Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCLXIII. De Ascensione Domini, III.
1 | [Glorificatio et victoria Christi completa est resurrectione et ascensione. Christus, leo, et agnus. Diabolus, leo. Muscipula diaboli.] Glorificatio Domini nostri Iesu Christi resurgendo et ascendendo completa est. Resurrectionem ipsius Paschae Dominico celebravimus: ascensionem hodie celebramus. Festus nobis dies uterque. Ideo enim resurrexit, ut nobis exemplum resurrectionis ostenderet: et ideo ascendit, ut nos desuper protegeret. Habemus ergo Dominum et Salvatorem nostrum Iesum Christum prius pendentem in ligno, nunc sedentem in coelo. Pretium nostrum dedit, cum penderet in ligno: colligit quod emit: cum sedet in coelo. Cum enim omnes collegerit, quos utique per tempora colliget, in fine temporis veniet, et quomodo scriptum est, Deus manifestus veniet [Psal. XLIX, 3]: non quemadmodum primitus venit occultus, sed sicut dictum est, manifestus. Occultum enim oportebat eum venire, ut iudicaretur: manifestus autem veniet, ut iudicet. Si enim prius manifestus venisset, iudicare manifestum quis auderet? Quando quidem dicit apostolus Paulus, Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. Sed si ille non occideretur, mors non moreretur. Tropaeo suo diabolus victus est. Exsultavit enim diabolus, quando primum hominem seducendo deiecit in mortem. Seducendo primum hominem, occidit: occidendo novissimum, primum de laqueis perdidit. Facta est ergo victoria Domini nostri Iesu Christi, cum resurrexit et ascendit in coelum; et impletum est quod audistis, cum Apocalypsis legeretur, Vicit Leo de tribu Iuda [Apoc. V, 5]. Ipse leo dictus est, qui agnus occisus est: leo propter fortitudinem, agnus propter innocentiam: leo quia invictus, agnus quia mansuetus. Et ipse Agnus occisus morte sua vicit leonem qui circuit quaerens quem devoret. Dictus est enim diabolus leo, feritate, non virtute. Apostolus quippe Petrus ait: Vigilare vos oportet adversus tentationes, quia adversarius vester diabolus circuit, quaerens quem devoret. Sed quomodo circuit, dixit: Sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret [I Petr. V, 8]. Quis non incurreret in dentes leonis huius, nisi vicisset Leo de tribu Iuda? Contra leonem leo, contra lupum agnus. Exsultavit diabolus quando mortuus est Christus, et ipsa morte Christi est diabolus victus: tanquam in muscipula escam accepit. Gaudebat ad mortem, quasi praepositus mortis. Ad quod gaudebat, inde illi tensum est. Muscipula diaboli, crux Domini: esca qua caperetur, mors Domini. Et ecce surrexit Dominus noster Iesus Christus. Ubi est mors quae pependit in ligno? Ubi est insultatio Iudaeorum? Ubi est typhus et superbia caput ante crucem agitantium et dicentium, Si filius Dei est, descendat de cruce [Matth. XXVII, 40]? Et plus fecit, quam illi insultando exigebant. Plus enim est de sepulcro resurgere, quam de ligno descendere. |
2 | [Ascensio Christi pignus nostrae ascensionis.] Iam vero quanta gloria est quod ascendit in coelum, quod sedet ad dexteram Patris? Sed hoc oculis non videmus, quia nec pendentem in ligno vidimus. Totum hoc fide tenemus, oculis cordis intuemur. Hodie enim, sicut audistis, fratres, Dominus noster Iesus Christus ascendit in coelum: ascendat cum illo et cor nostrum. Audiamus Apostolum dicentem, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram [Coloss. III, 1 ] [et 2]. Sicut enim ille ascendit, nec recessit a nobis: sic et nos cum illo ibi iam sumus, quamvis nondum in corpore nostro factum sit quod promittitur nobis. Ille iam exaltatus est super coelos. Neque enim propterea nobis desperanda est perfecta et angelica coelestis habitatio, quia dixit, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo [Ioan. III, 13]. Sed hoc dictum est propter unitatem, qua caput nostrum est, et nos corpus eius. Cum ascendit in coelum, nos ab illo non separamur. Qui de coelo descendit, non nobis invidet coelum: sed quodam modo clamat, Membra mea estote, si ascendere vultis in coelum. In hoc ergo ipsi interim roboremur, in hoc votis omnibus aestuemus. Hoc meditemur in terris, quod computamur in coelis. Tunc exuturi carnem mortalitatis, nunc exuamus animi vetustatem. Facile corpus levabitur in alta coelorum, si non premat spiritum sarcina peccatorum . |
