monumenta.ch > Augustinus > 121
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXX. In Natali Domini, IV . <<<     >>> SERMO CXXII. In Natali Domini, VI .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXXI[Mss., praedicato.]. In Natali Domini, V [Florus et Colbertinus Ms., pressores.].

1 [Testimonium perhibentes Salvatori.] Quis tanta rerum verborumque copia instructus existat, qui huius diei gratiam dignis possit laudibus praedicare? Unde si huiusmodi nullus est, non erubescimus etiam, si nobis nitidior dicendi facundia desit: vel mediocri tamen sermone partum sacrae Virginis, et ortum Dominici corporis disserentes conabimur explicare. Natalis est ergo hodie Salvatoris, charissimi, in quo lumen additum mundo est, et immortalitas quae per peccatum perierat, mortalibus reddita est. Natalis est hodie Salvatoris, de quo angelus pastoribus dicit, Natus est vobis hodie Salvator [Luc. II, 11]: de quo et propheta dicit, Filius datus est nobis, puer natus est nobis [Isai. IX, 6]. Nascitur ergo quem regem gentium alius propheta testatur, et nascitur ex virgine, sicut scriptum est, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen eius Emmanuel [Id. VII, 14]; quod interpretatum est ex hebraica lingua in latinum translata, Nobiscum Deus. [Praedicamus hodie natum de virgine Salvatorem, et infantem in praesepio positum cum vigilantibus pastoribus moniti ab Angelis adoramus. Exhibeamus fidem virtutibus, reverentiam sanctis testibus praebeamus, et Simeoni cognoscenti, et Annae Dominum confitenti, et Ioanni baptizanti, et Iordanis purgationi, et sancto Spiritui descendenti, et coelis apertis, et Patri testimonium perhibenti, et virgini permanenti, et stellae fulgenti, et columbae descendenti, et ipsi Domino omnem tentationem diaboli superanti.
2 [Virginei partus praestantia. Virginitas eum gestat in mente, quem Maria in ventre.] Hodie ergo peperit Virgo, qui Deo filios faceret, qui sententiam praevaricationis excluderet, poenam mortis eriperet, et vitam perpetuam credentibus condonaret. Portavit in utero filium mater omnibus, quae sunt ante nutrimenta, maiorem, et hunc fudit forma servi in terris, quem habent Angeli imperatorem in coelis. Peperit filium mater, a quo ipsa nutriretur potius quam nutriret: mortali alvo immortalem suscepit hospitem, et in terrestri hospitio coelestem virgo imperatorem suscepit. Beata virginitas desinit esse iam mortis ancilla; quia illum intra se gestat in mente, quem Maria portavit in ventre. Nulli virginitas servituti succumbit: quia illum diligit, qui humano generi attulit libertatem. Coelestis propago germinabat in utero, et in eximio partu virginea viscera coruscabant. Humanis gressibus portabatur vectura deifica, et in angusto pudoris cubiculo eum quem coeli non capiunt, sancta Virgo portabat inclusum; et peperit eum, non qui nascendo pollueret parientem, sed qui a pollutione saeculum delavaret. Sancta credidit, sancta concepit, sanctior efficitur post partum.
3 [Mirabilis partus. Mundi fit consolatio.] Exstitit autem ipsi virgini ipse filius qui erat sponsus, ipse genitus qui erat genitor. Illic fuit paranympha credulitas, paranymphus archangelus: mater sponsa, et ipse quem peperit Christus sponsus, quem sanctus Spiritus copulavit, Gabriel angelus nuntiavit, Angelorum exercitus decantavit, et stella fulgida demonstravit. Fecit gravidam virginem ipse, qui erat nasciturus ex virgine. Expavit in partu suo subito mater: Deus per angelum loquebatur, et virgo auribus impraegnabatur. Audiat omnis aetas quod nunquam audivit. Virgo partu suo nupsit, virginitatem dum pareret duplicavit, filium quem genuit adoravit. Cesset omnis sollicitudo; Christus nobis vera securitas advenit. Cesset omnis infirmitas; hodie Salvator apparuit. Cessent bella, desinant lites; hodie pax vera de coelo descendit. Cesset omnis amaritudo; hodie per totum mundum melliflui facti sunt coeli. Fugiat mors; quia vita nobis hodie de coelo est data. Hodie super terram canunt Angeli, laetantur Archangeli, gloriantur Prophetae, invitantur sancti, turbantur mali, gratulantur boni, visum caeci recipiunt, auditum surdi, claudi gressum, leprosi mundantur, tristes laetificantur, infirmi sanantur, et mortui resuscitantur. Solus diabolus et omnia cum eo daemonia contremiscunt; quia restauratur genus humanum per interitum diaboli. Christus vobis hodie redemptor apparuit.]
