Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXVII. In Natali Domini, I .
1 | [Gratia diei huius.] Rogo vos, fratres charissimi, ut libenti animo sermones quos Dominus dabit, suscipiatis in hac dulcissima die, in qua compunctio etiam infidelibus venit, in qua misericordia tangitur impius, veniam sperat compunctus, reditum non desperat captivus, remedium desiderat vulneratus; in qua nascitur Agnus, qui tollit peccatum mundi. In cuius nativitate qui conscientiam securam habet, dulcius gaudet; qui miseram, attentius timet: qui bonus est, affectuose orat; qui peccator, devotissime supplicat. Dulcis dies, vere dulcis, et cunctis poenitentibus veniam portans. Promitto vobis, filioli, et certus sum, quia in hac die si quis ex corde poenituerit, et ad vomitum peccati reversus non fuerit, quodcumque petierit, dabitur ei: tantum in fide non dubitet, delectationem non repetat. Hodie totius mundi peccatum tollitur, et peccator desperat? |
2 | [Poenitentiam certam quid faciat. Poenitentia vera seu libera.] Sed videte qualis debet esse poenitentia: quia multi assidue se dicunt esse peccatores, et tamen adhuc illos delectat peccare. Professio est, non emendatio: accusatur anima, non sanatur: pronuntiatur offensa, non tollitur. Poenitentiam certam non facit, nisi odium peccati, et amor Dei. Quando sic poenites, ut tibi amarum sapiat in anima, quod ante dulce fuit in vita; et quod te prius oblectabat in corpore, ipsum te cruciet in corde; iam tunc bene ingemiscis ad Deum, et dicis, Tibi soli peccavi, et malum coram te feci [Psal. L, 6]. Bene, Tibi soli peccavi; quia nullus hominum sine peccato: et ideo, Tibi soli peccavi, quia tu solus hominum sine peccato . Da, Domine misericordiam misero, qui tamdiu pepercisti criminoso. Inclinet ad remedium humilitas poenitentis, quem permovere non potuit diuturnitas peccatoris. Dic illi in fletu cordis: Aspice infelicem, pietas immensa; respice crudelem, misericordia publica. Desperatus ad omnipotentem venio, vulneratus ad medicum curro. Serva pietatem mansuetudinis , qui tamdiu suspendisti gladium ultionis: dele numerositatem criminum multitudine misericordiarum. Ista est, filioli, vera poenitentia, quando sic convertitur quis, ut ad peccatum non revertatur; quando sic poenitet, ut non repetat. |
3 | [Vanitas delectationis transiturae. Felicitas huius vitae vera.] Sint, videamus, aliqui vestrum fortes et virtutem animarum exercentes , qui in ista die verba mea pro sua salute sic audiant, ut viriliter vitiorum mollitiem abiiciant, tanquam qui pugnant: revera fortius pugnant, qui contra se pugnant. Aperiant aures suas ad praecepta Christi, quae fortasse patuerunt huc usque ad audienda ludibria. Aperiant oculos suos ad nitorem, qui huc usque ad ignominiam patuerunt. Compungat poenitentia criminum, quem huc usque transpunxit delectatio voluptatum. Erigat adiuncta virtus, quem vitia prostraverunt. Aperiant medicamento nares suas, quibus illa fetet consuetudo peccati. Aperiat vobis ille oculos cordis, qui hodie propter nos dignatus est nasci, ut videamus illum. Quod putatur dulce modo satis esse in brevitate temporum, quam amarum erit in igne aeterno! quam gravi et perpetua poena punienda erit brevitas delectationis! Delectatio occidit, et praeteriit; vulneravit, et transiit; miserum fecit, et abiit; infelicem reddidit, et reliquit. Quam speciosus est animi nitor! quam felix conscientia bonis operibus plena! Si beatum se credit, qui hoc possidet quod dimissurus est post mortem; quam securus est, qui illud praemium sperat, quod nunquam amissurus est per aeternitatem! Si potens dicitur, qui mundo imperat; quam beatus est qui Deum in conscientia pura portat! Et ideo, dulcissimi filii, concupiscite munditiam cordis, habete dilectionem Dei et proximi. Peccatores, dimittite, ut dimittatur vobis. Iusti, non peccate, ut permaneat Christus in vobis . |
