monumenta.ch > Augustinus > 116
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXV. De Adventu Domini, I . <<<     >>> SERMO CXVII. In Natali Domini, I .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXVI[Emendatus est ad cl. r. v. et ad Am. Er. Par. Lov] [Note: Alias, Tempore 50.]. De Adventu Domini, II [In Possidii Indiculo, cap. 9, titulus est, «Ex Evangelio, de thesauro in coelo condendo.].

1 [Natalis Domini non inveniat imparatos.] Sanctam et desiderabilem, gloriosam ac singularem solemnitatem, hoc est, nativitatem Domini Salvatoris, fratres dilectissimi, devotione fidelissima suscepturi, totis viribus nos debemus cum ipsius adiutorio praeparare, et omnes latebras animae nostrae diligenter aspicere; ne forte sit in nobis aliquod peccatum absconditum, quod et conscientiam nostram confundat ac mordeat, et oculos divinae maiestatis offendat. Nam licet Christus Dominus noster post passionem suam resurrexerit, et in coelum ascenderit; considerat tamen, ut credimus, et diligenter attendit, qualiter se unusquisque servorum eius sine avaritia, sine ira, sine superbia atque luxuria ad celebrandam eius nativitatem studeat praeparare atque componere: et secundum quod unumquemque bonis operibus ornatum viderit, ita illi gratiam suae misericordiae dispensabit. Si enim viderit charitatis luce vestitum, iustitiae vel misericordiae margaritis ornatum, castum, humilem, misericordem, benignum et sobrium; si talem agnoverit, corpus et sanguinem suum ei non ad iudicium, sed ad remedium per sacerdotum suorum ministerium dispensabit. Si vero aliquem viderit adulterum, ebriosum, cupidum et superbum, timeo ne hoc illi dicatur, quod in Evangelio Dominus ipse dixit, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Et, quod avertat Deus, fiat illud quod sequitur, Ligate illi manus et pedes, et proiicite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium [Matth. XXII, 12, 13]. Ecce qualem sententiam in die iudicii excipiet, qui sine remedio poenitentiae ad festivitatem Domini vitiorum sordibus inquinatus accesserit.
2 [Dies est nuptialis Christi. In nuptiis Christi quae sponsa, quis cibus.] In Natali enim Domini, fratres dilectissimi, quasi in nuptiis spiritualibus, sponsae suae Ecclesiae Christus adiunctus est. Tunc veritas de terra orta est, tunc iustitia de coelo prospexit [Psal. LXXXIV, 12]; tunc processit sponsus de thalamo suo [Psal. XVIII, 6], hoc est, Verbum Dei de utero virginali. Processit enim cum sponsa sua Ecclesia, id est, humanam carnem suscepit. Ad istas ergo tam sanctas nuptias invitati, et ad convivium Patris et Filii et Spiritus sancti intraturi, videte qualibus indumentis debeamus ornari. Et ideo mundemus, quantum possumus cum Dei adiutorio, corda simul et corpora nostra: ut coelestis ille invitator nihil in nobis sordidum, nihil foetidum, nihil obscurum, nihil oculis suis deprehendat indignum. Haec ergo, fratres dilectissimi, non transitorie, sed cum ingenti tremore debemus attendere. Invitati enim sumus ad nuptias, ubi nos ipsi, si bene agimus, sponsae erimus. Cogitemus ad quales nuptias, consideremus ad qualem sponsum, vel ad quale convivium invitati sumus. Invitati enim sumus ad mensam, ubi non invenitur cibus hominum, sed panis ponitur Angelorum. Et ideo videamus ne forte intus in anima, ubi debemus bonorum operum margaritis ornari, ibi appareamus vitiorum pannis veteribus involuti: et quando eos qui boni sunt in oculis Dei castitas reddet candidos, tunc eos qui mali sunt, reddet luxuria sordidatos.
