Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCLXII. In die Ascensionis Domini, II. Habitus in basilica Leontiana.
1 | [Sancti Leontii solemnitas.] Dominus Iesus, Patris unigenitus et gignenti coaeternus, pariter invisibilis, pariter immutabilis, pariter omnipotens, pariter Deus; propter nos, ut nostis, et accepistis, et tenetis, factus est homo, forma assumpta humana, non amissa divina: potens occultus, infirmus manifestus; sicut nostis, natus est, ut renasceremur; mortuus est, ne nos in aeternum moreremur. Ille continuo, id est, die tertio resurrexit: nobis resurrectionem carnis in fine promisit. Exhibuit se discipulorum oculis videndum, manibusque tractandum; persuadens quod factus erat, non auferens quod semper erat. Conversatus est cum eis diebus quadraginta, sicut audistis, intrans et exiens, manducans et bibens; non iam indigentia, sed totum potentia: et manifestans eis carnis veritatem, in cruce infirmitatem, a sepulcro immortalitatem. |
2 | [Idem tractatur argumentum.] Hodiernum ergo diem ascensionis ipsius celebramus. Occurrit autem huic Ecclesiae alia vernacula solemnitas . Conditoris basilicae huius sancti Leontii hodie depositio est. Sed dignetur obscurari stella a sole. Ergo de Domino potius, quod coeperamus, loquamur. Gaudet bonus servus, quando laudatur Dominus. |
3 | [Ascensionis fides et celebritas per totum orbem.] Hodierno ergo die, hoc est, quadragesimo post resurrectionem suam, Dominus ascendit in coelum. Non vidimus: sed credamus. Qui viderunt praedicaverunt, et orbem terrarum impleverunt. Scitis qui viderunt, et qui nobis indicaverunt: de quibus praedictum est, 'Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum' [Psal. XVIII, 4 ] [et 5]. Ergo et ad nos venerunt, et nos de somno excitaverunt. Ecce celebratur hodiernus dies toto orbe terrarum. |
4 | [Ascensionis Christi prophetia.] Recolite Psalmum. Cui dictum est, Exaltare super coelos, Deus? Cui dictum est? Numquid Deo Patri diceretur, Exaltare, qui nunquam est humiliatus? Exaltare tu: tu qui fuisti in ventre matris inclusus; tu qui in illa factus es, quam fecisti; tu qui in praesepi iacuisti; tu qui ubera tanquam parvulus in vena carnis suxisti ; tu qui portans mundum, portabaris a matre: tu quem Simeon senex parvulum agnovit, magnumque laudavit: tu quem vidua Anna vidit sugentem, et cognovit omnipotentem: tu qui esuristi propter nos, sitisti propter nos, fatigatus es in via propter nos: (numquid esurit panis, aut sitit fons, aut fatigatur via?) tu qui omnia ista pertulisti propter nos: tu qui dormisti, et tamen non dormitas, custodiens Israel: postremo, tu quem vendidit Iudas, quem Iudaei emerunt, et non possederunt: tu apprehense, ligate, flagellate, spinis coronate, in ligno suspense, lancea percusse, tu mortue, tu sepulte, Exaltare super coelos, Deus. Exaltare, inquit, exaltare super coelos, quia Deus es. Sede in coelo, qui pependisti in ligno. Iudex exspectaris venturus, qui exspectatus es iudicatus. Quia ista credat, nisi illo faciente, qui erigit de terra inopem, et de stercore exaltat pauperem? Ille ipse inopem carnem suam erigit, et collocat eam cum principibus populi sui [Psal. CXII, 7, 8], cum quibus iudicaturus est vivos et mortuos. Cum eis collocavit hanc inopem carnem, quibus dicit: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, 28]. |
5 | [Ecclesia gloria Christi. Exaltare] ergo super coelos, Deus. Iam factum est, iam impletum est. Sed dicimus, Quomodo futurum praedictum est, Exaltare super coelos Deus; non vidimus, sed credimus: ecce ante oculos nostros est quod sequitur, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua [Psal. LVI, 12]. Non credat illud, qui non videt istud. Quid est enim, Et super omnem terram gloria tua? nisi, super omnem terram Ecclesia tua, super omnem terram matrona tua , super omnem terram sponsa tua, dilecta tua, columba tua, coniux tua. Ipsa est gloria tua, Vir quidem, ait Apostolus, non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei: mulier autem gloria viri [I Cor. XI, 7]. Si mulier gloria viri Ecclesia gloria Christi . |