monumenta.ch > Augustinus > 261
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCLX. Habitus eodem die in ecclesia Leontiana, de monitis baptizatorum . <<<     >>> SERMO CCLXII. In die Ascensionis Domini, II. Habitus in basilica Leontiana.

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCLXI[Emendatus ad gr. et ad Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Diversis 12.]. In die quadragesimo Ascensionis Domini, I [Sermones de die Ascensionis Domini recenset Possidius in Indiculo, capp. 8, 9, et 10.]. Habitus Carthagine in basilica Fausti.

1 [Ascensio Domini sic celebranda, ut cum ipso ascendamus. Sursum cor, quandonam pietatis, quandonam superbiae.] Resurrectio Domini, spes nostra; ascensio Domini, glorificatio nostra. Ascensionis enim hodie solemnia celebramus. Si ergo recte, si fideliter, si devote, si sancte, si pie ascensionem Domini celebramus, ascendamus cum illo, et sursum cor habeamus. Ascendentes autem non extollamur, nec de nostris quasi de propriis meritis praesumamus. Sursum enim cor habere debemus, sed ad Dominum. Sursum enim cor non ad Dominum, superbia vocatur: sursum autem cor ad Dominum, refugium vocatur. Illi enim dicimus, qui ascendit, Domine, refugium factus es nobis [Psal. LXXXIX, 1]. Resurrexit enim, ut spem nobis daret, quia resurgit quod moritur: ne moriendo desperaremus, et totam vitam nostram morte finitam putaremus. Solliciti enim eramus de ipsa anima; et ille nobis resurgendo et de carne securitatem dedit. Ergo ascendit, quis? Qui descendit. Descendit, ut sanaret te: ascendit, ut levaret te. Cadis, si levaveris te: manes, si levaverit te. Sursum ergo cor, sed ad Dominum, refugium est: sursum cor, sed non ad Dominum, superbia est. Dicamus ergo illi resurgenti, Quoniam tu es, Domine, spes mea: ascendenti autem, Altissimum posuisti refugium tuum [Psal. XC, 9]. Quomodo enim ad eum cor sursum habentes, superbi erimus, qui propter nos humilis factus est, ne superbi remaneremus?
2 [Christus semper Deus. Dei notitiam vanitas litigando quaerit, pietas credendo.] Deus Christus, hoc semper: nunquam hoc desinet, quia nunquam coepit. Si enim per gratiam eius aliquid incipit, quod nunquam desinat; ille quomodo desinet, qui nunquam coepit? Quid est quod incipit, et nunquam desinet? Immortalitas nostra initium habebit, finem non habebit. Non enim iam habemus, quod cum habere coeperimus, non amittemus. Semper ergo Deus Christus. Et qualis Deus? Quaeris qualis? Patri aequalis. Noli ergo quaerere in aeternitate qualitatem, sed felicitatem. Qualis Deus Christus, cape, si potes. Ecce dico, non te fraudabo. Quaeris qualis Deus Christus? Audi me, imo audi mecum: simul audiamus, simul discamus. Non enim quia loquor et vos auditis, ideo vobiscum non audio. Quaeris ergo, cum audis, Deus est Christus, Qualis Deus Christus? Audi mecum: non, inquam, me audi, sed mecum. In hac enim schola omnes sumus condiscipuli. Coelum est cathedra magistri nostri. Audi ergo qualis Deus Christus. In principio erat Verbum. Ubi? Et Verbum erat apud Deum. Sed verba quotidie solemus audire. Noli sic cogitare, quomodo soles audire, Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Qualis quaero. Nam ecce iam Deum credo: sed qualis Deus sit, quaero. Quaerite faciem eius semper [Psal. CIV, 4]. Nemo quaerendo deficiat, sed proficiat. Proficit quaerens, si pietas quaerat. Quomodo quaerit pietas, quomodo vanitas? Pietas quaerit credendo, vanitas litigando. Si enim litigare mecum velis, mihique dicere, Quem Deum colis? qualem Deum colis? ostende mihi quod colis: respondebo, Etsi est quod ostendam, non est cui.
