monumenta.ch > Augustinus > 118
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXVII. In Natali Domini, I . <<<     >>> SERMO CXIX. In Natali Domini, III .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXVIII[Vid. supra, serm. 18, n. 4, et serm. 38, n. 9.]. In Natali Domini, II [Hic Am. Er. et Colbertinus codex addunt, quod paulo ante commemoravi].

1 [Filius Dei non mutatur cum fit homo.] Hodie, fratres dilectissimi, celebramus Dominicae nativitatis diem, id est, Domini nostri Iesu Christi: qui cum aequalem trinitatem [Ad tres bn. ad quatuor cl. ad cb. f. fl. fs. g. Ir. m. pr. rm. vd. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Verbis Domini 5.] cum Patre possideat, qui cum coelum, terram ac maria, et omnia quae in eis sunt, pari cum Patre virtute firmaverit, in novissimis temporibus homo nasci ex homine dignatus est, sic nostram suscipiendo naturam, ut non permutaret suam. Permanente enim integro divinitatis statu, assumpsit hominem Dei Filius; nec amisit quod erat, sed sociavit sibi quod in ipso ante non fuerat. Invisibilis ergo secundum divinitatem Dei Filius visibilem suscepit hominem, immortalis mortalem, impassibilis passibileni, et ut totum breviter comprehendam, Deus hominem. Quidquid ergo infirmitatis legimus in Christo, id est, quod esurivit, quod doluit, quod etiam mortem pro peccatis nostris sustinuit, suscepto hoc pro salute nostra homini deputemus, salva illius qui suscepit, id est Verbi Dei, reverentia: qui ita humanitatem divinitati suae iunxit, ut eam post passionem impassibilem faciat; non autem ut fieret, quod cogitari scelus est, divinitas ipsa passibilis.
2 [Nativitas Christi vera, sed non consueta. Per hanc tamen coniugia non damnavit.] Nam etsi in Dei Filio ex divinitate et humanitate una persona est, cum tamen audis natum ex homine Dei Filium, noli communem hunc ibi credere nativitatis exortum ex opere coniugali, quod quidem a Deo est constitutum, ut humanitas propagetur. Aliter, inquam, ibi fuit humanitatis exortus, longe a nostra nativitate diversus. Nam etsi in eadem, qua nos naturaliter sumus, veritate carnis natus est Christus; non tamen eo quo nos more conceptus et natus est de coniugio, id est, unde caeteri exorti sumus, licet omnes procreentur homines. Nam et mirabiliter procreatus est. Legitima illa commixtio hominis homini quidem, licet iuxta divinam auctoritatem culpa non vacet [Citatur a Floro in I Tim. VI, ad vers. 9, 10, et 17.], non tamen etiam gloriosa est. In Christi vero nativitate sine commixtione propagatio omni prorsus gloria et honore cumulatur. Dominus itaque noster Iesus Christus, ordine nativitatis excepto, homo verus procreatus ex virgine est, eodemque omnipotentiae signo conceptus et natus. Virginem habuit matrem, cum portaretur in utero virginis, et cum ex utero funderetur: nec tamen ista nativitas coniugia damnavit, sed potentiam divinitatis honoravit.
3 [Nobiscum Deus.] Olim huius novae fecunditatis signum Isaias propheta praedixerat: Ideo, inquit, dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel [Isai. VII, 14]. Quod signatissime de Christo Domino nostro est prophetatum: Emmanuel enim interpretatur, Nobiscum Deus. Ergo Salvator noster ab effectu rerum etiam hoc nomen accepit, ut vocaretur Nobiscum Deus. Et ipse tunc Deus cum omnibus nobis esse dignatus est, quando suscepit hanc carnem, ut per hominem, qui visibilis erat, conversari videretur in terris. Sic enim Ieremias propheta promiserat, dicens: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Iacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est [Baruch III, 36-38]. Unde et ipse Dominus ad discipulos suos in Evangelio dicit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui videt me, videt et Patrem meum [Ioan. XIV, 9], et reliqua quae sequuntur. Talia enim Dei Filius per assumptum hominem opera faciebat, ut ex ipsa operum claritate et Patris simul et Filii divinitas nosceretur. Quod si diligenter respiciamus ad causam, propter quam Dominus totum hoc sacramentum suscepti hominis implere dignatus est, tunc vere obtinebimus nobis illud impletum esse propheticum.
4 [Duplex causa Incarnationis, reparatio et instructio nostra.] Duplex enim principaliter causa est, ob quam Dei Filius factus est filius hominis. Una est, ut secundum hominem omnia patiendo pro nobis, a peccatorum nos vinculis liberaret. Sic enim Isaias propheta praedixerat: Hic peccata nostra portavit, et pro nobis dolet; et rursus, Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae in eo; livore enim eius nos sanati sumus [Isai. LIII, 4, 5]. Altera vero causa est Dominicae passionis, ut nos, quos sanguine suo redemit a vitiis atque criminibus, non solum doctrinae auxilio et gratiae, sed etiam exemplo suo ad studium sanctitatis accenderet; ut nos non modo praecipientem Dominum, sed etiam exemplo suo ad virtutis fastigia provocantem, maiore alacritate sequeremur, et iustissimum Dominum ac pium Patrem, secundum sententiam beati Petri, Filii imitatione coleremus. Sic enim Petrus ait: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius. Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius: qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur; tradebat autem iudicanti se iniuste: qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, iustitiae vivamus [I Petr. II, 21-24]. Praestet autem Dominus noster Iesus Christus, ut gratia eius adiuti, ad vestigia eius sequenda properetis; et peccatis omnibus ac vitiis mortificati, ad sola vivatis opera iustitiae exercenda, gratias agentes Patri Deo, cui est gloria et imperium, et Domino nostro Iesu Christo, et Spiritui sancto in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXVII. In Natali Domini, I . <<<     >>> SERMO CXIX. In Natali Domini, III .
monumenta.ch > Augustinus > 118