denique ut noveritis ita esse istius laetitiam, conclusit dicens: Nunc dimittis servum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum.
4 [Testimonia nativitatis Christi.] Prophetae cecinerunt Conditorem coeli et terrae in terra cum hominibus futurum: angelus nuntiavit Creatorem carnis et spiritus in carne venturum: salutavit Ioannes ex utero in utero Salvatorem: Simeon senex Deum agnovit infantem, Anna vidua virginem matrem. Haec sunt testimonia nativitatis tuae, Domine Iesu, antequam tibi substernerentur fluctus maris calcanti, cederent imperanti; antequam ventus te iubente siluisset, mortuus te vocante resurrexisset, sol te moriente palluisset, terra te resurgente tremuisset, coelum te ascendente patuisset. Adhuc enim in manibus matris portabaris; et iam Dominus orbis cognoscebaris.
5 [Christus ubique pulcher.] Ubique enim Christus Dominus pulcher occurrebat: pulcher in coelis, pulcher in terris; pulcher in Patre Verbum, pulcher in matre caro et Verbum; pulcher in utero Virginis, ubi non amisit divinitatem, cum suscepit humanitatem: quia cum hic esset, cum manibus portaretur, locuti sunt coeli, gavisi sunt Angeli, Magos stella direxit. Adoratus est in praesepio cibaria mansuetorum; adoratus est in templo puer Christus a sene Simeone, gestatus est in ulnis, a quo ipse regebatur. Pulcher ergo Christus in miraculis; in flagellis, in sermonibus, in verberibus pulcher; non curans mortem, et mortuos suscitans; pulcher in ligno, pulcher in coelo, pulcher et in sepulcro. Quis igitur, fratres charissimi, non adoret primum et novissimum, initium et finem, α et ω [Apoc. XXII, 13]? quis, inquam, non adoret per quem aspiravit dies, effugatae sunt umbrae?
6 [Christus quid a nobis mercatus, quid reddidit.] Natus est imperator, ut absolveretur peccator. Sic enim scriptum est: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia [I Cor. I, 27]. Dominus enim Iesus Christus per carnem quam suscepit, tribuit nobis magnam spem, magnam consolationem, magnam gratiam. Natus est, quod non noveramus: lactatus est a matre, suxit quod noveramus. Mercatus est a nobis quod hic abundat, nasci et mori. Resurgere, et in aeternum vivere, non hic erat. Invenit hic viles merces terrenas, et terrestribus attulit peregrinas et coelestes. Si expavescis, o quisquis es auditor, mortem Christi; ama resurrectionem Christi. Multi quidem contempserunt humilem Christum, et non pervenerunt usque ad altitudinem Christi. Qui autem adoraverunt humilem, invenerunt excelsum.
7 [Legis figura, baculus Elisaei. Fidei christianae fundamentum.] Audiunt Iudaei, et dicunt, Noster est Christus. O Iudaei caeci, si vestrum agnovistis, quare occidistis? Dominus quidem suscepit circumcisionem, ablaturus ipsam circumcisionem: suscepit umbram, daturus lucem; suscepit figuram, impleturus veritatem. Ipse quidem vobis Legem dedit; sed in qua fuit Elisaeus, quando resuscitavit mortuum filium cuiusdam religiosae, in ea figura data est Lex. Hoc factum est. Nuntiatus est Elisaeo mortuus infans: dedit servo suo baculum, et ait illi: Vade, inquit, et pone baculum super puerum, et reviviscet [IV Reg. IV, 29]. Accepit servus baculum, posuit super puerum; et non resurrexit. Propterea Iudaei Legem accipere potuerunt, vivere in illa non potuerunt. O tu, Iudaee, audi Legem mutatam, si vis mutari; si non vis mutari, in vetustate habes damnari: noli amare veterem tunicam. Pater tuus crucifixit Christum; tu odisti: ille manu, tu corde; ambo facinus implestis. Displiceat tibi quod fecit pater tuus; audi quod dicit Dominus tuus: Pater, inquit, in me manens, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar, et scio quia mandatum eius vita aeterna est [Ioan. XII, 49, 50]. Si mandatum Patris vita aeterna est, si Verbum Patris est vita aeterna; qui loquebatur erat vita aeterna. Non ergo fecit aliquid a se, quia non est a se. Sed a quo est? A Patre. Pater enim Deus, sed non de Deo: Filius autem Deus, sed de Deo: ideo Filius, quia de Deo genitus est, et semper Filius, sine initio genitus, et tamen genitus. Et quomodo hoc intelligatur, audire exspectatis a me: audite prophetam per me, Generationem eius quis enarrabit [Isai. LIII, 8]? Et tamen multa diximus de eius generatione, sed de ea quae de matre est. Caeterum quomodo natus est de Patre in coelo, quis potest explicare? quis potest enarrare vel investigare? Teneamus nos ad istam humanam nativitatem, per quam nobis Deus donavit gratiam. Gratia, inquam, donata, non merces reddita; quia qui creavit, sanat. Per ipsam levat ruentem, per ipsam curat aegrotantem, per ipsam coronat vincentem. Ipsa est fides, ipsa est veritas, hoc est christianae fidei fundamentum, quia unus homo per quem ruina, alius homo Christus per quem structura. Cecidit qui non mansit; erigit qui non cecidit. Ruit ille, quia dimisit manentem; manens Christus in Patre descendit ad iacentem.
