Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCLIII. In diebus Paschalibus XXIV. De ultima lectione Evangelii Ioannis, cap. XXI, V. 15-25.
1 | [Petrus ob trinam negationem, ter interrogatus de sua dilectione.] Evangelium sancti Ioannis apostoli, quod dicitur secundum Ioannem, hodie terminatum est, de his quae narravit quomodo apparuerit Dominus post resurrectionem discipulis suis . Compellavit ergo apostolum Petrum, illum praesumptorem et negatorem, cum loqueretur ei iam vivus morte devicta, et dicebat: Simon Ioannis (sic enim appellabatur Petrus), amas me? Respondebat ille quod erat in corde ipsius. Si Petrus respondebat quod in corde habebat; Dominus quare quaerebat, qui cor videbat? Denique ipse etiam Petrus mirabatur, et cum quodam taedio audiebat quaerentem, quem noverat scientem. Semel dictum est: Amas me? Responsum est: Diligo te, Domine, tu scis. Et iterum: Amas me? Domine, tu omnia nosti; tu scis quia diligo te. Et tertio, Amas me? Contristatus est Petrus. Quid contristaris, Petre, quia ter respondes amorem? Oblitus es trinum timorem? Sine interroget te Dominus: medicus est qui te interrogat, ad sanitatem pertinet quod interrogat. Noli taedio affici. Exspecta, impleatur numerus dilectionis, ut deleat numerum negationis. |
2 | [Dilectionem Christus postulat sibi erga oves suas impendi.] Ubique tamen, ubique, id est, in ipso ternario numero interrogationis suae Dominus Iesus respondenti amorem commendat agnos suos, et dicit, Pasce agnos meos, pasce oves meas: tanquam diceret, Quid mihi retribuis, quia diligis me? Dilectionem tuam ostende in ovibus meis. Quid mihi praestas, quia diligis me; quando ego tibi praestiti, ut diligeres me? Sed dilectionem tuam erga me, habes ubi ostendas, habes ubi exerceas: pasce agnos meos. Qualiter autem essent pascendi agni dominici, oves tanto pretio comparatae quanta essent dilectione pascendae, in consequentibus demonstravit. Postquam enim Petrus impleto legitimo numero trinae responsionis professus est se esse Domini dilectorem, commendatis sibi ovibus eius, audit de sua futura passione. Hic demonstravit Dominus, sic diligendas oves suas ab eis quibus eas commendat, ut parati sint mori pro eis. Sic idem Ioannes in Epistola sua ait: Sicut pro nobis Christus animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere [I Ioan. III, 16]. |
3 | [Petrus de se ante infirmus, nunc ex gratia Christi maturus ad passionem.] Responderat ergo Domino Petrus per superbam quamdam praesumptionem, quando ei dixerat, Animam meam pro te ponam. Nondum acceperat vires, quibus impleret promissum. Modo iam ut possit hoc facere, impletur charitate. Ideo ei dicitur, Amas me? Et respondet, Amo: quia hoc non implet nisi charitas. Quid est ergo, Petre? quando negasti, quid timuisti? Totum quod timuisti, hoc erat, mori. Vivus tecum loquitur, quem mortuum vidisti: noli iam timere mortem; in illo victa est , quam timebas. Pependit in cruce, confixus est clavis, spiritum reddidit, lancea percussus est, in sepulcro positus. Hoc timuisti, quando negasti; ne hoc patereris, timuisti; et mortem timendo, vitam negasti. Modo intellige: quando timuisti mori, tunc es mortuus. Mortuus est enim negando: sed resurrexit plorando. Quid deinde ait illi? Sequere me sciens eius maturitatem. Si enim meministis, imo quia meminerunt qui legerunt; commemorentur etiam qui non meminerunt, aut cognoscant qui non legerunt. Dixerat Petrus: Sequar te quocumque ieris. Et Dominus ad illum: Non potes me sequi modo: sequeris autem postea [Ioan. XIII, 37, 36]. Modo, inquit, non potes: promittis, sed ego video vires tuas. Ego venam cordis inspicio, et quod verum est aegroto renuntio. Non potes me sequi modo. Sed ista medici renuntiatio, non est desperatio: adiunxit, et ait, Sequeris autem postea. Eris sanus, et sequeris me. Iam quia videt quid agatur in corde ipsius, et videt quod donum dederit dilectionis animae ipsius, dicit ei: Sequere me. Ego certe dixeram, Non potes modo: ego modo dico, Sequere me. |