3 [Pauli in Dei cognitione modestia.] Nec ego audeo dicere, iam me cepisse quod quaeris. Ingredior enim, quantum possum, post vestigia illius tanti athletae Christi, apostoli scilicet Pauli dicentis, Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Ego me ipsum: Ego, quid est, et, me ipsum? Ego qui plus omnibus illis laboravi. Novi, Apostole, quomodo dicas, Ego. Expressio est, non elatio. Nam vis audire quomodo dicat, Ego? Cum dixisset, Plus omnibus illis laboravi; et quasi nos ad illum, Quis? et ille ad nos, Non ego autem, sed Dei gratia mecum [I Cor. XV, 10]. Ille ergo cum quo tanta gratia Dei erat, ut posterius vocatus plus praecedentibus laboraret; dicit tamen, Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Ibi ego, ubi non apprehendit. Humanae quippe infirmitatis est, non apprehendere. Ubi autem levatus est in tertium coelum, et audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui, non dixit, Ego. Sed quid dixit? Scio hominem ante annos quatuordecim [II Cor. XII, 2-4]. Scio hominem: et ipse homo erat qui loquebatur, et quod in eo factum est, quasi alterum fecit, ideo non defecit. Noli ergo contendere, noli litigare, exigendo a me qualem Deum colo. Non enim idolum est, et digitum extendo, et dico tibi, Ecce Deum quem colo: aut aliquod sidus est, aut aliqua stella, aut sol, aut luna; et extendo digitum in coelum, et dico, Ecce quod colo. Non est quo digitus extendatur: sed est quo mens extendatur. Vide ipsum non comprehendentem, et tamen quaerentem; sequentem, inhiantem, suspirantem, desiderantem: vide illum, quid intendat vide, ad Deum suum, utrum digitum, an vero animum. Quid ait? Non me arbitror apprehendisse. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae sunt ante extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo. Sequor, inquit: ambulo, inquit, in via sum. Sequere, si potes: simul ad patriam veniamus, ubi non a me quaeras, nec ego a te. Simul ergo modo credendo quaeramus, ut simul postea videndo gaudeamus.
4 [Mundandum cor, quo videatur Deus.] Nam quis tibi ostendit qualis sit Deus Christus? Ecce quod dignatus est dicere per servum suum, dicat et per istum servum suum, conservis meis, servis suis. Dictum est tibi, In principio erat Verbum. Quaerebas ubi esset, responsum est, Verbum erat apud Deum. Et ne verba contemneres ex consuetudine locutionis humanae, audisti, Deus erat Verbum. Adhuc quaeris qualis Deus? Omnia per ipsum facta sunt. Ama illum: quidquid amas, ab illo est. Non amemus creaturam, neglecto Creatore: sed attendamus creaturam, et laudemus Creatorem. Non tibi possum ostendere Deum meum: ostendo quae fecit, recolo quae fecit. Omnia per ipsum facta sunt. Fecit nova non novus; fecit temporalia sempiternus; fecit mutabilia, qui nescit mutari. Facta inspice, lauda factorem: crede, ut munderis. Videre enim vis? Bonam rem, magnam rem vis: hortor, ut velis. Videre vis? Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Prius ergo cogita de corde mundando: hoc habeto negotium, ad hoc te advoca [Codex gr., ad hoc te avoca.], insta huic operi. Quod vis videre mundum est, immundum est unde vis videre. Cogitas Deum quasi aliquam istorum oculorum immensam vel multiplicem lucem, auges tibi spatia quanta vis: non ponis finem ubi non vis, ponis ubi vis. Phantasmata sunt ista cordis tui, immunditia est ista cordis tui. Tolle, abiice. Si terra tibi in oculum caderet, et velles ut ostenderem tibi lucem; prius tui oculi quaererent mundatorem. Tantum immunditiae est in corde tuo: ibi avaritia non parva immunditia est. Congeris quod tecum non tollas. Nescis quia cum congeris, ad cor tuum lutum trahis? Unde videbis ergo quod quaeris?