4 | [Vovendum Deo nascenti. Vota diversa. Votum optimum.] Quae cum ita sint, videtur mihi, charissimi, ut nascenti Domino et Redemptori nostro vota promittamus hodie, et reddamus; sicut scriptum est, Vovete, et reddite Domino Deo vestro [Psal. LXXV, 12]. Nos dulciter et confidenter voveamus; ille dabit possibilitatem, ut reddere possimus: nos tantum quidquid illi promittimus, de illo speremus. Sed fortasse interrogatis me, quid debeatis hodie vovere vel reddere. Sunt multi qui vovent, alius pallam, alius oleum vel ceram ad luminaria noctis; alius, ut vinum non bibat per aliquot annos; alius, ut ieiunia certo tempore faciat; alius, ut carnes non comedat. Non est istud votum optimum nec perfectum: adhuc melius volo. Non eget Deus nec specie tua, nec oleo tuo, nec ieiunio tuo: sed hoc quod in te hodie redemit, ipsum offer, hoc est, animam tuam. Et si interrogas me, Quomodo offeram animam meam, quam ipse habet in potestate? ego tibi respondeo quomodo: Moribus sanctis, cogitationibus castis, operibus fructuosis; divertendo a malo, convertendo in bonum; damnando vitium, amando Deum; diligendo proximum, impendendo misericordiam miseris; quia et ipsi miseri fuimus, antequam redimeremur: dimittendo illis qui in nos peccant; quia et nos omnes sub peccato fuimus: superbiam calcando; quia per superbiam primus homo deceptus est: abiiciendo invidiam, quia per invidiam decepit diabolus genus humanum. |
5 | [Qualiter de suo quisque voveat. Iracundus. Impudicus. Invidus. Homicida. Detractor Immitis. Superbus. Ebriosus.] Quae cum ita sint, erigite omnes animos vestros, et nullus sit, sive liber, sive servus, sive ingenuus, qui non hodie Deo votum offerat simul et reddat: quia nimis miserum est ut Deo aliquid non offeramus de nostro, qui animam suam pro nobis posuit; et propter nos, cum esset aeternus, carnem suscepit. Nunc itaque quicumque iram contra alterum tenet, tamen propter amorem Dei dimittat; et obtulit votum. Si quis consuevit iam longa diuturnitate in luxuria volutari, resipiscat aliquando, et excutiat sordes suas per compunctionem; et clamet in corde suo in oratione secretius ad Dominum: Piissime Domine, misericordissime Deus, sufficiat mihi quod huc usque peccavi, quod te contempsi, quod fetoribus carnis meae satisfeci: iam nunc, te inspirante, voveo me a nequitia mea conversurum. Cum haec fecerit, et iste obtulit votum. Iterum si quis invidia tenetur fratris, et felicitate illius aut actione prospera non delectatur, quod est peccatum usque ad mortem; promittat et ipse in corde suo, imitaturum se potius actus bonos, quam livorem eiusdem habiturum: et cum haec fecerit, et ipse obtulit votum. Si quis vero sibi conscius est de homicidio, indicat sibi ipse in corde suo poenitentiam, et vindicet in se ipso mala sua, et statuat sibi ante Deum cruciatum poenitentiae et spatium; et animum plenum veneno, quem ante effusio sanguinis proximi sauciavit, cruciet per abstinentiam et humilitatem: et communicare nullatenus praesumat; ut non dupliciter se infelix damnet, dum in corde criminum horroribus pleno sacratissimum corpus Domini periculose praesumit accipere. Quod si quis se talem agnoscit, et