Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCLVIII. In diebus Paschalibus, XXIX. Quem dixit ad basilicam Maiorem . De versu Psalmi CXVII, 24, Hic est dies quem fecit Dominus.
1 | [Dies a Domino factus Christi Ecclesia ex Iudaeis et Gentibus.] Quod cantavimus Deo, Hic est dies quemfecit Dominus, hinc loquamur quod dederit. Hic Scriptura utique prophetica aliquid nos intelligere voluit, aliquem diem non vulgarem, non conspicuum oculis carnis, non eum diem qui oritur et occidit, sed diem qui potuit scire ortum, nescire occasum. Videamus quod supra dixerat idem Psalmus: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factus est, iste est mirabilis in oculis nostris. Et sequitur, Hic est dies quem fecit Dominus. Exordium diei huius a lapide angulari sumamus. Quis est lapis angularis, quem reprobaverunt Iudaeorum doctores? Legis enim periti doctores Iudaeorum reprobaverunt eum, dicentes: Non est iste a Deo, qui solvit sabbatum [Ioan. IX, 16]. Iam dixistis, Non est iste a Deo, qui solvit sabbatum. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Quomodo in caput anguli? Quare angularis lapis dictus est Christus? Quia omnis angulus duos parietes de diverso pacificat. Venerunt Apostoli de circumcisione, venerunt de gente Iudaeorum; venerunt inde et illae turbae quae praecedebant et sequebantur iumentum eius, dicentes quod in hoc ipso Psalmo est, Benedictus qui venit in nomine Domini [Matth. XXI, 9, ] [et Psal. CXVII, 26]. Venerunt inde tot Ecclesiae, de quibus dicit apostolus Paulus, 'Eram ignotus facie Ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo: tantum autem audiebant quia ille qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum' [Galat. I, 22-24]; Iudaei, sed adhaerentes Christo, sicut Apostoli, venientes et credentes Christo, et unum parietem facientes. Restabat alius paries, Ecclesia de Gentibus veniens: invenerunt se. Pax in Christo, unitas in Christo, qui fecit utraque unum [Ephes. II, 11-22]. Ipse est dies quem fecit Dominus. Totum diem intellige, caput et corpus: caput Christus, corpus Ecclesia. Iste est dies quem fecit Dominus. |
2 | [Baptizati dies ex tenebris facti.] Recolite primam mundi conditionem. 'Tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei superferebatur super aquam. Et dixit Deus, Fiat lux: et facta est lux. Et divisit Deus lucem a tenebris; et lucem vocavit diem, tenebras autem vocavit noctem' [Gen. I, 2-5]. Cogitate tenebras istorum, antequam venirent ad remissionem peccatorum. Tenebrae ergo erant super abyssum, antequam ista fuissent dimissa peccata. Sed Spiritus Dei superferebatur super aquas: descenderunt isti in aquam, super aquas ferebatur Spiritus Dei, pulsae sunt tenebrae peccatorum. Iste est dies quem fecit Dominus. Huic diei Apostolus dicit: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. Numquid dixit, Fuistis tenebrae in Domino? Tenebrae in vobis; lux in Domino [.....]Vocavit autem Deus lucem diem: quia ipsius gratia fit quod fit. Illi per se ipsos tenebrae esse potuerunt: lux fieri, nisi Dominus fecisset, non potuerunt. Quia iste est dies quem fecit Dominus: non ipse dies, sed Dominus. |
3 | [Thomas factus dies.] Numquid non homo erat Thomas, unus de discipulis, quasi homo de turba? Dicebant ei condiscipuli eius: Vidimus Dominum. Et dicebat ipse: Nisi tetigero, nisi digitum misero in latus eius, non credam. Evangelistae tibi annuntiant, et non credis. Ipsis credidit mundus, et non credit discipulus. De ipsis dictum est: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 5]. Exeunt, verba eorum, perveniunt usque in fines terrae; credit totus mundus: annuntiant omnes uni, et non credit. Nondum erat dies quem fecerat Dominus. Adhuc tenebrae erant in abysso, in profunditate cordis humani: tenebrae ibi erant. Veniat ille, caput diei huius veniat, et dicat patiens, mitis, non iratus, quia medicus: Veni, inquit; veni tange hoc, et crede. Dixisti, Nisi tetigero, nisi digitum misero, non credam. Veni, tange; mitte digitum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Veni, mitte digitum. Sciebam vulnera tua, servavi tibi cicatricem meam. Sed plane mittens manum suam complevit fidem. Quae est enim fidei plenitudo? Ut non credatur Christus tantum homo, nec credatur Christus tantummodo Deus, sed homo et Deus. Ipsa est fidei plenitudo: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. Ergo iste discipulus oblatis sibi tangendis cicatricibus et membris Salvatoris sui, ubi tetigit, exclamavit: Dominus meus et Deus meus [Id. XX, 25-28]! Hominem tetigit, Deum cognovit: et tetigit carnem, respexit ad Verbum; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Verbum hoc passum est carnem suam suspendi in ligno: Verbum hoc passum est in carne sua clavos figi: Verbum hoc passum est carnem suam lancea transforari: Verbum hoc passum est carnem suam in sepulcro poni: Verbum hoc resuscitavit carnem suam, obtulit aspectibus discipulorum videndam, praebuit manibus contrectandam. Tangunt, exclamant, Dominus meus et Deus meus! Iste est dies quem fecit Dominus. |