Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXX. In Natali Domini, IV .
1 | [Per feminam peccatum oritur. Per feminam eradicatur.] Hodie puer natus est nobis, hodie filius datus est nobis [Isai. IX, 6]. Puer, inquam, non teneritudine membrorum invalidus, sed inculpabili generatione praeclarus. Hodierna enim die genitricis innocentiae et puritatis Spiritum sanctum declarat auctorem. Hodie filius datus est nobis. Nunc nobis est datus, qui est ante saecula natus: datus in partu Virginis, filius de substantia Genitoris. Cum igitur servilem casam per ostium fidei spretus quondam Dominator intraret, rubuit inviolata virginitas. Nec pessulum pudoris infregit, et in sacris visceribus radius aeternae claritatis effulsit. Laetetur ergo omne mundi huius exsilium, exsultet saeculum paulo ante captivum. Misit Deus Filium suum, qui nascatur, et terreat; moriatur, et vincat. Terruit namque Herodem natus, vicit diabolum innocens crucifixus. Cela, Domine, sub pelle carnis arma virtutis, habitum maiestatis paulisper occulta. Tege te in utero Virginis; egredere et congredere ex tentorio sacrae Virginis. Apta pro me muscipulam, ubi totam liberes creaturam. Sed tanti huius conceptus ac partus et causam et miraculum pertractemus. Ut igitur vitiorum sordibus obsoletus horribiliter squalesceret mundus ab origine iam in paradiso captivus, femina causa fuit. Sic enim scriptum est: A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur [Eccli. XXV, 33]. Et apostolus Paulus: Vir, inquit, seductus non est; mulier autem seducta in praevaricatione facta est [II Tim. II, 14]. Per hanc ergo mundus aerumnabili servitute depressus, sub iugo diaboli anxia colla submiserat: a quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est. Soluta igitur elementorum foederata compage, diluvium hominem delevit, crimen delere non potuit. Isaac sterilis, non virginis filius, crucis meruit signa portare; apprehendi meruit, vinciri meruit: non tamen meruit et occidi. Moyses ad aquas purificandas exponitur; agmen eripit, Deo mittente, Iudaicum, non totum liberat mundum; exterminat Aegyptum, non peccatum; regem Pharaonem freto hiante occidit, non diabolum cum suis legionibus pernecavit. David in iniquitatibus se fatetur esse conceptum: nec ipse ergo mundi potuit auferre peccatum. Cum per has igitur temporum girantium rotas mundiale curriculum volveretur, neque quispiam mederetur; et, ingravescentibus culpis, ruinae praecipitis ictu et fremitu totius orbis membra pulvescerent, et nemo succurreret: ad feminam causa revertitur, et origo per originem detruncatur. Origo peccati per Genitricem Christi exstincta est: prosapies impietatis per prosapiem pietatis ablata est, stirps mortis per stirpem vitae. Hactenus causam, nunc et opertos obtutus miraculis revelemus . |
2 | [Virginei partus miracula.] Christum virgo parit; mutatur natura, deletur et culpa. Praecisum est illud Evae infelicitatis elogium, In tristitia paries filios [Gen. III, 16]: quia ista in laetitia Dominum parturivit. Illa enim luxit, ista reluxit; illa lacrymas, ista gaudium in ventre portavit: quia illa peccatorem, ista edidit innocentem. Spiritus seminavit, non luxus; Deus sevit, non maritus. Virgo genuit; quia virgo concepit. Inviolata peperit; quia in conceptu libido non fuit. Utrobique miraculum, et sine corruptione gravida, et in partu virgo puerpera, matrimonium in fide, partus in virgine. |
3 | [Gabrielis verba expenduntur. Fidei Mariae sublimitas.] Gabriel ille horum sponsalium internuntius fuit. Quid dixerit, quid audierit, referat: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum. A salutatione incipit, qui salvationem in lingua portavit. Sileat nunc a feminis, sileat tortuosi serpentis male suadibilis sibilus; ad matrem Domini nostri angelus est locutus: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum. Gratia refertur pro culpa; plena dicitur, non vacua: impleta est ergo gratia, et evacuata est culpa. Hoc modo et ipsa venerabilis Virgo nostra in suo Cantico plausit: Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum: tecum in corde, tecum in ventre, tecum in utero, tecum in auxilio. Gratulare, Virgo, Christus rex e coelo suo venit in uterum tuum. Ex sinu Patris in uterum dignatus est descendere Genitricis: sed nec regionem suam maiestas infinita deseruit, nec eum virginalis aula cum accepisset, inclusit. Fides a terra in coelum erecta est: huic Christus insedit, et per ipsam in templum pudoris intravit. |
4 | [Evae maledictio per Mariam deletur. Mulier etiam virgo. Benedicta,] inquit, tu inter mulieres, quae vitam et viris et mulieribus peperisti. Ede, inculpabilis femina, inviolabilem virum; et sic et feminam salvabis et virum. Mater generis nostri poenam intulit mundo; Genitrix Domini nostri salutem et feminae gessit et viro. Auctrix illa peccati maledicta: sic enim in eam sententia decreti principalis invehitur, Maledicta tu inter mulieres. Auctrix ergo haec meriti benedicta; ita enim ad eam coelestis nuntius infert, Benedicta tu inter mulieres. Genere sexuali omnes appellantur equidem communiter mulieres, equidem etiam incorrupta virginitate, pudoris proprietate distantes. Illa occidendo obfuit; ista vivificando profuit: percussit illa; ista sanavit. Pro inobedientia enim obedientia commutatur, et fides pro perfidia compensatur. |
