Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCLVI. In diebus Paschalibus, XXVII. De Alleluia.
1 | [Laudare Deum oportet vita et lingua. Concordia et securitas perfecta laudantium Deum non nisi in coelo.] Quoniam placuit Domino Deo nostro, ut hic constituti praesentia corporali , etiam cum vestra Charitate illi cantaremus Alleluia, quod latine interpretatur, Laudate Dominum; laudemus Dominum, fratres, vita et lingua, corde et ore, vocibus et moribus. Sic enim sibi dici vult Deus Alleluia, ut non sit in laudante discordia. Concordent ergo prius in nobis ipsis lingua cum vita, os cum conscientia. Concordent, inquam, voces cum moribus, ne forte bonae voces testimonium dicant contra malos mores. O felix Alleluia in coelo, ubi templum Dei Angeli sunt! Ibi enim concordia summa laudantium, ubi est exsultatio secura cantantium: ubi nulla lex in membris repugnat legi mentis; ubi non est rixa cupiditatis, in qua periclitetur victoria charitatis. Hic ergo cantemus Alleluia adhuc solliciti, ut illic possimus aliquando cantare securi. Quare hic solliciti? Non vis ut sim sollicitus, quando lego, Numquid non tentatio est vita humana super terram [Iob VII, 1]? Non vis ut sim sollicitus, quando mihi adhuc dicitur, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem [Marc. XIV, 38]? Non vis ut sim sollicitus, ubi sic abundat tentatio, ut nobis ipsa praescribat oratio, quando dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Quotidie petitores , quotidie debitores. Vis ut sim securus, ubi quotidie peto indulgentiam pro peccatis, adiutorium pro periculis? Cum enim dixero propter praeterita peccata, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: continuo propter futura pericula addo et adiungo, Ne nos inferas in tentationem [Matth. VI, 12, 13]. Quomodo est autem populus in bono, quando mecum clamat, Libera nos a malo? Et tamen, fratres, in isto adhuc malo cantemus Alleluia Deo bono, qui nos liberat a malo. Quid circum inspicis unde te liberet, quando te liberat a malo? Noli longe ire, noli aciem mentis circumquaque distendere. Ad te redi, te respice. Tu es adhuc malus. Quando ergo Deus te ipsum liberat a te ipso, tunc te liberat a malo. Apostolum audi; et ibi intellige a quo malo sis liberandus. 'Condelector,' inquit, 'legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est.' Ubi? 'Captivantem,' inquit, 'me in lege peccati, quae est in membris meis.' Putavi quia captivavit te sub nescio quibus ignotis barbaris: putavi quia captivavit te sub nescio quibus gentibus alienis, vel sub nescio quibus hominibus dominis. Quae est, inquit, in membris meis. Exclama ergo cum illo: Miser ego homo, quis me liberabit? Unde quis liberabit? Dic unde. Alius dicit ab optione, alius de carcere, alius de barbarorum captivitate, alius de febre atque languore: dic tu, Apostole, non quo mittamur, aut quo ducamur; sed quid nobiscum portemus, quid nos ipsi simus, dic: De corpore mortis huius. De corpore mortis huius? De corpore, inquit, mortis huius. |
2 | [Error quorumdam, carnem non pertinere ad hominem.] Alius dicit: Corpus mortis huius non ad me pertinet: carcer meus est ad tempus, catena mea est ad tempus: in corpore mortis sum ego; non corpus mortis sum ego. Argumentaris, ideo non liberaris. Ego enim, inquit, spiritus sum; caro non sum, sed in carne sum: cum fuero liberatus a carne, quid erit mihi deinde cum carne? Huic argumentationi vultis, fratres, ut ego respondeam, an Apostolus? Si ego respondero, contemnetur fortassis magnitudo verbi propter vilitatem ministri. Taceo potius. Audi mecum Doctorem Gentium: audi mecum Vas electionis, ut a te tollatur controversia dissensionis. Audi, sed dic prius quod dicebas. Nempe hoc dicebas: Non sum ego caro, sed spiritus sum. In carcere meo gemo: quando fuerit hoc vinculum et hoc ergastulum dissolutum, ego liber abscedo. Terra terrae redditur, spiritus coelo recipitur: vado ego, dimitto quod non sum. Ergo hoc dicebas? Hoc, inquit. Non tibi ego respondeo: responde, Apostole; responde, obsecro te. Praedicasti, ut audireris; scripsisti, ut legereris; totum factum est, ut credereris. Dic: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Unde te liberat? De corpore mortis huius. Sed non es tu ipse corpus mortis huius? Respondet: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati [Rom. VII, 22-25]. Sed ipse ego: quomodo per diversa ipse tu? Mente, inquit, quia diligo; carne, quia concupisco: victor quidem, si non consentio; adhuc tamen luctator, urgente adversario. Et quomodo cum fueris, o Apostole, ab hac carne liberatus, iam non eris tu nisi spiritus? Respondet Apostolus, morte iam imminente, debito quod nemo evadit: Carnem non in aeternum pono, sed ad tempus sepono. Ergo rediturus es ad corpus mortis huius? Et quid? Ipsius verba potius audiamus. Quomodo redis ad corpus, unde tam pia voce liberandum te esse clamasti? Respondet: Redeo quidem ad corpus, sed iam non mortis huius. Audi, imperite, contra quotidianas lectionum voces surde: audi quomodo redit ad corpus quidem, sed non mortis huius. Non quia aliud erit corpus, sed quia oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Fratres mei, quando dicebat Apostolus corruptibile hoc, mortale hoc, quodam modo carnem sua voce tangebat. Non ergo aliud. Non, inquit, pono corpus terrerum, et accipio corpus aereum, aut accipio corpus aethereum. Ipsum accipio, sed non iam mortis huius. Quia oportet corruptibile, non aliud, sed hoc, induere incorruptionem; et mortale, non aliud, sed hoc, induere immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus, est, Absorpta est mors in victoriam. Cantetur Alleluia. Tunc fiet sermo qui scriptus est: qui sermo, non iam pugnantium, sed triumphantium: Absorpta est mors in victoriam. Cantetur Alleluia. Ubi est, mors, aculeus tuus? Cantetur Alleluia. Aculeus autem mortis est peccatam [I Cor. XV, 53-56]. Sed quaeres locum eius, et non invenies [Psal. XXXVI, 10]. |
3 | [Alleluia hic inter tentationum pericula quomodo cantandum.] Sed etiam hic inter pericula, inter tentationes, et ab aliis, et a nobis cantetur Alleluia. Fidelis enim Deus, qui non permittet, inquit, vos tentari super id quod potestis. Ergo et hic cantemus Alleluia. Adhuc est homo reus, sed fidelis est Deus. Non ait, Non permittet vos tentari: sed, Non permittet vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere [I Cor. X, 13]. Intrasti in tentationem: sed faciet Deus etiam exitum, ne pereas in tentatione: ut quomodo vas figuli, formeris praedicatione, coquaris tribulatione. Sed quando intras, exitum cogita: quia fidelis est Deus, custodiet Dominus introitum tuum, et exitum tuum [Psal. CXX, 8]. Porro autem, cum factum fuerit corpus hoc immortale et incorruptibile, quando perierit tota tentatio; quia Corpus quidem mortuum est: quare mortuum est? propter peccatum. Spiritus autem vita est, Apostoli verba sunt: quare? propter iustitiam. Remittimus ergo mortuum corpus? Non, sed audi: Si autem spiritus eius qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra [Rom. VIII, 10, 11]. Modo enim corpus animale, tunc spirituale. Factus est enim primus homo in animam viventem, novissimus homo in spiritum vivificantem [I Cor. XV, 44, 45]. Ideo vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis. O felix illic Alleluia! o secura! o sine adversario! ubi nemo erit inimicus, nemo perit amicus. Ibi laudes Deo, et hic laudes Deo: sed hic a sollicitis, ibi a securis; hic a morituris, ibi a semper victuris; hic in spe, ibi in re; hic in via, illic in patria. Modo ergo, fratres mei, cantemus, non ad delectationem quietis, sed ad solatium laboris. Quomodo solent cantare viatores; canta, sed ambula: laborem consolare cantando, pigritiam noli amare: canta, et ambula. Quid est, ambula? Profice, in bono profice. Sunt enim, secundum Apostolum, quidam proficientes in peius [II Tim. III, 13]. Tu si proficis, ambulas: sed in bono profice, in recta fide profice, in bonis moribus profice: canta, et ambula. Noli errare, noli redire, noli remanere. Conversi ad Dominum, etc. |