Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCLXX. In die Pentecostes, V .
1 | [De Spiritu sancto dicendum cur die quinquagesimo post Pascha missus sit.] Quoniam sanctam solemnitatem celebramus diei tam sanctae, ut hodie venerit ipse Spiritus sanctus, admonet nos tam festiva et grata solemnitas, de ipso dono Dei, gratia Dei, et abundantia misericordiae eius in nos, id est de ipso Spiritu sancto aliquid loqui. In schola Domini condiscipulis loquimur. Magistrum enim habemus unum, in quo omnes sumus unum: qui nos, ne forte de magisterio superbire audeamus, admonuit, et ait, Nolite vocari ab hominibus Rabbi; unus est enim magister vester Christus [Matth. XXIII, 8]. Sub hoc ergo magistro, cuius cathedra coelum est, quia erudiendi sumus Litteris eius, advertite pauca quae dicam, donante ipso qui iubet ut dicam. Qui nostis, recolite; qui ignorabatis, accipite. Saepe movet animum pie curiosum, si tamen admittatur humana fragilitas et infirmitas talia perscrutari. Imo admittitur. Non enim quod in Scripturis sanctis tegitur, ideo clausum est ut negetur, et non potius ut pulsanti aperiatur, dicente ipso Domino, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis [Matth. VII, 7]. Saepe ergo movet studiosorum animum , quare quinquagesimo die post Dominicam passionem et resurrectionem missus fuerit promissus Spiritus sanctus. |
2 | [Cur Spiritus sanctus non posset venire, nisi abeunte Christo. Humanitas Christi, in qua humano affectu haerebant, oculis discipulorum auferri debuit. Petra super quam aedificata Ecclesia, ipse est Christus.] Ubi primum illud admoneo Charitatem vestram, ut aliquantum vos considerare non pigeat, quare dictum sit ab ipso Domino, Non potest ille venire, nisi ego abiero. Quasi aliquid, ut secundum carnalem sensum loquamur, quasi aliquid in supernis Dominus Christus servaret, et inde descendens hoc quod servabat, sancto Spiritui commendasset, et ideo ad nos venire non posset, nisi ille rediisset qui commendatum reciperet; aut quasi nos utrumque ferre non valeremus, nec utriusque possemus tolerare praesentiam. Quasi vero alter ab altero separetur; aut quando ad nos veniunt, ipsi angustias patiantur, ac non potius nos dilatemur. Quid sibi ergo vult, Non potest ille venire, nisi ego abiero? Expedit enim, inquit, vobis ut ego eam. Nam si non iero, Paracletus non veniet ad vos [Ioan. XVI, 7]. Hoc ergo quid sit, quantum vel capimus, vel aestimamus, vel ipso donante percipimus, vel quae credimus loquimur , breviter accipiat Charitas vestra. Videtur mihi, quod discipuli circa formam humanam Domini Christi fuerant occupati, et tanquam homines in homine humano tenebantur affectu. Volebat autem eos affectum potius habere divinum, atque ita de carnalibus facere spirituales: quod non fit homo nisi dono Spiritus sancti. Hoc ergo ait: Mitto vobis donum, quo efficiamini spirituales; donum scilicet Spiritus sancti. Spirituales autem fieri non poteritis, nisi carnales esse destiteritis. Carnales vero esse desistetis, si forma carnis a vestris oculis auferatur, ut forma Dei vestris cordibus inseratur . Ex hac enim humana forma Dominus, hoc est forma servi, Semetipsum exinanivit formam servi accipiens [Philipp. II, 7]: ex hac igitur forma servi Petri etiam tenebatur affectus, quando eum quem multum amabat, mori timebat. Amabat enim Dominum Iesum Christum, sicut homo hominem; sicut carnalis carnalem, non sicut spiritualis maiestatem. Unde hoc probamus? Quia cum interrogasset ipse Dominus discipulos suos, quis ab hominibus diceretur, et aliorum opiniones recolendo dixissent, quod alii eum dicerent Ioannem, alii Eliam, alii Ieremiam, aut unum ex Prophetis; ait illis, Vos autem quem me esse dicitis? Et Petrus unus pro caeteris, unus pro omnibus , Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Hoc optime, veracissime: merito tale responsum accipere meruit, Beatus es, Simon Bar-Iona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu dixisti mihi; dixisti, audi; dedisti confessionem, recipe benedictionem: ergo, Et ego dico tibi, Tu es Petrus: quia ego petra, tu Petrus; neque enim a Petro petra, sed a petra Petrus, quia non a christiano Christus, sed a Christo christianus. Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: non supra Petrum quod tu es; sed supra petram, quam confessus es. Aedificabo autem Ecclesiam meam: aedificabo te, qui in hac responsione figuram gestas Ecclesiae. Hoc et caetera, propter quod dixerat Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi: et audierat, ut meministis, Non tibi revelavit caro et sanguis, id est, humana mens, humana infirmitas, humana imperitia, sed Pater meus qui in coelis est. Deinde coepit Dominus Iesus suam praedicere passionem, et ostendere quanta esset ab impiis perlaturus. Hic Petrus expavit, et timuit ne periret morte Christus Filius Dei vivi. Utique Christus Filius Dei vivi, bonus de bono, Deus de Deo, vivus de vivo, fons vitae et vera vita, perdere mortem venerat, non perire a morte. Tamen ut homo Petrus exterritus, cuius erat, ut dixi, circa Christi carnem humanus affectus: Propitius, inquit, tibi esto, Domine; absit, non fiat istud. Et Dominus talia verba digna et congrua responsione confutat. Quomodo illi confessioni dignam laudem dedit, sic etiam huic trepidationi dignam correptionem : Redi, inquit, retro, satanas. Ubi est illud, Beatus es, Simon Bar-Iona? Distingue verba laudantis, et coercentis: distingue causas confessionis, et trepidationis. Causa confessionis: Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Causa trepidationis: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominis sunt [Matth. XVI, 13-23]. Nollemus ergo ut talibus dicetur, Expedit enim vobis ut ego vadam? Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos. Nisi aspectibus carnalibus vestris humana forma subtrahatur, divinum aliquid capere, sentire, cogitare minime poteritis. Hoc sit satis. Inde oportebat ut post resurrectionem et ascensionem Domini Iesu Christi, eius de Spiritu sancto promissio compleretur. Sic enim et ipse Ioannes evangelista ex persona sua dixerat, quando Iesus eumdem significans Spiritum sanctum clamaverat, dicens: 'Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; et flumina aquae vivae fluent de ventre eius.' Secutus enim Evangelista ait: 'Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant ii qui in eum credituri erant. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus' [Ioan. VII, 37-39]. Glorificatus est ergo Dominus noster Iesus Christus resurrectione et ascensione, et misit Spiritum sanctum. |
3 | [Post quadragesimum diem Ascensionis cur decimo die venerit Spiritus sanctus. Quadragenarii numeri sacramentum. Denarii mysterium. Spiritus sanctus die decimo venit ut significetur legem impleri per gratiam. Lex sine gratia quomodo littera est occidens. Spiritus sanctus missus ut impleretur lex.] Sicut autem didicimus ex Libris sanctis, quadraginta dies complevit cum discipulis suis post resurrectionem, manifestans eis, ne aliquid fictum existimarent, resuscitati corporis veritatem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens. Quadragesimo autem die, quem ante hos decem dies celebravimus, in eorum conspectu ascendit in coelum, promissus ut ibat, ita venturus [Act. I, 3-11]; hoc est in forma humana, qua iudicatus est, in illa iudicaturus. Voluit alia die quam ascendit mittere Spiritum sanctum; non saltem post biduum, vel triduum, sed