1 | Nativitates Domini duae. Superbia non magnitudo, sed tumor. Humilitatis necessitas. Christus unigenitus et primogenitus. Anniversaria Domini Incarnatio, et vestrae Fraternitatis tam frequens congregatio, exigit a nobis debitum sermonis officium. Itaque, fratres, affectu pio, corde devoto ianuam Domini pulsemus: ut et nobis tribuat fiduciam utilia dicendi, et vestrae Charitati fructum audiendi. Adiuvet itaque nos humillimos suos Salvator et magister humilitatis Dominus noster Iesus Christus, virginis filius, virginum sponsus, virginali utero corporaliter natus, virginali connubio spiritualiter coniugatus. Hodie itaque nasci dignatus est, per quem facta sunt omnia: manens quod est, exhibens tibi quod es; manens apud Patrem in divinitate, suscepit nostram infirmitatem in humanitate. Duas namque nativitates Domini accipimus: unam divinam, alteram humanam, tamen utramque mirabilem; illam sine matre, istam sine patre: illam aeternam, ut crearet temporales; hanc temporalem, ut praestaret aeternos. Ille enim de quo dicit Ioannes evangelista, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est: ille tantus, ille in forma Dei aequalis Patri, ille sine tempore fabricator temporum, ille ex nullo saeculo, ante omnia saecula, iudex saeculi, factus est tam parvus, ut de femina nasceretur; sed mansit tam magnus, ut a Patre non separaretur. Praebentes ei obsequium et testimonium, tanquam lucernae venturo diei, omnes Prophetae praenuntiantes ante ipsum nascendo venerunt, post credendo adhaeserunt. Oportebat enim ut praenuntiaretur venturus, facturus miracula; quibus miraculis bene intelligentibus appareret homo parvus ad parvos, sed humilis ad superbos: parvitate sua docens hominem, ut se agnosceret parvum; ne non grandescendo se crederet magnum. Est enim superbia non magnitudo, sed tumor. Quod autem tumet, videtur magnum, sed non est sanum. Ut autem Creator generis humani istum tumorem sanaret, ipse medicus, ipse medicina, non solum medicamentum adhibens apparuit inter homines homo, offerens hominem videntibus, Deum servans credentibus. Aspectus enim humilitatis eius sanavit infirmos; contemplatio divinitatis eius quaerit firmos. Et dum erant homines, qui Deum viderent in homine, nec tamen spem suam ponerent in homine, qui sequi non debet: Deus sequendus erat, qui videri non poterat . Ut ergo exhiberetur homini, et qui ab homine videretur, et quem homo sequeretur; Deus factus est homo. Aliquid te magnum credere debes. Sed quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1-3, 14], eadem Sapientia quae de Deo genita est, dignata est etiam inter homines creari; ad quod pertinet illud, Dominus creavit me in principio viarum suarum [Prov. VIII, 22] (est enim eius principium caput Ecclesiae, quod est Christus), hominem per quem vivendi exemplum nobis daretur, hoc est, via certa qua perveniremus ad Deum. Non enim redire potuimus nisi humilitate, qui per superbiam lapsi sumus; sicut dictum est primae nostrae creaturae, Gustate, et eritis sicut dii [Gen. III, 5]. Huius igitur humilitatis exemplum, id est, viae quaerendum fuit. Ipse reparator noster in se ipso demonstrare dignatus est, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens [Philipp. II, 6, 7]; ut crearetur homo in principio viarum eius Verbum per quod creata sunt omnia. Quapropter unigenitus et primogenitus Dominus noster divinarum Scripturarum auctoritate praedicatur; unigenitus de Patre, primogenitus a mortuis. Quapropter secundum id quod unigenitus est, non habet fratres: secundum id quod primogenitus est, fratres vocare dignatus est omnes qui post eius et per eius primatum in gratia nascimur per adoptionem filiorum, sicut apostolica disciplina commendat. Naturalis ergo filius secundum id quod primogenitus est frater, de ipsa Patris substantia unicus natus est, id existens quod Pater est, Deus de Deo, lumen de lumine. Nos autem non lumen naturaliter sumus; sed ab illo lumine illuminamur, ut sapientia lucere possimus, per eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |