Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXXIV. In Natali Domini, VIII .
1 | [Christus mihi, non sibi nascitur.] Ut hodie a me possit, fratres charissimi, maiestas nativitatis Dominicae praedicari, per vos mihi a Domino facultas est impetranda, quatenus ipse verbum in ore sui constituat sacerdotis, nec nostri oris dedignetur officium, qui nostrae carnis hodie dignatus est inire commercium. Non enim, fratres, ineffabile divinae generationis contendimus aperire mysterium; sed nostrae salutis magnum et mirabile gestimus gaudium nuntiare, sicut dixit angelus, Ecce annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo [Luc. II, 10]. Nullum hodie, fratres, conceptus, nullum terreat partus. Ubi enim virginitas concipit, integritas parit, Dei est virtus conscia, non voluptas. Audi angelum dicentem, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi [Id. I, 35]. Hodie, fratres, non inchoatur deitas, sed humanitas innovatur: hodie natus est non sibi Christus, sed mihi. Accedite ergo ad eum et illuminamini, et vultus vestri non erubescent [Psal. XXXIII, 6]: quia hodie in sole posuit, sicut dixit propheta, tabernaculum suum [Psal. XVIII, 6]. |
2 | [Virginitas nunquam nuda.] Divinum est, fratres charissimi, quod geritur, non humanum. Nunquam est nuda virginitas, quae tegmine pudoris se decoravit . Ad domicilium castitatis angelus mediator advenit; ut regi aulam, Deo templum, et coelesti sponso thalamum procuraret. Nascente enim Domino non est ablata, sed consecrata virginitas; quae ipsa sponsum genuit sui pudoris, ipsa custodi praebet fidele servitium: feta, sed virgo; virgo, sed mater; sterilitate enim caruit, non pudore. Adstat sanctitas, sinceritas, pudicitia, castitas, integritas, fides, et omnes simul adfuere virtutes; ut intrepida famula sui uteri portaret auctorem, et coelestem paritura virtutem, sexus sui victrix, dolorem gemitumque nesciret. Beata fecunditas, quae et honorem acquisivit maternum, et castitatis praemium non amisit. |
3 | [Explicantur mysteria nascentis in carne; locum in diversorio non habentis; pannis involuti.] Non ergo dedignatur inhabitare, quod est figurare dignatus: nec indignatur in se carnem contingere, quam coelesti manu ante contrectavit in pulvere. Venit ad faciem tuam, o homo; quia tu ad eius faciem pervenire non poteras: et qui erat invisibilis, factus est pro tua redemptione visibilis. Venit a tuis patribus postulatus. Audi vocem clamantis, Ostende faciem tuam, et salvi erimus [Psal. LXXIX, 4]. Astat testis innocentiae, assertor pudoris, nec amisisse dolet sponsam, sed gloriatur se agnovisse Deum; sequitur non ut maritus, sed ut famulus, et obsequium se ei gaudet impendere, cui conspicit omnes Angelos deservire. Nascens ergo Christus non invenit locum in diversorio, per quem omnis creatus est locus: et velut peregrinus nascitur, qui totius orbis est Dominus; ut nos coelestis patriae faceret esse municipes. Pannis obvolvitur, ut scissam humani generis unitatem suo redintegraret in corpore, totumque immortalitatis vestimentum purpureo sanguinis colore fulgens in coelestia regna deferret. Nascitur, fratres; ut ipsam, quam primus homo vitiaverat, melioraret naturam. Iacet in pannis; sed regnat in coelis: humiliatur in cunabulis; sed in nubibus tonat: in praesepi ponitur [Luc. II, 7], quia omnis caro fenum [Isai. XL, 6], Isaia dicente, monstratur. O fenum, fratres, cuius flos coelestem mutatur in panem, quo vescendo pervenimus ad vitam aeternam! |