4 | [Quaestio de verbis Domini, quomodo velit manere Ioannem donec veniat.] Sed nata est quaedam quaestio non omittenda. Cum dixisset Dominus Petro, Sequere me: respexit Petrus ad discipulum quem diligebat Iesus, id est, ad ipsum Ioannem, qui Evangelium hoc scripsit; et ait Domino, Domine, iste quid? Scio quia diligis eum, quomodo ego sequor, et ipse non sequitur? Ait Dominus: Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere. Ipse vero Evangelista, ipse qui scripsit, de quo dictum est hoc, Sic eum volo manere, donec veniam; secutus adiunxit verba sua in Evangelio, et ait, natam fuisse famam inter fratres propter hoc verbum, quia discipulus ille non esset moriturus. Et ut tolleret istam opinionem adiunxit: Non autem dixit, eum non fuisse moriturum: sed tantum dixit, Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere. Hanc ergo opinionem, qua putabatur Ioannes non moriturus, abstulit Ioannes ipse consequentibus verbis suis, et ne hoc credatur, ait: Non hoc dixit Dominus, sed dixit hoc. Quare illud autem dixerit, Ioannes non exposuit, sed nobis reliquit propter quod pulsemus, si forte aperiatur nobis. |
5 | [Verba illa Domini duobus modis intelligi possunt. Primo de passione non a Ioanne subeunda, secundo de Ioannis Evangelio non bene intelligendo nisi in futura felicitate.] Quantum mihi Dominus donare dignatur, quantum mihi videtur (videtur autem et melius melioribus), sic puto istam solvi quaestionem duobus modis: aut de passione Petri dixit Dominus, quod dixit; aut de Evangelio Ioannis. Quod est de passione: ut sit, Sequere me, patere pro me, patere quod ego. Crucifixus est enim Christus, crucifixus est et Petrus. Expertus est clavos, expertus est cruciatus. Ioannes autem nihil eorum expertus est: hoc est, Sic eum volo manere, sine vulnere, sine cruciatu dormiat, et exspectet me. Tu me sequere, patere quod ego: sanguinem fudi pro te, funde pro me. Uno ergo isto modo exponi potest, quod dictum est, Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere: Nolo ut ipse patiatur, tu patere. Secundum autem Evangelium Ioannis, hoc mihi videtur intelligi: quoniam Petrus scripsit de Domino, scripserunt et alii; sed scriptura eorum magis circa humanitatem Domini est occupata. Dominus enim Christus et Deus est, et homo. Quid est homo? Anima et caro. Quid est ergo Christus? Verbum, anima et caro. Sed qualis anima? quia et pecora habent animas. Verbum, rationalis anima et caro; hoc totum Christus. Sed de divinitate Christi in litteris Petri aliquid : in Evangelio autem Ioannis multum eminet. In principio erat Verbum, ipse dixit. Transcendit nubes, et transcendit sidera, transcendit Angelos, transcendit omnem creaturam, pervenit ad Verbum, per quod facta sunt omnia. 'In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt' [Ioan. I, 1-3]. Quis videt, quis cogitat, quis digne suscipiat, quis digne pronuntiet? Tunc habet bene intelligi , quando venerit Christus. Sic eum volo manere, donec veniam. Exposui sicut potui: potest ipse melius in cordibus vestris. |