5 [Deus habitare vult in corde mundo. Avaritiae homo servit, non Deo.] Tu mihi dicis: Ostende mihi Deum tuum. Ego tibi dico: Attende, paululum ad cor tuum. Ostende, inquis, mihi Deum tuum. Attende, inquio, paululum ad cor tuum. Quidquid ibi vides quod displicet Deo, tolle inde. Venire ad te vult, Deus; Dominum ipsum Christum audi: Ego et Pater veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus [Ioan. XIV, 23]. Ecce quid promittit Deus. Si ego promitterem venturum me in domum tuam, mundares eam: Deus in cor tuum venire vult, et piger es ei domum mundare? Non amat habitare cum avaritia, cum muliere immunda et insatiabili, cui tu iubenti serviebas, et Deum videre quaerebas. Quid fecisti, quod Deus iussit? Quid non fecisti, quod avaritia iussit? Quid fecisti, quod Deus iussit? Ego ostendo quid habitet in corde tuo, qui vis videre Deum. Hoc enim dixeram: Est quod ostendere, sed cui non est. Quod Deus iussit, quid fecisti? Quod avaritia iussit, quid distulisti? Iussit Deus ut nudum vestires, tremuisti: iussit avaritia ut vestitum exspoliares, insanisti. Si fecisses quod Deus iussit, quid tibi dicam, haberes illud et illud? Ipsum Deum haberes. Si fecisses quod Deus iussit, Deum haberes. Fecisti quod avaritia iussit, quid habes? Scio, dicturus es mihi: Habeo quidquid abstuli. Ergo auferendo habes. Habes aliquid apud te, qui perdidisti te? Habeo, inquis. Ubi, ubi, rogo te? Certe aut in cubiculo, aut in saccello, aut in arca: nolo amplius dicere. Ubicumque habes, modo certe tecum non habes. Certe modo cogitas in arca te habere: forte periit, et nescis; forte cum redis, non invenis quod dimisisti. Cor tuum quaero: ibi quid habeas, interrogo. Ecce implesti arcam tuam, et fregisti conscientiam tuam. Vide plenum: disce esse plenus. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum [Iob I, 21]. Nempe omnia perdiderat. Unde ergo istas gemmas laudis Domino proferebat?
6 [Tenebrae cupiditates et opera mala.] Munda ergo cor, quantum potes: id age, id operare. Et ut ille mundet ubi maneat, roga, supplica, humiliare. Non capis, 'In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in ipso vita erat; et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.' Ecce quare non capis. Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Quae sunt tenebrae, nisi opera mala? Quae sunt tenebrae, nisi cupiditates malae, superbia, avaritia, ambitio, invidentia? Omnia ista tenebrae sunt: ideo non comprehendis. Nam lux lucet in tenebris: sed da qui comprehendat.
7 [Deus homo factus manet semper Deus. Una persona Deus et homo in Christo.] Vide ergo, ne forte hoc quomodocumque possis accipere: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1-14]. Per hominem Christum tendis ad Deum Christum. Multum est ad te Deus: sed homo factus est Deus. Quod longe erat a te, per hominem factum est iuxta te. Ubi maneas, Deus est: qua eas, homo est. Idem ipse Christus, et qua eas, et quo eas. Ipse ergo Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Assumpsit quod non erat, non amisit quod erat. Apparebat homo, et latebat Deus. Occisus est homo, et offensus est Deus: sed resurrexit homo, et inventus est Deus. Cogita ergo quanta fecit ut Deus, quanta passus est ut homo. Occisus est, sed non in divinitate: ipse Christus occisus est. Non enim duo, Deus et homo; ut iam non faciamus vel noverimus Trinitatem, sed quaternitatem. Homo quidem homo, et Deus Deus; sed totus Christus homo et Deus: ipse ergo Christus homo et Deus. Quomodo tu homo corpus et animus: sic totus Christus homo et Deus. Ergo totus Christus, caro, anima, et Deus. Idem ipse aliquid dicit, quod ad Deum pertinet; aliquid dicit, quod ad animam pertinet; aliquid dicit, quod ad carnem pertinet: totum ad Christum pertinet. Quid dicit ut Deus? Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Quaecumque Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter [Id. V, 26, 19]. Ego et Pater unum sumus [Id. X, 30]. Quid dicit Christus secundum animam suam? Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38]. Quid dicit Christus secundum carnem? Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud [Ioan. II, 19]. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere [Luc. XXIV, 39]. Haec sunt thesauri sapientiae et scientiae.