post decem dies. Haec quaestio perscrutari et interrogare nos compulit nonnullas latebras numerorum. Quadraginta dies quater habent decem. Commendatur hoc numero, quantum mihi videtur, sacramentum. Homines enim hominibus loquimur; et recte Scripturarum tractatores dicimur, non nostrarum opinionum affirmatores. Numerus ergo iste quadragenarius, quater habens decem, significat, ut mihi videtur, saeculum hoc, quod nunc agimus et peragimus; agimur et peragimur, cursu temporum, rerum instabilitate, decessione et successione, rapacitate volatica, et quodam fluvio rerum non consistentium. Saeculum hoc ergo significatur hoc numero, propter mundi quadripartita tempora, quae implent annum; quadripartitos etiam cardines ipsius mundi, notos omnibus, et saepe ab Scriptura sacra commemoratos: Ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Meridie [Luc. XIII, 29]. Per haec ergo tempora quadripartita, et per mundum quadripartitum, praedicatur lex Dei, tanquam denarius numerus. Unde et Decalogus primitus commendatur. In decem enim praeceptis lex constituta est: propterea quia videtur in isto denario numero quaedam perfectio. Usque ad eum quippe numerum progressus est numerantis, et inde redit ab uno usque ad decem, rursus ad unum . Sic centena, sic millena; sic supra, denariis quibusdam complicantibus, infinite crescit silva numerorum. Perfecta itaque lex in denario, et lex praedicata per mundum quadripartitum, quaterdeni quadraginta fiunt. Docemur autem, in hac conversatione saeculi huius cum sumus, abstinere nos a cupiditatibus saecularibus: quod significat ieiunium quadragenarium notum omnibus Quadragesimae nomine. Hoc tibi praecepit Lex, hoc Prophetia, hoc Evangelium. Ideo quia hoc Lex, ieiunavit quadraginta diebus Moyses: quia hoc Prophetia, ieiunavit diebus quadraginta Elias: quia hoc Evangelium, ieiunavit quadraginta diebus Dominus Christus. Impletis ergo post quadraginta dies aliis decem diebus, denario numero semel, denario numero simpliciter, non quadrupliciter, venit Spiritus sanctus, ut lex impleatur per gratiam. Lex enim sine gratia littera est occidens. Si enim data esset lex, inquit, quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus [Galat. III, 21, 22]. Ideo, Littera occidit, Spiritus autem vivificat [II Cor. III, 6]. Non ut aliud impleas, quam tibi per Litteram iubetur: sed sola littera reum facit, gratia et a peccato liberat , et litteram donat impleri. Unde fit per gratiam remissio omnium peccatorum, et fides quae per dilectionem operatur. Nolite ergo putare damnatam esse litteram, quia dictum est, Littera occidit. Hoc est enim, littera reos facit. Datur praeceptum, non adiuvaris gratia: continuo te invenis non solum non operatorem legis, sed etiam reum praevaricationis. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio [Rom. IV, 15]. Non ergo reprehensa est lex, cum dictum est, Littera occidit, Spiritus autem vivificat, quasi illam condemnaret, et istum laudaret: sed Littera occidit, sola littera sine gratia. Exemplum accipite. Hac locutione dictum est, Scientia inflat. Quid est, Scientia inflat? Scientia damnata est? Si inflat, melius imperiti remanebimus. Sed quoniam adiunxit, Charitas vero aedificat [I Cor. VIII, 1]; quomodo ubi adiunxit, Spiritus autem vivificat, dedit intelligi, Littera sine Spiritu occidit, cum Spiritu vivificat, et impleri litteram facit; sic scientia sine charitate inflat, charitas cum scientia aedificat. Ergo missus est Spiritus sanctus, ut lex impleretur, et fieret quod ipse Dominus dixerat, Non veni legem solvere, sed adimplere [Matth. V, 17]. Hoc donat credentibus, hoc donat fidelibus, hoc donat eis quibus dat Spiritum sanctum. Quanto fit eo quisque capacior, tanto ad operandam legem fit facilior. |