4 [Virtus Domini ex ordine nascendi; et variis de ipso testimoniis.] Probat virtutem Domini ordo nascendi. Concipit virgo virilis ignara consortii: impletur uterus nullo humano pollutus amplexu. Vide miraculum matris Dominici corporis. Virgo concipit, virgo gravida, virgo cum parturit, virgo post partum. Praeclara ergo illa virginitas, et gloriosa fecunditas. Virtus mundi nascitur; et nullus parientis est gemitus: vacuatur uterus, infans excipitur; nec tamen virginitas violatur. Fas enim erat, ut Domino ex virgine secundum carnem nascente meritum cresceret castitatis; ne per eius adventum violarentur integra, qui veniebat sanare corrupta. Nascitur ergo puer, ponitur in praesepio (haec sunt enim Domini prima cunabula, nec regnator coeli has dedignatur angustias): stat Maria, et matrem se laeta miratur, et de Spiritu sancto protulisse se gaudet: nec quia peperit innupta, terretur; sed quia genuerit, cum exsultatione miratur. Nam cum saeculo debitus Salvatoris properaret adventus, ad Mariam virginem venit Spiritus sanctus, ut fuerat ab angelo ante praedictum dicente, Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei [Luc. I, 35]. Recte ergo in eius adventu coelestia veneramur, quem de coelo venisse manifeste cognoscimus, quem natum pro nostra salute Dei Patris et Spiritus sancti virtute comperimus. Multis enim ante nuntiabatur indiciis nova coelo ventura progenies. Vides ergo, charissime, Salvatoris ortum, Dei esse virtutem; cum de eo Prophetae non taceant, et Spiritus sanctus fateatur. Quid praeclarius stellae nuntio? quid Magorum manifesta confessione? quid Prophetarum tam simili et tam continuata sententia? Ubique notus est Dominus, ubique natus ex virgine nuntiatur.
5 [Beata Virgo typus Ecclesiae.] Et quoniam eum secundum carnem natum ex virgine diximus, nunc ea quae spiritualiter sentire possumus, disseramus. Videamus ergo quae est illa Virgo tam sancta, ad quam Spiritus sanctus venire dignatus est: quae tam speciosa, quam Deus elegit sponsam: quae tam copiosa, cuius generationem cunctus orbis excipiat: quae tam casta, ut possit virgo esse post partum. Nonne in figura Mariae typum videmus esse sanctae Ecclesiae? Ad hanc utique sanctus descendit Spiritus; huic virtus obumbravit Altissimi, hinc potens virtute Christus egreditur. Haec est immaculata concubitu, fecunda partu, virgo castitate: haec concipit non viro, sed Spiritu; haec parit non dolore, sed gaudio; haec nutrit non ubere corporis, sed lacte doctoris. Haec est igitur sponsa Christi et gentium mater, quae se plenam miratur, et fetam laetatur. In hac ergo die qua Salvator nascitur, splendor lucis augetur, tenebrarum caligo minuitur. In hac die lux coelestis credentibus redditur, et in aeterna nocte diabolica figmenta damnantur. In hac die lux crescit ex lumine, virtutum virtus attollitur, gloria aeternitatis erigitur, reparationem suam Domino secundum carnem nascente mundus amplectitur. Plena sit ergo diei huius festivitas, in qua Deus nostri memor terrena visitare dignatus est, et amissam mortalibus lucem adventus sui claritate restituit: quia ipse est splendor et gloria aeterna, Dominus noster Iesus Christus; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXX. In Natali Domini, IV . <<<     >>> SERMO CXXII. In Natali Domini, VI .
monumenta.ch > Augustinus > 121