Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXXVI. In Natali Domini, X .
1 | [Utraque Christi generatio inter se comparatur. Mater Christi semper virgo, quae semper sponsa. Generatio utraque incomparabilis.] Veneranda nativitas Salvatoris, qui natus in carne est, humilitatis est instrumentum, pietatis mysterium, et aeternae spei remedium manifestum. Hac die est natus ex virgine matre, qui ante saecula aeternus est genitus ex Deo Patre. In illa nativitate ex impassibili nascitur Genitore; in ista ex incorrupta natus est virgine. Illam solus Pater scivit ipse qui genuit; hanc in se sola Virgo et mater intemerata cognovit, quae virum in concipiendo non pertulit. In Patre impassibilitas, in matre incorruptibilitas; in Patre perpetua divinitas, in matre aeterna virginitas. Sic enim ad eam Dominus loquitur per prophetam, Et desponsabo te mihi in aeternum [Osee. II, 19]. Semper ergo virgo est, quae semper sponsa est: et quae vocabulo sponsae non caruit, in aeternum virgo permansit. Et desponsabo te, inquit, mihi in aeternum; quia quae sponsa aeterna dicitur, aeterna virgo probatur. Ex Patre invisibiliter, ex matre visibiliter; sed incomparabiliter ex Patre, atque incomparabiliter ex matre: quia incorruptibiliter in illa nativitate Patrem Deum habet sine homine matre; in ista matrem habet virginem, sed hominem non habet patrem. In illa coaeternus est Patris, et coaeternus auctoris: in ista filius est virginis, et auctor est matris. Ipse enim formavit uterum qui descendit in uterum; exivit de utero, et non corrupit uterum: ut qui Deum Patrem habet in coelis, virginem matrem haberet in terris. In illo sine tempore genitus, in ista in fine temporum natus. In illo nascitur sine fine, in ista concipitur sine semine. In illo sine initio generationis, in ista sub conditione Legis et carnis. In illo invisibilis Deus, in ista visibilis homo per corpus: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. In illo impassibilis, in ista mortalis. In illo excelsissimus, in ista subiectus: subiectus siquidem iniuriis passionis et mortis; mortis autem crucis [Philipp. II, 8]. Sed per haec omnia est gloriosus in coelis, qui victor in omnibus invenitur in terris. |
2 | [Diei Natalis Christi praerogativa. Resurrectionis Christi dies idem qui conceptionis.] Elegit sibi in qua nasceretur diem, qui fecit omnem diem, et non sine gratia praelationis caeteris est diebus habendus hic dies, in quo Deus in hominem docetur fuisse promotus. Denique ex hodierno dies accepit incrementum, et augmenta sumit cursus sui, qui electus ad gloriam Dei noscitur. Conceptus est enim aequinoxio verno, et natus est solstitio hiberno. Et qua die est conceptus in utero Virginis, in ipsa resurrexit ab inferis cum gloria passionis. Et in conceptu tamen, et in nativitate eius dies accepit incrementum: et nascente vera luce, lucis et diei augmentatur officium. Advertite interea, fratres, advertite dominicum sacramentum. In nativitate eius dies proficit, in passione deficit, quia a sexta hora tenebrae factae sunt per totam terram usque ad horam nonam [Matth. XXVII, 45]. Et quod imminutum est in passione, ampliatum est in resurrectione. Ecce est illud, Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam [Psal. XVIII, 3]: dies nativitatis diei passionis, et dies passionis diei resurrectionis; nox nativitatis nocti passionis; et nox passionis nocti resurrectionis annuntiat verbum: illic natum, hic passum; in illa Angelorum gaudium, in ista totius mundi luctum, sed tamen omnium in resurrectione triumphum: quia in vesperum abundabit fletus, et ad matutinum laetitia [Psal. XXIX, 6]; vesperum passionis, quando sequebatur eum multitudo populi, et mulieres lamentabantur et plangebant; matutinum resurrectionis, quo mulieres cum gaudio a monumento currebant, et discipuli cum gaudio ad monumentum festinabant. |
3 | [Mysterium crescentis diei in Natali Christi.] Elegit ergo hunc diem sibi ad nativitatem, nobis ad felicitatem; sibi ad obsequium, nobis ad gaudium. Sic enim pastoribus Angelus praedicavit: Ecce, inquit, annuntio vobis gaudium, quod erit universae terrae. Quare? Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus [Luc. II, 10 ] [et 11]; ut merito a nobis hodie cantandum sit, Hic est dies quem fecit Dominus, gaudeamus et laetemur in eo [Psal. CXVII, 24]. Crescit ecce dies cum ortu nascentis, et lucrativo proventu vel successibus momentorum: noctisque imminuto curriculo defectionem sentiunt opera tenebrarum. Die enim aeterno nascente, augmentum debuit dies temporalis accipere: non ut dies aliquid nascenti conferret, sed ut ex nascente dies praerogativam incrementi vel felicitatis acquireret, et fieret toti mundo festivus, in quo verus Deus homo natus est in carne perfectus. |
4 | [Potentia Christi elucet in exinanitione sui.] Omnis ergo huius nativitatis schola, humilitatis est officina, patientiae massa, virtutis agonia. Primum quia voluit immensus et omnipotens Dei Filius, cuius incapabilis potentia et incomprehensibilis magnitudo coelum simul ac mundum continet, ambit, amplectitur, excedit, tanta se angustia et subtilitate contrahere, ut intra uterum Virginis clausus, et quod habebat in maiestate comprimeret, et quod erat in virtute celaret: tantaque se humilitate deponeret, ut filius hominis esse vellet, qui Dei Filius nunquam esse cessaret. Sed hoc non nisi Deus posset. Intra magnitudinem enim suam se occultasse cum potens sit, non humanae infirmitatis, sed divinae virtutis est. Nemo enim hominum se potest abscondere aut celare quod nascitur: quia quanquam sit in omnibus natura mortalis, non potest tamen quisquam sibi derogare quod natus est. Deus autem noster in eo potentiam maiestatis aperuit, cum se intra terminos humanae infirmitatis abscondit: ut omnipotentem se in hoc maxime sacramento monstraret, quo potestati suae subiiceret id quod per potestatem naturae coelestis omni subiectione liberum permaneret. Natus enim Deus ex Deo Patre, homo esse voluit: sed id quod Deus ante natus est, non amisit. Ita enim esse homo voluit; et ideo quod hominis fuit, non in ea qua natus est, conditione permansit. Suscepit enim ex Maria virgine hominem verum, quem per resurrectionis gloriam levavi in coelum. Humilitas ergo Christi sublimitas est corporis nostri: quia cum humiliatur Dominus, exaltatus est homo; et ita exaltatus est servus, ut in Domino simul fieret ipse qui Dominus. Hoc beatissimus Paulus probat, dicens: Qui transfiguravit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae, secundum operationem, ut posset subiicere sibi omnia [Philipp. III, 21]. Et iterum, Qui cum in forma Dei constitutus esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudine hominis constitutus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen [Id. II, 6, etc.]. |