3 [Ante solemnitates quid agendum.] Et ideo quotiescumque aut dies Natalis Domini, aut reliquae festivitates adveniunt, sicut frequenter admonui, ante plures dies, non solum ab infelici concubinarum consortio, sed etiam a propriis uxoribus abstinete, ab omni iracundia vos alienos efficite: peccata praeterita per eleemosynam et poenitentiam redimantur: contra nullum hominem odium in corde teneatur: quod solebat vanitas per gulam perdere, incipiat iustitia per misericordiam pauperibus erogare; quod luxuria vel gula dissipavit in mundo, pietas reponat in coelo.
4 [Pauperes ad convivium vocandi.] Et licet hoc expediat, ut semper eleemosynas facere debeamus: praecipue tamen in sanctis solemnitatibus secundum vires nostras abundantius erogemus, pauperes ante omnia frequentius ad convivium vocemus. Non enim est iustum ut in sancta solemnitate in populo christiano ad unum Dominum pertinente, alii inebrientur, alii famis periculo crucientur. Et nos et omnis populus unius Domini servi sumus, uno pretio redempti sumus, pari conditione in hunc mundum intravimus, simili etiam exitu migraturi sumus; et si bene agimus, ad unam beatitudinem pariter veniemus. Et quare pauper tecum non capiat cibum, qui tecum accepturus est regnum? Quare pauper non accipiat vel veterem tunicam, qui tecum recepturus est immortalitatis stolam? Quare pauper non mereatur accipere panem tuum, qui tecum meruit accipere Baptismi sacramentum? Cur indignus est accipere reliquias ciborum tuorum, qui tecum ad convivium venturus est Angelorum? Audite, fratres, audite non meum, sed Domini commune praeceptum. Sic enim ait in Evangelio: Cum facis prandium aut coenam, noli invitare divites, qui te iterum reinvitent, et fiat tibi retributio: sed voca pauperes et claudos; et beatus eris, quia non habent unde retribuant tibi; retribuetur autem tibi in retributione iustorum [Luc. XIV, 12-14].
5 [Amici etiam invitandi, sed rarius et ad parca convivia.] Sed dicit aliquis: Ergo amicos aut parentes non debeo ad convivium invitare? Rogandi sunt et parentes et vicini; sed rarius rogandi sunt. Et non nimis sumptuosa et deliciosa, sed tam parca et sobria vel honesta illis debent convivia praeparari, ut remaneat unde possint pauperes refici, unde possit aliquid indigentibus erogari: ut cum dies iudicii venerit, non cum impiis, qui nunc pauperes despiciunt, audiamus, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; sed cum iustis et misericordibus audire mereamur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere [Matth. XXV, 41, 34 ] [et 35]: simul etiam nobis illa vox desiderabilis dirigatur, Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui [Ibid. 21].
6 [Recapitulatio.] Sed ut haec quae suggessimus, sensibus vestrae Charitatis tenacius inhaereant, breviter quae dicta sunt iteramus. Hoc enim admonuimus, fratres, ut quia Natalis Domini imminet, tanquam ad nuptiale et coeleste convivium ab omni luxuria nitidi et bonis operibus adornati nos per Christi adiutorium praeparemus, eleemosynas pauperibus erogemus, iracundiam vel odium quasi venenum diaboli de cordibus nostris respuamus. Castitatem etiam cum propriis uxoribus fideliter conservate: ad convivia vestra frequentius pauperes evocate: ad vigilias maturius surgite [Editi, Imminente. At Am. Er. et Colbertinus Ms., Minuente Corrupte pro, Minente, id est exstante.]: in ecclesia stantes aut orate aut psallite; verba otiosa [Colbertinus Ms., quia transit hominis vita.] aut saecularia nec ipsi ex ore vestro proferte, et eos qui proferre voluerint, castigate: pacem cum omnibus custodite, et quos discordes agnoscitis, ad concordiam revocate. Haec si fideliter, Christo adiuvante, volueritis implere, et in hoc saeculo ad altare Dominicum secura conscientia poteritis accedere, et in futuro ad aeternam beatitudinem feliciter pervenire; praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXV. De Adventu Domini, I . <<<     >>> SERMO CXVII. In Natali Domini, I .
monumenta.ch > Augustinus > 116