haec fecerit; et ipse offert votum. Si quis forte, ut assolet, detrahere semper consuevit, et aliorum actiones obloqui, nec suas respicere; voveat hodie Deo in corde suo, et dicat: Huc usque de aliis dixi, me non inspexi; ego eram miserior, et alios miseros existimabam: et ideo nunc sufficit quod peccavit lingua mea, amodo emendare delibero. Ecce qui haec facit, offert votum. Si quis crudelem se sentit, misericordiam animi voveat Deo; si quis superbum, voveat humilitatem. Si quis vino nimium est deditus, sobrietatem voveat Deo. Si quis seniori suo peccavit, veniam petat; et si ille non sapuerit petere, ille tamen dimittat. |
6 | [Votorum talium fructus. Angeli custodes vota nostra offerunt Deo.] Et cum haec omnia feceritis, charissimi, offertis votum Deo placitum, et quasi remuneratis Christum. Et post haec veniet vobis benedictio, et vota vestra offerentur ante tribunal Christi, et, sicut dixit Salomon, monumentum vestrum non accipiet oblivionem [Sap. II, 24]: et dicetur de vobis, Ecce populus meus quem acquisivi sanguine meo; saturavit me votis, implevit me odoramentis: ego ero eis quasi Dominus, et ipsi erunt mihi in populum, et non erit ultra in eis captivitas aut desolatio. Putemus quam dulce est, quando vota nostra talia, qualia dixi, Angeli qui custodes vitae nostrae sunt, ante conspectum divinae maiestatis obtulerint. Si aliquid offerimus homini terreno et morituro, et tamen speramus nos ab illo multum recepturos et adiuvandos: si Deo aliquid de nostris moribus offeramus, quantum recipiemus? |
7 | [Incarnati Christi recordationis fructus.] Nunc itaque exsultemus in Domino, gaudeamus cum fletu, memores simus dignationis divinae et captivitatis nostrae. Quemcumque potentia elevat, veniat illi in mentem humilitas Christi; ut non dirigatur ad illum sententia ista, Quid superbis, terra et cinis [Eccli. X, 9]? Quando videmus quemcumque miserum aut egenum, veniat nobis in mentem misericordia Dei; quando captivum, veniat nobis in mentem redemptio Domini nostri. Quando peccatum quodcumque delectat aut subrepit, sit nobis in memoria quod iam deleta sunt peccata nostra. Non perdamus pretium sanguinis Christi, nec maculemus stolam animae per iniquitatem, aut rapinam, aut concupiscentiam. Iacuimus, iam erecti sumus; vulnerati fueramus, iam sumus sanati. Non erit excusatio qualiscumque. Diabolus potest ad malum invitare, non potest trahere; delectationem infert, non potestatem; consilium ingerit, non conflictum. |
8 | [Virginibus quid curandum aut cavendum.] Nunc ergo propter partum beatae Mariae sit mihi sermo ad virgines, sive ad viros, sive ad feminas, sive viduas, sive poenitentes, sive pauperes, sive servos. Non est apud Deum nisi meritorum discretio. Audite me itaque, quicumque dono Christi in corpore virgines estis. Generaliter loquor ad omnes, audite me. Quicumque agnoscit se esse quod dico, studeat ut corpore et corde sit virgo. Sic gaudeat de lucro corporis, si non habeat damnum animae. Gaudeat tamen de tam pretioso dono Christi; gaudeat cum humilitate, fleat cum pietate. Gratias agat, quia tantam felicitatem in integritate portat: laetetur, quia secuturus est Agnum quocumque ierit; si tamen in ore eius, sicut legimus in Apocalypsi, mendacium non inveniatur [Apoc. XIV, 4, 5]. Oret perseverantiam, ut non illi qualiscumque delectatio saeculi aut invidia diaboli tantum donum tollat, tantam claritatem innubilet, tantum nitorem infuscet. Teneat fortiter, non perdat rem irreparabilem, non uno momento delectationis amittat gratiam corporis, non contrahat turpitudinem animae per pulchritudinem formae corruptae, non illum concupiscentia vincat. Si me audierit, permanet: quod si non audierit, amissurus est quod nunquam est reparaturus. |
