Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXV. De Adventu Domini, I .
1 | [Quid praestandum ante celebritatem Natalis Domini. Laborandum ut Christi corpus digne percipiatur.] Appropinquante iam sacratissima solemnitate, qua Salvator noster inter homines nasci misericorditer voluit, fratres charissimi, attentius considerate qualiter oporteat nos in adventu tantae potentiae praeparari, ut Regem et Dominum nostrum laeti atque gaudentes cum gloria et laudibus mereamur suscipere, et in conspectu eius inter coetus felices sanctorum gratulando exsultare, magis quam ab eo propter foeditatem nostram repulsi inter peccatores aeternam confusionem mereri. Et ideo rogo et moneo, ut quantum possumus, cum Dei adiutorio laboremus, ut in illo die cum pura et sincera conscientia, mundo corde et casto corpore ad altare Domini possimus accedere, et corpus et sanguinem eius non ad iudicium, sed ad remedium animae nostrae mereamur accipere. In Christi enim corpore vita nostra consistit, sicut et ipse dixit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis [Ioan. VI, 54]. Mutet ergo vitam, qui vult accipere vitam. Nam si non mutet vitam, ad iudicium accipiet vitam: et magis ex ipsa corrumpitur, quam sanetur; magis occiditur, quam vivificetur. Sic enim dixit Apostolus: Qui manducat corpus Domini, et bibit sanguinem eius indigne, iudicium sibi manducat et bibit [I Cor. XI, 27]. |
2 | [Mundanda conscientia.] Et licet nos omni tempore bonis operibus ornatos ac splendidos esse conveniat, praecipue tamen in die Natalis Domini, sicut in Evangelio ipse dixit, lucere debent hominibus opera vestra [Matth. V, 16]. Considerate, quaeso, fratres, quando aliquis homo potens aut nobilis natalem aut suum aut filii sui celebrare desiderat, quanto studio ante plures dies quidquid in domo sua sordidum viderit, ordinat emundari, quidquid ineptum et incongruum proiici, quidquid utile et necessarium, praecipit exhiberi: domus etiam, si subobscura fuerit, dealbatur, pavimenta scopis mundantur, et diversis respersa floribus adornantur; quidquid etiam ad laetitiam animi et corporis delicias pertinet, omni sollicitudine providetur. Utquid ista omnia, fratres charissimi, nisi ut dies natalitius cum gaudio celebretur hominis morituri? Si ergo tanta praeparas in natalitio tuo, aut filii tui; quanta et qualia praeparare debes suscepturus natalem Domini tui? Si talia praeparas morituro; qualia praeparare debes aeterno? Quidquid ergo non vis invenire in domo tua, quantum potes, labora ut non inveniat Deus in anima tua. |
3 | [Ornanda bonis operibus anima. Culpam statim sequatur poenitentia.] Certe si te rex terrenus aut quicumque paterfamilias ad suum natalitium invitaret, qualibus vestimentis studeres ornatus incedere, quam novis ac nitidis, quam splendidis; quorum nec vetustas, nec vilitas, nec aliqua foeditas oculos invitantis offenderet? Tali ergo studio, in quantum praevales, Christo auxiliante contende, ut diversis virtutum ornamentis anima tua composita, simplicitatis gemmis, et sobrietatis floribus adornata, ad solemnitatem Regis aeterni, id est, ad Natalem Domini Salvatoris cum secura conscientia procedat, castitate nitida, charitate splendida, eleemosynis candida. Christus enim Dominus si te ita compositum natalitium suum celebrare cognoverit, ipse per se venire, et animam tuam non solum visitare, sed etiam requiescere et in perpetuum in illa dignabitur habitare: sicut scriptum est, Et inhabitabo in illis, et inambulabo [II Cor. VI, 16]; et iterum, Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis surrexerit et aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ille mecum [Apoc. III, 20]. Quam felix est illa anima, quae vitam suam ita, Deo auxiliante, studuerit gubernare, ut Christum hospitem et habitatorem mereatur excipere: sicut e contrario quam infelix est illa conscientia, toto lacrymarum fonte lugenda, quae se ita malis operibus cruentavit, ut in ea non Christus requiescere, sed diabolus incipiat dominari! Talis enim anima, si medicamentum poenitentiae non cito subvenerit, a luce relinquitur, a tenebris occupatur; vacuatur dulcedine, impletur amaritudine; a morte invaditur, a vita repudiatur. Non tamen de Domini pietate diffidat qui talis est, nec mortifera desperatione frangatur; sed magis ad poenitentiam cito confugiat, et dum adhuc nova sunt et calent peccatorum suorum vulnera, sic sibi adhibeat medicamenta salubria; quia medicus noster omnipotens Deus est, et sic consuevit plagas nostras curare, ut nec cicatricum vestigia post ipsius medicamina remaneant. Ideo etiam ab omni inquinamento ante eius Natalem multis diebus abstinere debetis. |
4 | [Vitia ante solemnitates cavenda. Odium praesertim.] Quotiescumque aut Natalem Domini, aut reliquas solemnitates celebrare disponitis, ebrietatem ante omnia fugite, iracundiae quasi bestiae crudelissimae repugnate, odium velut venenum mortiferum de corde vestro repellite: et tanta sit in vobis charitas, quae non solum usque ad amicos, sed etiam usque ad ipsos perveniat inimicos; ut securi possitis dicere in oratione dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Nam qui se scit vel unum hominem odio habere, nescio ad altare Domini quomodo securus possit accedere: cum praecipue beatus Ioannes evangelista terribiliter clamet, et dicat, Qui fratrem suum odit, homicida est [I Ioan. III, 15]. Nam vestrum est iudicare, utrum homicida antequam poenitentiam agat, praesumere debeat Eucharistiam accipere. Addit etiam adhuc sanctus Ioannes, et clamat dicens, Qui fratrem suum odit, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius; et iterum, Omnis, inquit, qui fratrem suum non diligit, manet in morte; et iterum, Si quis dixerit quia diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere [I Ioan. II, 11; III, 14; IV, 20]? Quicumque ergo odium vel iracundiam servat in corde, et sub tali tonitruo nec terretur nec expergiscitur, non dormiens, sed mortuus esse credendus est. |
5 | [Adhortatio.] Haec ergo, fratres charissimi, quotidie cogitantes, qui boni sunt, cum Dei gratia contendant perseverare in operibus bonis: quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Qui vero se ad eleemosynam tardos, et ad iracundiam promptos, et ad exercendam luxuriam praecipites esse cognoscunt, auxiliante Domino, festinent se a malis eruere, ut quae bona sunt mereantur implere: ut cum dies iudicii venerit, non cum impiis, sed cum iustis et misericordibus pervenire ad aeterna praemia mereantur; praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |