Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCLIV. In diebus Paschalibus, XXV.
1 | [Tristitiae tempus prius tempore laetitiae.] Sic se habet, fratres mei, sic se habet miseria nostrae conditionis et Dei miseratio, ut tempus moestitiae tempus laetitiae praecedat: id est, ut prius sit tempus moestitiae, posterius tempus laetitiae; prius sit tempus laboris, posterius quietis; prius sit tempus calamitatis, posterius felicitatis. Sic se habet miseria nostrae conditionis, ut diximus, et divina miseratio. Tempus enim moestitiae, laboris, miseriae, peccata nostra nobis pepererunt: tempus vero laetitiae, quietis, felicitatis, non venit de meritis nostris, sed de gratia Salvatoris. Aliud meremur, aliud speramus: meremur mala, speramus bona. Hoc facit misericordia eius, qui creavit nos. |
2 | [Tristitia unde esse debet. Poenitentia impoenitenda.] Sed tempore miseriae nostrae, et, sicut Scriptura loquitur, diebus nativitatis nostrae, nosse debemus unde debeat esse ipsa tristitia. Tristitia enim sic est, quomodo stercus. Stercus non loco suo positum, immunditia est. Stercus non loco suo positum, immundam facit domum: loco suo positum, fertilem facit agrum. Videte stercoris locum ab agricola provisum. Ait Apostolus: 'Et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me' [II Cor. II, 2]? Et alio loco: 'Tristitia,' inquit, 'secundum Deum poenitentiam in salutem impoenitendam operatur [Id. VII, 10].' Qui secundum Deum tristis est, in poenitentiam tristis est de peccatis suis. Tristitia de iniquitate propriam iustitiam parturit. Prius tibi displiceat quod es, ut possis esse quod non es. 'Quae secundum Deum est,' inquit, 'tristitia, poenitentiam in salutem impoenitendam operatur. Poenitentiam,' inquit, 'in salutem.' Qualem salutem? 'Impoenitendam.' Quid est, 'Impoenitendam?' Cuius te omnino poenitere non possit. Habuimus enim vitam cuius nos debuimus poenitere: habuimus vitam poenitendam. Sed non possumus pervenire ad vitam impoenitendam, nisi per malae vitae poenitentiam. Numquid, fratres, ut dicere coeperam, in massa tritici purgata invenies stercus? Tamen ad illum nitorem, ad illam speciem et pulchritudinem per stercus pervenitur: rei pulchrae foeditas via fuit. |
3 | [Infructuosae arbori stercus adhibitum figura poenitentiae.] Merito etiam Dominus dicit in Evangelio de quadam arbore infructuosa: Iam ecce triennium est quod venio ad eam, et fructum in ea non invenio: praecidam illam, ne mihi agrum impediat. Intercedit colonus: intercedit iam securi imminente infructuosis radicibus, et pene feriente; intercedit colonus, quomodo intercessit Deo Moyses; intercedit colonus, et dicit: Domine, dimitte illam et hoc anno; circumfodio ei, et adhibeo cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; si quo minus, praecides eam [Luc. XIII, 6, 9]. Arbor ista genus est humanum. Visitavit istam arborem Dominus tempore Patriarcharum, quasi primo anno. Visitavit eam tempore Legis et Prophetarum, quasi secundo anno. Ecce in Evangelio tertius annus illuxit. Iam quasi praecidi debuit: sed interpellat misericors misericordem. Qui enim se volebat exhibere misericordem, ipse sibi opposuit intercessorem. Dimittatur, inquit, et hoc anno: circumfodiatur ei fossa; signum est humilitatis: adhibeatur cophinus stercoris, si forte det fructum. Imo quia dat fructum, ex parte non dat fructum, veniet Dominus eius, et dividet eam [Luc. XII, 46]. Quid est, dividet? Quia sunt boni, et sunt mali: modo autem in uno coetu, tanquam in uno corpore sunt constituti. |
4 | [Tristitia de saeculi rebus perniciosa. Quae hic lugenda.] Ergo, fratres mei, ut dixi, stercoris locus opportunus dat fructum, importunus autem locum facit immundum. Nescio quis tristis est, inveni nescio quem tristem: stercus video, locum quaero; dic, amice, unde tristis es? Perdidi, inquit, pecuniam. Locus immundus, fructus nullus. Audiat Apostolum: Tristitia mundi mortem operatur [II Cor. VII, 10]. Non solum fructus nullus, sed et magna pernicies. Sic et de caeteris rebus ad gaudia saecularia pertinentibus, quas res longum est enumerare. Video alium tristantem, gementem, flentem: multum stercoris video, et ibi locum quaero. Et cum viderem tristem, flentem; inspexi et orantem. Orans nescio quid mihi bonae significationis ingessit: sed adhuc locum quaero. Quid enim si iste orans, gemens, magno fletu mortem roget inimici sui? Etiamsi sic iam plorat, iam rogat, iam orat; locus immundus, fructus nullus. Plus est quod invenimus in Scripturis: rogat ut moriatur inimicus ipsius, incidit in maledictionem Iudae: Oratio eius fiat in peccatum [Psal. CVIII, 7]. Inspexi alium rursus gementem, flentem, orantem: stercus agnosco, locum quaero. Intendi autem orationi eius, et audio dicentem, Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi [Psal. XL, 5]. Gemit peccatum: agnosco agrum, exspecto fructum. Deo gratias: bono loco est stercus; non ibi vacat; fructum parturit. Hoc est vere tempus fructuosae moestitiae, ut conditionem mortalitatis nostrae, abundantiam tentationum, subreptiones peccatorum, adversitates cupiditatum, rixas concupiscentiarum contra bonas cogitationes semper tumultuantium doleamus: hinc tristes simus. |
5 | [Duo tempora, Quadragesimae et Quinquagesimae, quid significent. Alleluia quid.] Hoc tempus miseriae nostrae et gemitus nostri, quadraginta dies illi significant ante Pascha: laetitiae vero, quae posterior erit, quietis, felicitatis, vitae aeternae, regni sine fine, quod nondum est, his diebus quinquaginta, quibus diebus Deo laudes dicuntur, significatur. Significantur enim nobis duo tempora: unum ante resurrectionem Domini; alterum post resurrectionem Domini; unum in quo sumus, alterum in quo nos futuros esse speramus. Tempus moeroris, quod significant dies Quadragesimae, et significamus et habemus: tempus autem laetitiae et quietis et regni, quod significant dies isti, significamus per Alleluia, sed nondum habemus laudes. Sed nunc suspiramus ad Alleluia. Quid est, Alleluia? Laudate Deum. Sed nondum habemus laudes: in Ecclesia frequentantur laudes Dei post resurrectionem, quia nobis erit perpetua laus post resurrectionem nostram. Domini passio tempus nostrum significat, in quo nunc flemus. Flagella, vincula, contumeliae, sputa, spinea corona, vinum fellitum, in spongia acetum, insultationes, opprobria, postremo ipsa crux, in ligno membra sacra pendentia, quid nobis significant, nisi tempus quod agimus, tempus moeroris, tempus mortalitatis, tempus tentationis? Ideo foedum tempus: sed foeditas ista stercoris sit in agro, non in domo. Moeror sit de peccatis, non de cupiditatibus fraudatis. Foedum tempus: sed si bene utamur, fidele tempus. Quid foetidius agro stercorato. Pulchrior fuit ager, antequam cophinum stercoris haberet; perductus est ager ad foeditatem, ut veniret ad ubertatem. Ergo foeditas huius temporis signum est: sed nobis sit ista foeditas tempus fertilitatis. Videamus ergo cum propheta, quid dicat, Vidimus eum, Qualem? Non habentem speciem neque decorem [Isai. LIII, 2]. Quare? Alium prophetam interroga: Dinumeraverunt omnia ossa mea [Psal. XXI, 18]. Dinumerata sunt ossa pendentis. Foeda species, crucifixi species: sed ista foeditas pulchritudinem parturit. Quam pulchritudinem? Resurrectionis. Quia speciosus forma prae filiis hominum [Psal. XLIV, 3]. |