4 | [Lex charitate impletur, non timore poenae. Timor alius castus, alius servilis. Charitas ex Spiritu sancto.] Dico enim Dilectioni vestrae, quod et vos considerare, et facile videre poteritis: charitas implet legem . Timor poenarum facit hominem operari, sed adhuc serviliter. Si enim propterea facis bonum, quia times pati malum, aut proptera non facis malum, quia times pati malum; si aliquis tibi promitteret impunitatem, statim comprehenderes iniquitatem. Diceretur tibi, Securus esto, nihil patieris mali, fac; faceres. Timore enim poenae revocabaris, non dilectione iustitiae . Nondum enim de te charitas operabatur. Vide ergo quemadmodum charitas operetur. Sic amemus quem timemus, ut eum casto amore timeamus. Nam et uxor casta timet virum. Sed discerne istos timores. Uxor casta timet ne a viro absente deseratur: uxor adultera timet ne a viro superveniente comprehendatur. Charitas ergo implet legem: quia perfecta charitas foras mittit timorem [I Ioan. IV, 18]; timorem scilicet servilem, de peccato venientem. Nam timor Domini castus permanet in saeculum saeculi [Psal. XVIII, 10]. Si ergo charitas implet legem, unde est ista charitas? Recolite, advertite, et videte, quia donum Spiritus sancti est charitas. Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Rom. V, 5]. Merito itaque impletis decem diebus, quo numero legis etiam perfectio commendatur, Dominus Iesus Christus misit Spiritum sanctum: quia gratia donat nobis implere legem, quam non venit solvere, sed adimplere. |
5 | [Spiritus sanctus commendatus in septenario numero. Sanctificatio et vacatio septimae diei.] Spiritus autem sanctus in Scripturis sanctis septenario numero solet commendari, non denario: lex denario, Spiritus sanctus septenario. Quia lex denario, notum est: quia Spiritus sanctus septenario, commemoramus. Primo in ipso libro, in capite libri qui inscribitur Genesis, enumerantur opera Dei. Fit lux, fit coelum, quod appellatum est firmamentum inter aquam et aquam; nudatur arida, separatur mare a terra, datur terrae omnium stirpium fecunda conceptio; fiunt luminaria maius et minus, sol et luna, et caetera sidera; producunt aquae fetus suos, terra suos; fit homo ad imaginem Dei: complet Deus opera sua omnia sexto die; in nullis operibus Dei tot enumeratis atque completis sonuit sanctificatio. Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: et vidit Deus lucem quia bona est: non dixit, sanctificavit Deus lucem: Fiat firmamentum: et factum est: vidit Deus quia bonum est: nec dictum est quia sanctificatum est firmamentum. Ita et caetera, ne in rebus manifestissimis immoremur, usque ad illa quae sexta die facta sunt, cum homine creato ad imaginem Dei, enumerantur omnia, nihil sanctificatum dicitur. Ventum est ad septimum diem, ubi nullum opus factum est, sed vacatio Dei insinuatur, et sanctificavit Deus diem septimum. In septenario dierum numero prima sonuit sanctificatio, Scripturarum locis omnibus quaesita et hic primitus inventa. Ubi quies Dei commemoratur, quies etiam nostra insinuatur. Non enim laboravit Deus, ut quietis indigeret; et quasi post laborem die feriato gratularetur, sanctificavit eum diem, quo vacare permissum est. Carnalis est ista cogitatio, Insinuata est nobis quies post bona omnia opera nostra, sicut insinuata est Dei quies post omnia bona opera sua. Fecit enim Deus omnia, et ecce omnia bona valde. Et requievit Deus in die septima ab omnibus operibus suis quae fecit [Gen. I-II, 3]. Requiescere vis et tu? Fac primo opera bona valde. Sic data est Iudaeis observatio sabbati carnaliter, sicut caetera, significantibus sacramentis. Vacatio enim quaedam imperata est: vacatio illa quod significat, tu age. Vacatio enim spiritualis, tranquillitas est cordis: tranquillitas autem cordis provenit de serenitate bonae conscientiae. Ergo ille vere observat sabbatum, qui non peccat. Ita enim praecipitur illis, quibus observandum sabbatum praecipitur: Omne opus servile non facietis [Levit. XXIII, 7]. Omnis qui facit peccatum, servus est peccati [Ioan. VIII, 34]. Septenarius ergo numerus dicatus est Spiritui sancto, sicut denarius legi. Haec et Isaias propheta insinuat hoc in loco, ubi dicit: Implebit eum Spiritus sapientiae et intellectus (numera), consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, Spiritus timoris Dei [Isai. XI, 2]. Veluti descendens ad nos gratia spiritualis, a sapientia incipit, terminat ad timorem. Nos autem ascendentes, ab imo ad summa tendentes, incipere debemus a timore, et terminare ad sapientiam. Initium enim sapientiae timor Domini [Psal. CX, 10]. Longum est, et supergreditur vires nostras etiamsi non vestram aviditatem, omnia testimonia commemorare de septenario numero, quod attinet ad Spiritum sanctum. Ista ergo suffecerint. |
6 | [Lex per denarium et Spiritus sanctus per septenarium in quinquagenario commendatus.] Illud nunc attendite, quemadmodum, quoniam per gratiam Spiritus sancti lex impletur, et denarius numerus commemorandus fuit et commendandus, sicut iam ostendimus, et septenarius propter ipsam gratiam Spiritus sancti. Commendabat Christus denario numero, post decem dies mittens Spiritum sanctum, ipsam legem, quam iubebat impleri. Ubi ergo inveniemus hic commendationem numeri septenarii maxime propter ipsum Spiritum sanctum? Habes in Tobiae libro ipsam festivitatem, id est Pentecosten, constare de septimanis [Tob. II, 1, sec. LXX]. Quomodo? Septenarium multiplica per ipsum, hoc est septem per septem, quod in scholis discitur: septies septem fiunt quadraginta et novem. Ad hanc septenarii formam, ratione septem per septem : (quoniam ipse Spiritus sanctus colligit nos, et congregat nos: unde et ipsum adventus sui primum signum dedit, ut illi qui eum acciperent, etiam singuli linguis omnibus loquerentur. Congregatur enim unitas corporis Christi ex omnibus linguis, per omnes scilicet gentes toto terrarum orbe diffusas. Et quod unus tunc omnibus linguis loquebatur, ipsam unitatem in linguis omnibus futuram testabatur. Dicit autem Apostolus, Sufferentes invicem in dilectione, quod est charitas: satis agentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis [et 3]. Quia ergo Spiritus sanctus ex multis in unum colligit nos: capitur autem per humilitatem, repellitur per superbiam. Aqua est enim cor humile tanquam locum concavum quaerens, ubi consistat: elatione autem superbiae, tanquam tumore collis, repulsa labitur: unde dictum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam . Quid est, dat gratiam? Dat Spiritum sanctum. Implet humiles, quia capaces invenit). Ergo quia haec ita sunt, ad quadraginta novem, qui efficiuntur de septem per septem, ut fiat Pentecoste, unus additur, et unitas commendatur. |
7 | [De duabus piscationibus, et de piscibus centum quinquaginta tribus, captis post resurrectionem.] Quia infirmitatem nostram adiuvat apud Dominum Deum nostrum studium Charitatis vestrae, aliquid accipite, quantum mihi videtur, tanto dulcius cum expositum fuerit, quanto abstrusius si non exponatur. Ante resurrectionem, Dominus iussit discipulis suis, ut in mare mitterent retia, quando eos elegit. Miserunt, ceperunt piscium multitudinem innumerabilem, ita ut retia rumperentur, et onerata navigia mergerentur. Non autem praecepit in quam partem mitterent retia, sed tantum ait, Mittite retia [Luc. V, 1-7]. Si enim praecepisset ut in dexteram partem mitterent solos bonos significaret capi: si in sinistram, solo malos. Quia vero passim missa sunt, nec in dexteram, nec in sinistram; et bonos et malos. Haec est Ecclesiae significatio praesentis temporis, in hoc saeculo. Nam et illi servi missi ad invitatos exierunt; et quoscumque invenerunt bonos et malos adduxerunt, et impletae sunt nuptiae recumbentium [Matth. XXII, 10]. Congregantur ergo nunc et boni et mali. Quare autem et schismata fiunt, si non retia disrumpunt? Quare plerumque turbarum carnalium male tumultuantium scandalis urgetur Ecclesia, si non et navigia premunt? Hoc ergo Dominus ante resurrectionem. Post resurrectionem autem invenit piscantes similiter discipulos suos: iussit idem mitti retia, non utcumque et passim, quia iam post resurrectionem. Post resurrectionem enim iam corpus eius, quod est Ecclesia, malos non habebit. Mittite, inquit, retia in dexteram partem. Missa sunt retia, eo iubente, in dexteram partem, et capti sunt pisces certi numeri. Nam illi sine numero, illi quibus significabatur Ecclesia, quae nunc agitur, tanquam ex illa captura: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum [Psal. XXXIX, 6]. Intelliguntur ergo quidam supernumerarii, quodam modo superflui: colliguntur tamen. Ibi vero in dextera capiuntur pisces, et numerati, et magni. Qui enim fecerit, inquit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum [Matth. V, 19]. Ergo capti sunt pisces magni numero centum quinquaginta tres. Quem non moveat, non frustra istum numerum commemorari? Non enim vere nihil significans Dominus, aut hoc ipsum diceret, Mittite retia; aut pertineret ad eum ut in partem dexteram mitterentur. Significat etiam iste numerus centum quinquaginta tres: et pertinuit ad Evangelistam dicere, quasi respexisset primam illam capturam, ubi retia disrupta schismata significaverunt; quia in illa Ecclesia vitae aeternae nulla erunt schismata, quia nulla dissensio; omnes magni, quia charitate pleni: quasi ergo illud quod primo factum est ad significanda schismata respexisset, pertinuit ad eum dicere in ista secunda captura, Et cum tam magni essent, retia non sunt disrupta [Ioan. XXI, 1-11]. Quid itaque dextera pars significaverit, dictum est, quia omnes boni. Quid magnitudo, dictum est, quia qui fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Quid etiam illud quod retia non sunt disrupta, dictum est, quia tunc non sunt schismata. Quid ergo centum quinquaginta tres? Numerus iste non utique ipse erit sanctorum numerus. Neque enim centum quinquaginta tres erunt sancti; cum soli illi, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, duodecies duodena millia commemorentur [Apoc. XIV, 1-4]. Sed iste numerus, tanquam arbor, a quodam semine videtur succrescere. Semen autem huius magni numeri quidam minor numerus est, qui est decem et septem. Decem et septem faciunt centum quinquaginta tres. Si vero computes ab uno usque ad decem et septem, et addas numeros omnes: nam si ab uno usque ad decem et septem numeros non addas, quos commemoras totos, non erunt nisi decem et septem: si autem ita numeres: unum, duo, tria; sicut unum et duo et tria faciunt sex, sex quatuor et quinque faciunt quindecim; sic pervenis usque ad decem et septem, portans in digitis centum quinquaginta tres. Iam ergo recole, quod paulo ante commemoravi et commendavi, et vide quos, et quid significent decem et septem. Decem, lex; septem, Spiritus sanctus. Unde quid intelligimus, nisi eos futuros in Ecclesia resurrectionis aeternae, ubi schismata non erunt, ubi mors non timebitur, quia post resurrectionem futura est; eos ergo ibi futuros, et cum Domino victuros in aeternum, qui legem impleverint per gratiam Spiritus sancti et Dei donum, cuius festa celebramus? |