9 | [Quid coniugatis. Quid viduis. Quid mulieribus.] Iterum ad vos mihi sermo est, qui coniuges habetis; moneo ut caste habeatis. Nam et Elisabeth quae longaevis temporibus caste cum marito vixerat, et ambo fideles ante Dominum fuerant, meruit iam de emortuo semine habere filium, qui et sanctitate parentes ornaret, et praedicatione multos infideles converteret [Luc. I]. Iterum vobis loquor, quae estis viduae: custodite viduitatem, non estote verbosae; sed cum silentio exspectate Dominum, qui pupillum et viduam suscipit; sed bonam viduam, sed illam quae in oratione, in humilitate, in eleemosynis est prompta: si certe unde faciat non habet, voluntatem bonam et cogitationem sinceram habeat. Mulieres, non maledicite, non iurate, non estote promptae ad loquendum. Forte dicis importunum esse quod dico. Non mihi tacere licet: plus timeo illum qui iubet, quam illum qui detrahit. Ego dico: qui agnoscit, emendet; qui in se non recognoscit, audiat et teneat, ut aliis pro salute dicere possit. |
10 | [Quid poenitentibus. Plangere docte.] Nunc iam ad vos loquor, poenitentes, qui poenitentiam in ecclesia accepistis et agitis. Perseverate in fletu, in compunctione docte plangite. Quid est, docte plangite? Id est, ut non quaeratis in oratione temporales res, sed aeternam beatitudinem et remissionem peccatorum. Qui sic orat, ipse docte plangit. Non cadent ad terram lacrymae vestrae; quia verax est ille cui propheta dixit: Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo [Psal. LV, 9]. Vos modo satis debetis amare Deum, et de timore iam ad dilectionem transire; quia sic legimus in Evangelio de peccatrice illa, Cui multum dimittitur, multum diligit [Luc. VII, 47]. Et ideo multum debetis diligere Deum, qui vos exspectando, et non puniendo, ad poenitentiam perducere dignatus est. |
11 | [Apostrophe ad pauperes.] Nunc iterum ad vos mihi sermo est, pauperes. Vos dico pauperes, qui mendicatis, qui de eleemosyna Christianorum vivitis. Consolamini, consolamini: tribulatio vestra convertetur in gaudium, et dolor vester in laetitiam. Non vobis sit ingratum, quod mendicatis, nec ideo in corde vestro aliquid contra Deum dicatis; quia ille iustus et pius est in omnibus operibus suis. Et ideo te fecit pauperem, ut sufferendo brevem inopiam, aeternam vitam acquireres: et divitem ideo fecit, ut dum tibi superflua daret, remedium peccatis suis acquireret. Et ideo patientes estote, et exspectate Dominum. |
12 | [Ad servos.] Etiam sermo mihi est ad vos, servi, quicumque dominos carnales habetis, cuicumque servitii conditionem debetis: obedite dominis vestris, diligite ex corde, non ad oculum servientes, sed ministerium ex amore facientes [Ephes. VI, 5-7]; quia et illos Deus constituit ut vobis dominentur, et vos ut serviatis. Bene servite propter Deum, quia de bono servitio mercedem habebitis. Si boni fueritis, meliores eritis dominis malis: quia apud Deum anima uniuscuiusque non est discernenda nobilitate, sed opere; nec genere, sed actione. Ideo nunc ad omnes mihi sermo fuit, quia Christus pro omnibus mortuus est [II Cor. V, 15]. Et ideo servate quae dixi, ut de vobis fructum habeam, et vos omnes in coelestibus horreis, ubi frumenta congreganda sunt, misericors Dominus intromittat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |