monumenta.ch > Augustinus > 272
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCLXXI. In die Pentecostes, V . <<<    

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCLXXII[Recognitus in cl. fl. t. vat., in Vign., et in epistola Fulgentii ad Ferrandum.] [Note: Alias, ex Vignerianis 16.]. In die Pentecostes postremus [In omnibus manuscriptis praenotatur «habitus die Pentecostes,» Refertur a Fulgentio in fine epistolae nunc ordine 12, ad Ferrandum, de Duabus quaestionibus, post isthaec verba: «Qui ergo membrum corporis Christi fit, quomodo non accipit quod ipse fit? quando utique illius fit verum corporis membrum, cuius corporis est in sacrificio Sacramentum. Hoc ergo fit ille regeneratione sancti Baptismatis, quod est de sacrificio sumpturus altaris. Quod etiam sanctos Patres indubitanter credidisse ac docuisse cognoscimus. Beatus quoque Augustinus de hac re sermonem fecit admodum luculentum, et aptum aedificationi atque instructioni fidelium: quem sermonem totum epistolae malui subiungere, quia nec est prolixus, et in ipsa brevitate magnae instructionis ac suavitatis est plenus.»]. Ad Infantes, de Sacramento.

1 Hoc quod videtis in altari Dei, etiam transacta nocte vidistis: sed quid esset, quid sibi vellet, quam magnae rei sacramentum contineret, nondum audistis. Quod ergo videtis, panis est et calix; quod vobis etiam oculi vestri renuntiant: quod autem fides vestra postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix sanguis Christi. Breviter quidem hoc dictum est, quod fidei forte sufficiat: sed fides instructionem desiderat. Dicit enim propheta: Nisi credideritis, non intelligetis [Isai. VII, 9, sec. LXX]. Potestis enim modo dicere mihi: Praecepisti ut credamus, expone ut intelligamus. Potest enim in animo cuiusquam cogitatio talis suboriri: Dominus noster Iesus Christus, novimus unde acceperit carnem; de virgine Maria. Infans lactatus est, nutritus est, crevit, ad iuvenilem aetatem perductus est, a Iudaeis persecutionem passus est, ligno suspensus est [Hoc, a Iudaeis persecutionem passus est, ligno suspensus est, non ex Augustini Mss., sed tantum ex epistola Fulgentii.], in ligno interfectus est, de ligno depositus est, sepultus est, tertia die resurrexit, quo die voluit, in coelum ascendit; illuc levavit corpus suum; inde est venturus ut iudicet vivos et mortuos; ibi est modo sedens ad dexteram Patris: quomodo est panis corpus eius? et calix, vel quod habet calix, quomodo est sanguis eius? Ista, fratres, ideo dicuntur Sacramenta, quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur. Quod videtur, speciem habet corporalem, quod intelligitur, fructum habet spiritualem. Corpus ergo Christi si vis intelligere, Apostolum audi dicentem fidelibus, Vos autem estis corpus Christi, et membra [I Cor. XII, 27]. Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium vestrum in mensa Dominica positum est: mysterium vestrum accipitis. Ad id quod estis, Amen respondetis, et respondendo subscribitis. Audis enim, Corpus Christi; et respondes, Amen. Esto membrum corporis Christi, ut verum sit Amen. Quare ergo in pane? Nihil hic de nostro afferamus, ipsum Apostolum identidem audiamus, qui cum de isto Sacramento loqueretur, ait, Unus panis, unum corpus multi sumus [Id. X, 17]: intelligite et gaudete; unitas, veritas, pietas, charitas. Unus panis: quis est iste unus panis? Unum corpus multi. Recolite quia panis non fit de uno grano, sed de multis. Quando exorcizabamini, quasi molebamini. Quando baptizati estis, quasi conspersi estis. Quando Spiritus sancti ignem accepistis, quasi cocti estis. Estote quod videtis, et accipite quod estis. Hoc Apostolus de pane dixit. Iam de calice quid intelligeremus, etiam non dictum, satis ostendit. Sicut enim ut sit species visibilis panis, multa grana in unum consperguntur, tanquam illud fiat, quod de fidelibus ait Scriptura sancta, Erat illis anima una, et cor unum in Deum [Act. IV, 32]: sic et de vino. Fratres, recolite unde fit vinum. Grana multa pendent ad botrum, sed liquor granorum in unitate confunditur. Ita et Dominus Christus nos significavit nos ad se pertinere voluit, mysterium pacis et unitatis nostrae in sua mensa consecravit. Qui accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed testimonium contra se. Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque veras gratias agamus; precantes toto animo singularem mansuetudinem eius, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fidem, mentem gubernet, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat: per Iesum Christum Filium eius. Amen.
Augustinus HOME

bnf1594.18 bnf13367.225 bsb32655.244