6 | [Debitor Deus quia promisit, non quia accepit. Deo retribuere aliquid non valemus.] Laudemus ergo, fratres, Dominum; quia eius fidelia promissa retinemus, nondum accepimus. Parum putatis, quia promissorem tenemus, ut iam debitorem exigamus? Promissor Deus debitor factus est bonitate sua, non praerogantia nostra. Quid ei dedimus, ut eum debitorem teneamus? An forte quod audistis in Psalmo: Quid retribuam Domino? Primo quando dicit, Quid retribuam Domino? verba sunt debitoris, non debitum exigentis. Praerogatum est illi: Quid retribuam Domino? Quid est, Quid retribuam? Rependam. Pro qua re? Pro omnibus quae retribuit mihi. Quid retribuit mihi? Primo nihil eram, et fecit me; perieram, quaesivit me; quaerens invenit me, captivum redemit me, emptum liberavit me, de servo fratrem fecit me. Quid retribuam Domino? Non habes quod retribuas. Quando ab illo totum exspectas, quid habes retribuere? Sed exspecta: nescio quid vult dicere. Cur quaerit, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Circumspiciens undique quid retribuat, quasi invenit. Quid invenit? Calicem salutaris accipiam. Retribuere cogitabas, adhuc accipere quaeris. Vide, rogo. Si adhuc accipere quaeris, adhuc debitor eris; quando retributor? Si ergo semper debitor eris, quando retribues? Non invenis quod retribuas: nisi quod dederit, non habebis. |
7 | [Homo de suo non habet nisi mendacium.] Vide, quando dicebas, Quid retribuam? ad illud pertinet quod dixisti, Omnis homo mendax [Psal. CXV, 11-13]. Qui enim voluerit dicere quia retribuet aliquid Deo, mendax est (omnia ab illo speranda sunt; a nobis ipsis praeter illum nihil nisi forte peccatum), et mendacium de suo loquitur. Vere plene de suo abundat homo; mendacium omnino hic habet et thesaurum mendaciorum: cor suum mentiatur, quantum potest, non deficit; fingat quidquid potest, mentiatur quidquid potest. Quare? Quia quod gratis habet, de se habet, non illud emit. Quando venitur ad veritatem, si verax vult esse, non erit de suo. Mendax Petrus de suo. Ubi mendax? Promisit nobis Dominus passionem: et dicit, Absit a te, non fiat illud. Omnis homo mendax. Unde mendax? Ipsum Dominum audi: Non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominis. Verax autem Petrus: quando? Tu es Christus Filius Dei vivi. Unde ista veritas homini mendaci? Ecce homo dicit, Tu es Christus Filius Dei vivi. Quis dicit? Petrus. Quid erat Petrus? Homo, qui dixit verum. Certe, Omnis homo mendax. Ecce, ecce lingua eius; ecce lingua de lingua eius: quomodo, Omnis homo mendax? Audi, quia Omnis homo mendax, quia de suo. Ergo unde Petrus verax? Audi ipsam veritatem: Beatus es, Simon Bar-Iona. Unde beatus? de suo? Absit. Quia tibi non revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est [Matth. XVI, 22, 23, 16, 17]. |
8 | [Laudandus Deus nunc et semper.] Laudemus ergo Dominum, charissimi, laudemus Deum, dicamus Alleluia. Significemus istis diebus diem sine fine; significemus locum immortalitatis, tempus immortalitatis; festinemus ad domum aeternam. Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te [Psal. LXXXIII, 5]. Lex dicit, Scriptura dicit, veritas dicit. Venturi sumus ad domum Dei, quae est in coelis. Ibi non quinquaginta diebus Deum laudabimus; sed quemadmodum scriptum est, in saecula saeculorum. Videbimus, amabimus, laudabimus. Nec quod videbimus deficiet, nec quod amabimus peribit, nec quod laudabimus tacebit; sempiternum totum erit, sine fine erit. Laudemus, laudemus; sed non solis vocibus, laudemus et moribus: laudet lingua, laudet vita; sed habeat charitatem infinitam. Conversi ad Dominum, etc. |