8 [Generatio Christi divina.] Ipse puer parvulus ex semine Israel, et ipse nobiscum Deus Emmanuel. Quae est illa nostri generatio Salvatoris, qua gignenti Patri coaeternus est; quando hanc generationem ex virgine mundus expavit, quam pia fides agnovit et tenuit, infidelitas autem irrisit, superbia timuit superata? Quaenam est illa generatio, qua in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]; vel quod est hoc Verbum quod dicturus antea non silebat, quo dicto non siluit qui dicebat? Quod est Verbum sine tempore, per quod facta sunt tempora; Verbum quod labia nullius aperuit coeptum, vel clausit finitum; Verbum quod initium non habet ex ore loquentium, et aperit ora mutorum; Verbum quod linguis gentium disertis non fit, et linguas infantium disertas facit? Quaenam est, inquam, illa generatio, cui pater moriendo non cedit; quia non eam vivendo praecedit, aliena ab omnibus locorum temporumque intervallis, ab omni distentione spatiorum, quam vel in diebus vel in corporibus sentire consuevimus?
9 [Hanc meditanti elevanda mens super omnia creata. In tantum quis longe est a Deo, in quantum dissimilis.] Levemus ad eum, quantum ipso adiuvante possumus, animas nostras, si quomodo capere valeamus, et natum non praevenientem qui gignit, et gignendo non subsequentem qui gignitur; Patrem et Filium nec pariter patres, nec pariter filios, et pariter aeternos: non utrumque generantem, nec utrumque nascentem; sed alterum sine altero non viventem: et Patrem sempiternum genuisse, et Filium sempiternum natum esse. Cogitemus, si valemus; si non valemus, credamus. Non est hic quod dicere volumus; sed tamen non longe positum est ab unoquoque nostrum: In illo enim vivimus, et movemur et sumus [Act. XVII, 28]. Transcendamus carnem nostram, in qua parentes ante filios vivunt: quia ut filios possent generare, creverunt; et filiis crescentibus iam senescunt. Nondum natis filiis parentes vixerunt; quia et parentibus mortuis filii victuri sunt. Transcendamus et animas nostras, pariunt et ipsae aliquid cogitando, quod secum habent sciendo; sed possunt amittere obliviscendo, quia et non habebant antea nascendo. Cuncta corporalia et temporalia et mutabilia transcendamus; ut videamus super omnia, per quem facta sunt omnia. Ascensus noster in corde est, quia et illud quo ascendimus prope est; longe autem ab illo sumus, in quantum dissimiles sumus. Ascendit ergo ad eum sua similitudo, quam in nobis et fecit et refecit: quia nondum perfecte palpitat infirmus aspectus, et ineffabilem candorem lucis aeternae non potest intueri. Cuius ergo fulgorem mentis acies nondum capit, Generationem eius quis enarrabit? Sed Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. Hanc ergo generationem, cuius hodiernum celebramus diem, hanc in qua dignatus est venire per Israel, et fieri Emmanuel nobiscum Deus in carnis infirmitate, non nobiscum in cordis iniquitate, accedens ad nos per id quod assumpsit ex nostro, et liberans nos per id quod mansit in suo (visitavit quippe Dominus servos suos per mortalem infirmitatem; ut eos liberos faceret per incommutabilem) veritatem: hanc ergo generationem, cuius utcumque capax est humana fragilitas, non illam quae sine tempore manet, sine matre super omnia, sed istam quae in tempore facta est sine patre inter omnia; hunc virginis filium et virginum sponsum, de incorrupta matre nascentem, et incorruptibili veritate fetantem laudemus, amemus, adoremus: ut in eius misericordia de astutia victa diaboli triumphemus. Veniamus ad eum credendo, proficiamus gratias agendo, agnoscamus perseverando. Veniamus ad illum, et inter nos concordemus. Quare de eius nativitate litigamus? An ut medicum vocantem non audiamus? O infelix infirmitas! Venit ad aegrotum medicus, et litibus vacat aegrotus. Celebremus ergo Natalem Domini, fratres charissimi, adventum Dei et hominis celebremus; ut nos ad Deum revertamur. Igitur diem festum celebremus, non humanae devotionis, sed divinae dignationis; non infirmitatis, sed aeternitatis; non formationis, sed reformationis Domini nostri Iesu Christi: qui cum Patre et Spiritu sancto, etc.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXXVII. In Natali Domini, XI . <<<     >>> SERMO CXXIX. De Calendis Ianuariis, I .
monumenta.ch > Augustinus > 128