3 | [Christum cum corpore ascendisse.] Nam et illud nonnullos calumniantibus haereticis movet, quemadmodum Dominus sine corpore descenderit, cum corpore ascenderit, velut contrarium sit illis verbis quibus ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit. Corpus, inquiunt, quod non descendit de coelo, quomodo potuit ascendere in coelum ? Quasi ille dixerit, Nihil ascendit in coelum, nisi quod de coelo descendit; sed ait, Nemo ascendit, nisi qui descendit. Hoc enim ad personam, non ad personae habitum retulit. Descendit sine corporis indumento, ascendit cum corporis indumento. Nemo tamen, nisi qui descendit, ascendit. Nam si nos sibimet tanquam sua membra ita coaptavit, ut etiam nobis coniunctis idem ipse sit; quanto magis illud corpus, quod de virgine assumpsit, aliam non potest in illo habere personam? Quis enim vel in montem, vel in murum, vel in aliquem superiorem locum dicit non eum solum qui descenderit ascendisse, si cum descendisset exutus, ascendat indutus; aut cum descendisset inermis, ascendat armatus? Quemadmodum ergo de hoc dicitur, Nemo ascendit nisi qui descendit, quamvis cum ea re cum qua non descendit ascenderit: sic nemo in coelum nisi Christus ascendit; quia de coelo, nisi Christus, nemo descendit; quamvis sine corpore descenderit, cum corpore ascenderit, ascensuris et nobis non virtute nostra, sed nostra et illius unitate. Duo quippe sunt in carne una; sacramentum magnum est in Christo et in Ecclesia [Ephes. V, 31 ] [et 32]. Unde et et ipse dicit: Igitur iam non duo, sed una caro [Matth. XIX, 6]. |
4 | [Christus cur quadraginta diebus ieiunavit, et totidem dies egit cum discipulis post resurrectionem.] Et ideo ieiunavit, cum tentaretur ante mortem cibo adhuc indigens: manducavit autem et bibit, cum glorificaretur post resurrectionem iam cibo non indigens. Illic enim ostendebat in se nostrum laborem, hic autem in nobis suam consolationem, quadraginta diebus utrumque definiens. Nam quadraginta diebus ieiunavit, cum tentaretur in eremo, sicut in Evangelio scriptum est, ante mortem carnis suae [Matth. IV, 1, 2]; et rursum quadraginta diebus cum discipulis fuit, sicut Petrus in Actibus Apostolorum loquitur, intrans et exiens, manducans et bibens, post resurrectionem carnis suae [Act. I, 3, 4]. Quo numero quadragesimo huius saeculi significare videtur excursus in his qui vocantur ad gratiam, per eum qui non venit legem solvere, sed adimplere. Decem namque sunt praecepta legis. Iam gratia Christi diffusa per mundum et quadripartitus mundus, et decem quadriplicata quadraginta faciunt: quoniam qui redempti sunt a Domino, de regionibus congregavit eos, ab Oriente et Occidente et Aquilone et Mari [Psal. CVI, 2 ] [et 3]. Ieiunans itaque quadraginta diebus ante mortem carnis, velut clamabat: Abstinete vos a desideriis huius saeculi. Manducans autem et bibens quadraginta diebus post resurrectionem carnis, velut clamabat: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]. Ieiunium quippe est in tribulatione certaminis; quoniam qui in agone contendit, ab omnibus abstinens est [I Cor. IX, 25]: cibus autem in spe pacis, quae perfecta non erit, nisi cum corpus nostrum, cuius exspectamus redemptionem, induerit immortalitatem. Quod nondum adipiscendo gloriamur, sed sperando iam pascimur. Utrumque Apostolus simul nos agere ostendit dicens, Spe gaudentes, in tribulatione patientes [Rom. XII, 12]: tanquam illud esset in cibo, hoc in ieiunio. Simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis saeculi ieiunemus, et futuri promissione reficiamur; hic non apponentes cor, illuc pascentes sursum cor. |