8 [Praeceptum utrumque dilectionis erga Christum impletur.] Certe tota Lex in duobus praeceptis pendet. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 37-40]. In Christo habes totum. Deum tuum vis diligere? Habes in Christo: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Proximum vis diligere? Habes in Christo: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
9 [Bona opera frequentanda. Peccata, praeter crimina, sunt alia minora.] Mundet nos gratia sua: mundet nos opitulationibus et consolationibus suis. Fratres mei, per ipsum et in ipso obsecro vos, in bonis operibus abundetis, in misericordia, benignitate, bonitate. Cito dimittite quod in vos peccatur. Nemo teneat iram adversus alium, ne intercludat sibi orationem ad Deum. Haec enim omnia, quia in hoc saeculo sumus, quia etsi proficimus, etsi iuste vivimus, sine peccato hic non vivimus. Non enim peccata sola sunt illa quae crimina nominantur, adulteria, fornicationes, sacrilegia, furta, rapinae, falsa testimonia: non ipsa sola peccata sunt. Attendere aliquid quod non debebas, peccatum est: audire aliquid libenter, quod audiendum non fuit, peccatum est: cogitare aliquid, quod non fuit cogitandum, peccatum est.
10 [Remedia quotidiana. Minora peccata multitudine obruunt.] Sed dedit Dominus noster post illud lavacrum regenerationis alia quotidiana remedia. Quotidiana nostra mundatio, dominica oratio. Dicamus, et verum dicamus, quia et ipsa eleemosyna est: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Date eleemosynas, et omnia munda sunt vobis [Luc. XI, 41]. Mementote, fratres, ad dexteram staturis quid dicturus est. Non dicet, Illa et illa magna fecistis: sed, Esurivi, et dedistis mihi manducare. Ad sinistram staturis non est dicturus, Illa et illa mala fecistis: sed, Esurivi, et non dedistis mihi manducare [Matth. XXV, 35, 42]. Illi pro eleemosyna, in vitam aeternam: isti propter sterilitatem, in ignem aeternum. Modo eligite aut dextram aut sinistram. Nam rogo vos, quam habere poterit spem salutis piger in remediis, creber in morbis? Sed parvi morbi sunt? Congerie premunt. Minora peccata sunt quae habeo. Non sunt multa? Nam quomodo minora sunt, quae premunt, obruunt: quid minutius pluviae guttis? Flumina implent. Quid minutius granis tritici? Horrea implent. Tu attendis quia minora sunt, et non attendis quia multa sunt. Attendere nosti: numera, si potes. Sed plane quotidianum remedium dedit Deus.
11 [Conclusio.] Magna misericordia eius qui ascendit in altum, et captivavit captivitatem. Quid est, captivavit captivitatem? Occidit mortem. Captivitas captiva est: mors mortua est. Quid ergo? Hoc solum fecit qui ascendit in altum, et captivavit captivitatem? Ergo dimisit nos? Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]. Ergo illud attende, Dedit dona hominibus [Psal. LXVII, 19]. Aperi sinum pietatis, excipe donum felicitatis.
Augustinus HOME

bnf1594.18 bnf13367.225 bsb32655.244

Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCLX. Habitus eodem die in ecclesia Leontiana, de monitis baptizatorum . <<<     >>> SERMO CCLXII. In die Ascensionis Domini, II. Habitus in basilica Leontiana.
monumenta.ch > Augustinus > 261