Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCLVII. In diebus Paschalibus, XXVIII . De versu Psalmi CXV, 11, Omnis homo mendax.
1 | [Deus corde laudandus.] Quod hebraica lingua dicitur Alleluia, latine est Laudate Dominum. Laudemus ergo Dominum Deum nostrum, non tantum voce, sed etiam corde. Quoniam qui corde laudat, interioris hominis voce laudat. Vox ad homines, sonus est; vox ad Deum, affectus est. |
2 | [Homo de suo mendax, ad Deum confugiat, ut sit verax.] Dixit quidam in ecstasi sua, sicut legistis, sicut audistis: Omnis homo mendax. Inde fuit qui non credebat, nisi tetigisset corpus Domini. Mendacium ei videbatur, quod condiscipuli eius verum loquebantur: et parum illi erat veritatem audire, volebat et tangere. Exhibuit autem illi hoc Dominus in his quae sequuntur in Evangelio postea recitanda [Ioan. XX, 25-27]. Quicumque autem audit, Omnis homo mendax, non se debet figerere in mendacio, et nolle inde surgere, tanquam ratiocinari apud se rationem inaniter, tanquam homo mendax, et dicere sibi: Quando non ero homo? Si autem quamdiu hic sum homo, ero mendax; melius ego mendax ero, quam mentiatur Scriptura quae dicit, Omnis homo mendax. Si enim ego verax, Scriptura mendax erit. Sed quia Scriptura mendax esse non potest, ego mendax ero. Haec ibi garriens requiescere sibi securus videtur, tanquam in portu mendacii, ubi faciat naufragium. Bene tibi requiescere, quasi in isto portu, cupiebas; audi scopulum, in quem incurras: Perdes omnes qui loquuntur mendacium [Psal. V, 7]. Et ista Scriptura Dei est, quae dicit, Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Ergo omnes perditurus est, quia Omnis homo mendax. Sed quid nobis dictum est? quid admoniti sumus? Quia de nostro mendaces sumus. Si autem veraces esse volumus, ad Dominum confugiamus. De illius veraces sumus, de nostro mendaces. |
3 | [Petrus mendax a se ipso, verax Dei beneficio.] Audite hoc uno exemplo, brevi et magno: brevi, quia cito dicitur; magno, quia sapienter appenditur. Petrus unus ostendit hoc quod volo dicere. Quando dixit Domino Christo, Tu es Christus Filius Dei vivi: quid respondit? Beatus es, Simon Bar-Iona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Verum dixisti, sed non de tuo. Unde ergo? Pater meus qui in coelis est, tibi revelavit. Inde beatus, quia de Dei; non nisi miser de tuo. Post haec, ubi ei Dominus ait, Beatus es, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est; post haec verba, coepit Dominus Christus praenuntiare passionem et mortem suam. Ibi continuo Petrus: Absit a te, Domine. Omnis homo mendax. Ecce paulo ante Petrus verax, ecce modo Petrus mendax. Sed unde Petrus verax? Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Unde Petrus mendax? Redi post me, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum [Matth. XVI, 16, 17, 22, 23]. Omnis homo mendax. Dictum est ergo nobis, Omnis homo mendax, ut fugiamus nos ipsos, et curramus ad Deum, qui solus est verax. |