1 | [Christi nascentis beneficia.] In adventu Dominico, fratres charissimi, solutus est omnis paternae praevaricationis metus, quem diabolicis dudum fraudibus incurrit circumventa mortalitas. Adest enim nobis coeli terraeque Iudex, qui rescisso chirographo delictorum, reatum nostrum miseratus absolvit. Adest ille Dominus, qui iugum captivitatis antiquae a nostris cervicibus solvens, moerorem mundi aeterna libertate laetificet. Adest rex ille mansuetus, qui per spatia totius orbis, coelestis iustitiae gressibus incedens, superbientem furentis inimici conterat tyrannidem. Hodie namque, parturiente Maria, natus est nobis Dei Filius; ut germana carnis nostrae conceptione productus, creato a se homini et pietatem paternam et fraternum largiretur affectum. |
2 | [Nascendi modus Deum probat et hominem.] Et natus sane ab intacta est femina; ut eum pariter et hominem testaretur partus humanus, et Deum probaret aeterna virginitas. Nam sicut non poterat nisi caro de carne nasci; ita non poterat Dei caro de femineo utero, nisi sine generante prodire. Propter quod ait angelus beatissimae Mariae: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei [Luc. I, 35]. Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te. Idcirco tibi, frater, virtutem sancti Spiritus angelicus sermo praetexit, ne coniecturis carnalis disputationis hebetatus, coeleste tibi ipse mysterium terrena argumentatione confundas. 3 Modi istius possibilitas. Nascendi tres species mirabiles. Aut non putas eum novum puerum in alvo Virginis potuisse formare, qui cum primum conderet hominem, nec semen patris, nec viscera materna quaesivit? Dic itaque, quicumque es supernae dispensationis arbiter et discussor, quae tibi videtur virtus eminentior, partum dedisse virgini, aut perfectum hominem creasse de terra? Primus enim homo, ut ait Apostolus, de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis [I Cor. XV, 47]. Si contra naturam esse contendis, quod in mysterio redemptionis nostrae sine viro puella asseritur concepisse; cuius, quaeso, naturae est, quod in parente generis nostri caro sine carne formata est? Quae est ista ratio, imo quam caeca contentio, ut non credatur Deus facere hominem posse de femina, quem creditur de pulvere fecisse? Si Omnipotentis, o homo, tali in negotio esse perspicis voluntatem, de opere cur retractas? Omnia enim, sicut legitur, Dominus quae voluit, fecit in coelo et in terra [Psal. CXXXIV, 6]. Et si sollicitus perscruteris, praeter hunc legitimum humanae conceptionis usum, tres valde mirabiles nascendi species operatam reperies Trinitatem. Et prima est quidem, quod Adam figuratus ex limo est: secunda, quod mulier formata de masculo: tertia, quae et coelestis est, quod Christus processit ex virgine. Quid horum non novum? quid horum non mirabile? quid horum, nisi fidem sequamur, inquisitio poterit humana complecti? Quod autem mystico hoc conceptu visitare mundum suum Dei dignatus est Filius, nostrae hoc salutis necessitas flagitabat: nimirum ut coelestis tandem generatio repararet, quod nativitas terrena perdiderat. |
4 | [Christi humilitas potentiae signis revelatur. Virtutes hac die commendatae.] Sed fortassis hunc qui natus praedicatur ex femina, dum vilibus obvolvitur pannis, dum iacere contentus est in praesepi, dum lacrymosis vagitibus concrepat, dum maternis lactatur uberibus, Deum esse diffidis. Imo per ista, frater, adverte eum, et ut hominem infirma pro infirmis pertulisse, et ut Deum potentiam exercuisse coelestem. Hic namque qui sordentibus circumdatur pannis, regiis per Chaldaeos muneribus honoratur. Hic qui in praesepi humilis iacet, lumine novi sideris coruscat e coelo. Hic qui vagitus reddit infantiae, angelici exercitus vocibus collaudatur. Hic qui femineo lacte nutritur, multa hominum millia parvissimo pane satiavit. Quid illud adiiciam, quod Deum illum et verum Dei esse Filium resurgens a mortuis Lazarus probat, receptus ad lumen caecus annuntiat, venerandis eius calcata vestigiis maris unda testatur, et quod praecellit haec omnia, resultans e coelo vox paterna confirmat? Propter quod, dilectissimi, tam magnum hoc nativitatis Dominicae sacramentum dignis vocibus honoremus. Diligamus prae omnibus castitatem: quia ut placere hanc sibi Christus ostenderet, pudicitiam uteri virginalis elegit. Sectemur misericordiam; quia pietatis est quod salvamur. Iustitiam sollicite teneamus; quia ad hoc Unigenitus Dei effici dignatus est homo, ut veritatem praedicans, universam mundi faciem damnata iniquitate purgaret. |