5 | [Mariae cantus exsultationis.] Plaudat iterum organis Maria, et inter veloces articulos tympana concrepent: resultent cantus digiti , pariat Christum ludentibus psalmis. Concinant laetantes chori, et alternantibus modis dulcisona carmina misceantur. Musicum Maria inter iuvenculas melos exerceat, quia dulce verbum sancti Spiritus plectris modulantibus parturivit in terra Iudaea , quae et ipsa tympanum crudelitatis aptabat, et Christum in ligno tendebat. Postquam enim sceleris errabunda manus incompositis numeris discrepavit, confestim barbarus ille fragor truculenti stridoris infremuit, Crucifige, crucifige [Luc. XXIII, 21]. Reciprocato igitur die quo criminosa Aegyptus sorberetur, tympanum Mariae nostrae pulsatum verbum edidit, et suae linguae pulsabulo puerpera nostra laetos sui oris cantus effudit. Audiamus igitur quemadmodum tympanistria nostra cantaverit: Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est. Causam igitur invalescentis errati miraculum novi partus evicit; et Evae planctum Mariae cantus exclusit. |
6 | [Sobolis auctor Deus.] Denique post illius benedicibilis salutationis et praesagium et triumphum, tacita secum Virgo mentis altercatione confligit, qualis esset ista salutatio. Nuntius interim coelestis exsequitur: Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. At illa dum sciscitatur modum, audit auctorem sobolis Deum. Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco? Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Expandat nunc fides splendentis uteri pulchra tentoria, obumbret virtus, Spiritus sibilet, naturali calore depulso tenuis virginem aura refoveat, et fluente refrigerio spiramentis coelestibus ventiletur, alvus virginalis sertis verecundiae coronetur. Flammeus ibi rosae fulgor anhelet, albens lilium candicet, mollis viola rutilet, purpurei spargantur flores, et vario nitore depictus Christi thalamus exornetur. |
7 | [Salus mundi pependit ex assensu Mariae. Fides Mariae coelum aperit.] Responde iam, Virgo sacra: vitam quid tricas mundo? Assensum tuum Angelus praestolatur; inde est quod nuntius iste moratur. Iam audisti quomodo fiet istud; quoniam Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ut prolem gignas et virginitatem non perdas. Ianua coeli quondam per Adam clausa iam sonuit, per ipsam internuntius iste processit. Deus in porta est, angelum quem moraris exspectat. O beata Maria, saeculum omne captivum, tuum deprecatur assensum; te Domino mundus suae fidei obsidem fecit, per te parentum suorum iniurias abstergi deprecatur . Ipse prior qui offensus est misit, claustrum quod iniquitas nostra coelo infixerat, reseravit. Est nobis aditus, si assensus tuus fuerit commodatus. Et nobis succurris, et tibi: quia et nobis poena successit et tibi. Nuptias Filio suo in tuo thalamo praeparavit Deus: in ipsis sponsalibus gaudiis relaxavit quidquid eum offenderat mundus. O et tu, angele tanti regis nuntie et secreti divini legate, qui ex palatio imperatoriae maiestatis indulgentiam reis, vitam mortuis, et pacis sacramenta attulisti captivis, urge virginem non de Dei munere diffidentem, sed de muneris magnitudine cogitantem: fave partibus saeculi, conscius secretorum coeli. Laetabuntur socii tui, si negotium iuveris mundi. Nos a vestro consortio impietatis nostrae mucro divisit: per vos de reditu nostro tractatur. Inspice squalentem nostri carceris miseriam, et loquere festinus ad Mariam: Usquequo moraris, o Virgo, nuntium festinantem? Intuere Deum in coeli me vestibulo sustinentem: responde verbum, et suscipe filium; da fidem, et senti virtutem: pande sinus roseos, Virgo perpetua; fides tua modo aut aperit coelum, aut claudit. |
8 | [Christi desponsatio cum homine, cum Ecclesia. Ecce,] inquit, ancilla Domini: introcat rex in cubiculum suum, fiat mihi secundum verbum tuum [Id. I, 26-38, 46-52]. Nec mora, revertitur nuntius, et nuptialem thorum ingreditur Christus. Accipit stolam carnis intra thalamum Virginis, intra thesaurum maiestatis sacculum carnis. Divinitati sponsatur homo, praemium accipit caro. Procedit Christus quasi sponsus de thalamo suo; praesagio nuptiarum exiit ad campum saeculi, cucurrit sicut gigas exsultando per viam: pervenit usque ad crucis thorum, et ibi firmavit, ascendendo, coniugium; ubi cum sentiret anhelantem in suspiriis creaturam , commercio pietatis se pro coniuge dedit ad poenam. Tradidit quoque carbunculum, tanquam sui sanguinis gemmam, et copulavit sibi perpetuo iure matronam. Aptavi vos, inquit Apostolus, uni viro virginem castam exhibere Christo [II Cor. XI, 2]. Ecce nunc quae fuerat foeda, facta est pulchra; quae fuerat captiva, facta est libera: Iudaea autem quae fuerat libera, facta est ancilla; quia vidit vitam suam in ligno pendentem, et non credidit liberantem. Gaudeamus ergo, fratres, in commercio Dei et hominis, sponsi et sponsae, Christi et Ecclesiae, Salvatoris et Virginis. Exsultemus in fide et ad partum Virginis, quae dum desponsaretur fabro, coeli nupsit Architecto. Veneremur Christum in praesepi, qui quadrifidum mundum replevit in fide. Adoremus pannos infantiae, quibus meruimus emplastra naturae. Honorate pastores, qui primi mysterium ab angelis didicerunt. Plaudamus cuncti cum coelestibus Angelis officiisque divinis, et coeli ac terrae pacem bonae voluntatis hominibus nuntiemus. Date gloriam in excelsis Deo: redempti credite datam pacem esse captivis. Estote homines bonae voluntatis, ut mereamini praemium libertatis, ipso donante qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |