Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCLXIX. In die Pentecostes, III.
1 | [Adventus Spiritus sancti cum dono linguarum praenuntiat unitatem Ecclesiae per omnes gentes. Contra Donatistas.] Adventum Spiritus sancti anniversaria festivitate celebramus. Huic solemnis congregatio, solemnis lectio, solemnis sermo debetur. Illa duo persoluta sunt, quia et frequentissimi convenistis, et cum legeretur, audistis. Reddamus et tertium: non desit obsequium linguae nostrae ei qui et linguas omnes indoctis donavit, et linguas doctorum in omnibus gentibus subiugavit, et diversas linguas gentium ad unitatem fidei congregavit. 'Factus est' enim 'subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens: et visae sunt illis linguae divisae, velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum; et coeperunt linguis loqui, quemadmodum Spiritus dabat eis pronuntiare' [Act. II, 2-4]. Flatus enim ille non inflavit, sed vegetavit: ignis ille non cremavit, sed excitavit. Impletum est in eis quod fuerat tanto ante prophetatum, Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: ut deinde ad praedicandum Evangelium distributi, quod sequitur, facerent, In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 4, 5]. Quid enim aliud Spiritus sanctus praenuntiabat in linguis omnium gentium, quas donabat eis, qui unam tantum suae gentis linguam didicerant (quod indicium praesentiae suae tunc esse voluit), nisi omnes gentes Evangelio credituras; ut primo unusquisque fidelium, postea vero ipsa unitas Ecclesiae linguis omnibus loqueretur? Quid ad haec dicunt, qui christianae societati, quae in omnibus gentibus fructificat et crescit, nolunt incorporari atque coniungi? Numquidnam possunt negare, etiam nunc in Christianos venire Spiritum sanctum? Cur ergo nunc neque apud nos, neque apud illos quisquam loquitur linguis omnium gentium (quod tunc erat adventus eius indicium), nisi quia nunc impletur quod tunc significabatur? Tunc enim et unus fidelis linguis omnibus loquebatur: et nunc unitas fidelium linguis omnibus loquitur. Itaque etiam nunc omnes linguae nostrae sunt, quoniam membra sumus corporis in quo sunt. |
2 | [Schismaticos, etsi Baptismum habeant, non tamen habere Spiritum sanctum. Spiritus sanctus per Sacramenta et sine Sacramentis datus.] Nec immerito recte intelligitur, quamvis ipsos Baptismum Christi habere fateamur, haereticos non accipere vel schismaticos Spiritum sanctum, nisi dum compagini adhaeserint unitatis per consortium charitatis. Tunc enim gentium linguae etiam ipsorum erunt: quia ubi sunt illae, ibi et ipsi erunt, in eodem scilicet Christi corpore ubique crescente, servantes unitatem spiritus in vinculo pacis [Ephes. IV, 3]. Hoc vinculum quem non alligat, servus est. Non enim accepimus, sicut Apostolus ait, spiritum servitutis iterum in timore; sed accepimus Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater [Rom. VIII, 15]. Proinde veraciter sapimus, ideo linguis omnium gentium demonstrasse illo tempore praesentiam suam Spiritum sanctum, ut etiam hoc tempore, quo se non ita demonstrat, non eum intelligatur habere, quamvis sacramento Baptismi imbuatur, quisquis ab unitate omnium gentium separatur. Et ne putaretur consequens esse ut quisquis Baptismum Trinitatis habuerit, habeat etiam Spiritum sanctum; propterea etiam in ipsa unitate facta est tanta distinctio, ut inveniamus quosdam baptizatos Spiritum sanctum postea meruisse, cum ad illos in Samariam venissent Apostoli, quibus absentibus fuerant baptizati [Act. VIII, 14-17]: alios autem, quod singulare occurrit exemplum, eum ante Baptismum percepisse; sicut loquente Petro, Cornelio et eis qui cum illo erant, superna potestate concessum est, cui homo contradicere nihil potest [Id. X, 44-48]. Super alios mox baptizatos advenit; sicut super illum spadonem, cui Philippus ex propheta Isaia evangelizaverat Christum [Id. VIII, 26-39]. Super alios per manuum impositionem Apostolorum, sicut maxime plurimos. Super alios, nullo manum imponente, sed cunctis orantibus; sicut eo ipso die, quem solemniter hodie celebramus, cum essent in uno conclavi centum viginti animae cum Apostolis. Super aliquos, nec aliquo manum imponente, nec aliquo orante, sed verbum Dei cunctis audientibus; sicut super illos, quos paulo ante commemoravi, Cornelium et domesticos eius. Cur igitur modo sic, modo autem sic, nisi ne aliquid hinc humanae superbiae, sed totum divinae gratiae potestatique tribuatur? Haec itaque distinctio inter acceptionem Baptismi, et acceptionem Spiritus sancti, satis nos instruit, ne habere hos continuo Spiritum sanctum putemus, quos habere Baptismum non negamus. Quanto magis illos, quos non solum nulla charitas christianae unitatis armavit ! Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris; non utique per nos ipsos, sed sicut sequitur, per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Rom. V, 5]. Quamobrem sicut tunc indicabant adesse Spiritum sanctum in uno homine linguae omnium gentium; sic eum nunc charitas indicat unitatis omnium gentium. |
3 | [Schismaticos animales esse, nec habere Spiritum sanctum. Donatistas carere charitate. Animalis autem homo,] Apostoli verba sunt, non percipit quae sunt Spiritus Dei [I Cor. II, 14]. Et utique animales increpat, quibus ait: Unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis [Id. I, 12, 13]? Sicut enim spirituales unitate gaudent, sic animales dissensionibus student. De his et Iudas apostolus apertissime scribens: Hi sunt, inquit, qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes [Iudae 19]. Quid evidentius? quid expressius? Desinant itaque insipientes sibi blandiri, nobisque dicere: Quid accepturi sumus, cum ad vos accesserimus, cum iam nos Baptismum Christi habere fateamini? Respondemus eis: Habetis Baptismum Christi; venite ut habeatis et Spiritum Christi Timete quod scriptum est: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius [Rom. VIII, 9]. Induistis Christum forma sacracramenti; induite imitatione exempli. Quoniam Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius [I Petr. II, 21]. Nolite esse habentes formam pietatis, virtutem autem eius abnegantes [II Tim. III, 5]. Quae autem maior est virtus pietatis, quam charitas unitatis? Dicitur in Psalmis, Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum valde [Psal. CXVIII, 96]. Quod mandatum, nisi de quo dictum est, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis [Ioan. XIII, 34]. Quare latum, nisi quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris [Rom. V, 5]? Quare omnis consummationis est finis, nisi quia plenitudo legis est charitas; et omnis lex in hoc sermone recapitulatur, in eo quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum [Rom. XIII, 10, 9, ] [et Galat. V, 14]? Ita autem proximos tanquam vos ipsos diligitis, ut cum mali aliquid, quod nec visum, nec probatum est in vobis, credi de vobis nolitis, id quod nec vidistis, nec probatum accepistis, de toto terrarum orbe credatis. |
4 | [Eos factis non posse dicere, Dominus Iesus.] Videmini vobis dicere, Dominus Iesus. Et forte non intelligentes attenditis ad id quod Apostolus ait: Nemo dicit, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto [I Cor. XII, 3]. Sed hoc quod ait, dicit, signate positum est, et proprio quodam modo. Nemo enim dicit, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto: sed si dicit factis, non solis verbis. Nam possunt dicere, Dominus Iesus, etiam de quibus ait, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite [Matth. XXIII, 3]. Omnes haereses, quas utique etiam vos improbatis, dicunt, Dominus Iesus. Nec utique segregaturus est de regno coelorum eos, quos invenerit in Spiritu sancto; et tamen ait: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Sed Nemo dicit, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto: nemo plane, sed eo modo quo dictum est, id est factis. Unde secutus adiunxit: Sed is qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum [Id. VII, 21]. Dicit enim et de quibusdam idem apostolus, Confitentur se nosse Deum, factis autem negant [Tit. I, 16]. Quemadmodum negatur factis, sic dicitur factis. Hoc modo dicendi nemo dicit, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto. Si ergo unitati non accesseritis, segregantes vosmetipsos, animales eritis, Spiritum non habentes. Si autem ficte accesseritis, Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum [Sap. I, 5]. Tunc ergo vos sanctum Spiritum habere cognoscite, quando mentem vestram per sinceram charitatem unitati consenseritis haerere. Haec eis respondeamus dicentibus, Quid accepturi sumus! nosque ipsos, fratres, exemplum illis bonorum operum praebeamus, nec quia stamus superbientes, nec de iacentibus desperantes. |