monumenta.ch > Augustinus > 125
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXXIV. In Natali Domini, VIII . <<<     >>> SERMO CXXVI. In Natali Domini, X .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXXV[Sic Am. et Er. At Lov. et Mss., idolum.]. In Natali Domini, IX [Fossatensis Ms., facturi divites.].

1 [Cur Deus hominem suscepit ex Virgine.] Nativitatem Domini nostri Iesu Christi secundum carnem ita Evangelista apertissime demonstravit, ut ostenderet eum ex Spiritu sancto et Maria virgine natum, propter haereticorum astutiam, qui negant Deum hominem suscepisse. Sed ideo Dominus noster virgineum sibi requisivit hospitium, ut nobis ostenderet in casto corpore Deum portari debere. Ad hoc enim Deus hominem suscepit in se, ut et nos Deum suscipiamus in nobis, sicut ipse dicit, Manete in me, et ego in vobis [Ioan. XV, 4]. O sacrum et coeleste mysterium in nativitate Domini! Concepit virgo antequam sponsum haberet, parit antequam nubat; et quod ad laudem pertinet nominis Domini, et mater et virgo coepit esse post partum. Virgo enim concepit, virgo peperit, virgo post partum illibata permansit. Quem cum portaret, timuit; cum pareret, adoravit: quem cum peperisset, minor erat mater quam filius.
2 [Christi generatio in Adam praefigurata.] Grande nobis mysterium divina maiestas in Adae figura praemisit. Sicut enim Deus noster cum primum Adam facere vellet, non ex coniunctione viri aut mulieris hominem ut esset effecit; sed accipiens terram, unde hominem facit, divina quadam arte formavit: ita sine viri coniunctione Deum in virginali alvo incorporari dispensavit. Ergo si tunc licuit hominem sine homine nasci, cur non licuit hominem sine homine per Mariam virginem procreari? Quoniam sicut Adam ex terra virgine figuratus est, ita et Christus ex virgine natus agnoscitur. Ibi tunc flatus Dei de terra vivum hominem surgere fecit ad vitam: hic mundo [Sic potiores Mss. Editi vero, Quare dolum potentis malae novaculae comparavit?] Spiritus sanctus de Maria virgine Christum hominem figuravit, in quo Deus ad reparationem hominis habitaret. Adam enim ibi tunc nascitur; hic renovatur et resuscitatur in Christo. Fuit ergo similis reparatio, quomodo fuit et hominis creatio. Denique sicut tunc in alvo terrae Salvator Adae membra composuit; sic etiam nunc in virginis alvo Christus sua membra composuit. O grandis patientia Salvatoris; exspectat nasci sua membra quae fecit! Sed ideo ille voluit nasci, ut nos iterum viveremus. Deus latebat in homine: humiliata est virtus, ut pietas augeretur; et quod ad laudem nominis eius pertinet, visa est potestas minus velle quam possit. Humiliavit se ut homo: nec horruit Deus hominem induere, quem ad suam Patrisque imaginem figuravit, unde libens Dei Filius voluit hoc esse quod fecit. Nam ideo Deus noster Filium suum misit ad hominem liberandum, ut cui dixerat, Faciamus hominem [Gen. I, 26], ipse etiam liberator esset, qui fuerat et creator.
3 [Cur Christus ex muliere. Cur per mulieres resurrexisse nuntiatur.] Sed quare Deus noster nascendo per Virginem, nos sic voluit reformare ad vitam? Ut quia per mulierem in hunc mundum mors intravit, salus per Virginem redderetur. Denique et quando Christus tertia die ab inferis resurrexit, primum mulieres per angelum adorantes occurrunt: quibus ideo iubetur resurrectionem Apostolis nuntiare, ut hominibus ostenderetur, Ecce per quam cecidistis in mortem, per ipsam vobis resurrectio mortuorum nuntiatur. Mulier enim quia prior gustaverat, prior etiam resurrectionem vidisse monstratur, ut non perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret; et quae culpam nobis transfuderat, transfudit et gratiam.
4 [Castitatis necessitas christianum esse cupienti.] Denique Dominus noster ideo per castae virginis membra venit ad terras, ut ostenderet Deum castitatis esse auctorem. Ergo sicuti Deus noster nos suscepit in se, et nos suscipiamus Deum in nobis. Portemus ergo et nos Deum in casto corpore, quem virginis casta membra portaverunt. Christus enim magister est castitatis: et ideo qui castitatem non habet, portare Christum non potest. Sed et nos, charissimi, qui Deo credimus, ut semper Christum in corde nostro portare possimus, castos ac puros nos exhibeamus ab omni peccato; ut Christus habitare possit in nobis. Qui enim Christum non habet in se, christianus non potest dici. Nec enim ita se extollere debet unusquisque, ut christianum se nomine dicat tantum, et factis inimicum ostendat. Quomodo christianus est, qui contra Christi praecepta vivere contendit? Sed vos qui Deo servitis, et eius praecepta custoditis, potens est vobis concedere vitam aeternam, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXXIV. In Natali Domini, VIII . <<<     >>> SERMO CXXVI. In Natali Domini, X .
monumenta.ch > Augustinus > 125