Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXIX. In Natali Domini, III .
1 | [Reparatur homo superbus per humilem Deum. Primi hominis procreatio renovatur.] Legimus, et fideliter retinemus, quod sub ipso principio nascentis mundi in primo homine fecerit nos Deus ad imaginem et similitudinem suam. Ecce in hac die mutata vice factus est Deus ad imaginem et similitudinem nostram. In primis de suis meliora contulit: in secundis de nostris inferiora suscepit. Per interdictae arboris gustum primi hominis incauta fragilitas tentavit appetere ambitione damnabili Domini sui divinitatem, persuadente diabolo et dicente, Si de ligno hoc gustaveritis, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii [Gen. III, 5]. Ideoque agnoscamus pii Patris admirabilem bonitatem. Homo, sollicitante inimico, Deus esse voluit per superbiam: et Deus homo factus est per misericordiam. Innovatur in nobis quodam modo per Christi divinitatem species illius antiqui et incipientis saeculi, quando primus Adam de limi materia figuratur. Ecce enim nunc secundus Adam, quasi de intacta ac rudi terra, virginis de carne formatur. Ecce, inquam, iterum cessantibus naturae legibus, novus homo in novam vitam, solo Deo operante perficitur. |
2 | [Spiritus sancti operatio declarat Christi sanctitatem et divinitatem.] Promittitur ergo filius virgini per visitationem Spiritus sancti. Quid mirum, si sine corruptione nascitur, qui de sanctificatione concipitur? Non enim decebat ut qui nobis afferebat salutem, soli matri praeriperet dignitatem. Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te. Dignum plane erat, ut regali onustanda partu, prius coelestis regis sanctificaretur ingressu. Unde Dominum et Salvatorem nostrum non ideo simplicem hominem credamus, quia ex homine nasci videmus: fas non est, ut non Deus credatur, cui descensuro ad terras a Deo habitaculum praeparatur. Divina itaque operante potentia credentis viscera fecundantur, et in ligno mortali vitae arbor inseritur, et portans in se omnia virtus ab infirmitate portatur: et qui terra, mari, coeloque non capitur, intra unius corpusculi membra suscipitur. De creatura sua Creator omnium procreatur, et de rivulo suo fons magnus exoritur: radix omnium de virgulto suo nascitur, et vitis vera palmitis sui fructus efficitur. Adest ecce exoptatissimus dies, gratia geminata resplendens, candore quidem consueti luminis illustratus, sed praecipue radiantis uteri fulgore coruscus. O dies dierum omnium novitas, lucrum lucis, et dispendium caecitatis: in quo aeternus sol de summa altitudine claritatis paternae descendens, vulvae virginalis aditum reseravit, et totius mundi caliginem fulgida coruscatione repressit! |
3 | [Prophetia de virgineo partu.] Ducite, fideles Christi, festivissima gaudia; res nobis hodie perfecta est nova, quae olim fuerat repromissa, ut sine virginei detrimento pudoris, filium lactarent ubera genitricis. Haec illa est novitas Ieremiae prophetae vaticinio nuntiata: Faciet, inquit, Dominus novum supra terram. Et quasi quamdam lucernam huius obscuritatis accendens, continuo subiecit, Femina circumdabit virum [Ierem. XXXI, 22]: hoc est, inquit, novum quod super terram dico Dominum esse facturum, quia femina circumdabit virum. Advertite, fratres, et me potius vestro intellectu praecedite, Femina, inquit, circumdabit virum. O femina super feminas benedicta, quae et virum non cognovit, et virum in utero circumdedit: quae concubitu carnali non tangitur, et tamen carnea prole de spirituali semine gratulatur! Circumdat Maria virum angelo fidem dando; quia Eva perdidit virum serpenti consentiendo; Faciet, inquit, Dominus novum super terram. |
4 | [Angeli ad Mariam allocutio.] Ut igitur exhibendae huius novitatis tempus advenit, coelestis ad Virginem praemittitur nuntius. Salutat angelus puellam viri salutationis ignaram; terretur virgo novitate verborum. Ad quam angelus, Ne timeas, inquit, Maria; invenisti enim gratiam apud Dominum. Ne, inquit, ad conspectum meum, Mater Domini mei, terrearis: ego conceptionis tuae minister adveni; ipse me misit ad te qui est nasciturus ex te; ipse tibi per me annuntiat gaudium, cui placuit in utero tuo cum humana natura mysticum sociare coniugium. Invenisti gratiam apud Dominum, Ecce concipies et paries filium, non cuiuslibet meriti hominem, sed totius mundi Salvatorem. Ne, inquit, timeas. Abiice abs te omnem metum saeculi, quae conceptura es gaudium mundi. Revolve, Maria, propheticam lectionem: neque enim te scientia divinorum potest praeterire Librorum, quae ipsam plenitudinem paritura es Prophetarum. Recole in libro Isaiae prophetae virginem quam legisti; et gaude quia tu esse meruisti. Tu ibi praesignata es virgo: tu ecce concipies in utero, non de viro, sed de Spiritu sancto: et gravida eris, et incorrupta manebis, paries filium, et virginitatis non patieris detrimentum. At illa, Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. |
5 | [Gratia exinanitionis Verbi.] Mox igitur angelus, Virginis accepto consensu coelestis regionis accolas repetit: et ecce subito secretum Virginis ineffabilis potentia penetravit. Intrat Artifex mundi angustias ventris humani, efficitur gravida mater intacta: et ecce tanquam sponsus de thalamo, Mariae Christus procedit ex utero. Occultatur in membris infantis potentia maiestatis, Deus pendet ad ubera genitricis. Pannorum vilium squalore contegitur, durissimi suffert praesepis angustias, et totum misericors humiliter patitur, dummodo mundus qui perierat, liberaretur. O beata infantia, per quam nostri generis vita est reparata! O gratissimi, delectabilesque vagitus, per quos stridores dentium aeternosque ploratus evasimus! O felices panni, quibus peccatorum sordes extersimus! O praesepe splendidum, in quo non solum iacuit fenum animalium, sed cibus inventus est Angelorum! Lacta, Maria, Creatorem tuum, lacta panem coeli, pretium mundi. Praebe lambenti mamillam, ut pro te ipse praebeat percutienti maxillam. Nutriatur infans lacte tuorum uberum, ut pro te etiam accipiat aceti potum. Ferant eum nunc manus tuae, ut manus pro te postea figantur in cruce. Postremo tu illi ut mater temporalem ministra substantiam, ut ipse nobis et tibi una cum Patre et Spiritu sancto vitam tribuat sempiternam. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et gloriatur Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. |