Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCLI. In diebus Paschalibus , XXII. De eadem lectione et de duabus piscationibus.
1 | [Piscationes Domini iussu factae duae. In prima piscatione tria significata sunt: mixtura bonorum et malorum, pressura turbarum, separationes haereticorum.] Liberatoris nostri piscatio, nostra est liberatio. Duas autem advertimus in sancto Evangelio Domini piscationes, id est, quando ad verbum ipsius missa sunt retia: unam prius, quando discipulos elegit; et hanc alteram, quando a mortuis resurrexit. Illa piscatio significavit Ecclesiam, qualis est modo: ista vero post resurrectionem Domini, significavit Ecclesiam, qualis futura est in fine saeculi. Denique in illa priori piscatione, iussit mitti retia, et non dixit in quam partem; sed tantummodo ut mitterentur, praecepit. Miserunt discipuli: non dictum est, In dexteram; non dictum est, In sinistram. Pisces enim homines significabant: si ergo diceretur, In dexteram, soli boni futuri erant; si diceretur, In sinistram, soli mali. Quia vero permixti futuri erant in Ecclesia et boni et mali, sine differentia missa sunt retia; ut caperentur pisces significantes mixturam bonorum et malorum. Deinde et hoc ibi scriptum est, quia tantum ceperunt piscium, ut duae naviculae impletae mergerentur, hoc est, ad submersionem premerentur [Luc. V, 1-7]. Non enim submersa sunt illa duo navigia, sed periclitata. Unde periclitata? Multitudine piscium. Significatum est hinc, quia per multitudinem quam collectura erat Ecclesia, periclitatura erat disciplina. Et hoc adiunctum est in illa piscatione, atque narratur, quia et retia prae multitudine piscium disrupta sunt. Disrupta retia quid significaverunt, nisi futura schismata? Tria ergo ista in illa piscatione significata sunt: mixtura bonorum et malorum, pressura turbarum, separationes haereticorum. Mixtura bonorum et malorum; quia nec in dexteram, nec in sinistram missa sunt retia: pressura turbarum; quia tantum captum est, ut naviculae premerentur: separationes haereticorum; quia tanta fuerat multitudo, ut retia rumperentur. |
2 | [Altera piscatione significatus electorum numerus. Rete missum in dexteram, quia soli boni colligendi. Numerus, ad electos: super numerum, ad reprobos spectat.] Respicite nunc ad piscationem istam, quae hodie recitata est. Facta est enim post resurrectionem Domini, ut significaret talem futuram Ecclesiam post nostram resurrectionem. Mittite, inquit, rete in dexteram partem. Discretus est ergo numerus eorum qui ad dexteram stabunt. Meministis enim Dominum dixisse venturum se esse cum Angelis suis, et quod congregabuntur ante eum omnes gentes; et dividet eas, sicut pastor dividit oves ab haedis: oves ponet ad dexteram, haedos ad sinistram. Ovibus dicturus est, Venite, percipite regnum: haedis dicturus est, Ite in ignem aeternum [Matth. XXV, 31-41]. Mittite in dexteram. Tanquam diceret: Iam resurrexi, Ecclesiam volo significare, quae erit in resurrectione mortuorum. Mittite in dexteram. Missa sunt retia in dexteram: nec poterant ea levare prae multitudine piscium. Et ibi dicta est multitudo: sed hic certus numerus, et multitudo, et magnitudo: ibi autem non est dictus numerus. Modo enim antequam veniat resurrectio, et separentur boni a malis, illud impletur quod ait propheta: Annuntiavi, et locutus sum. Quid est, Annuntiavi, et locutus sum? Retia misi. Et quid? Multiplicati sunt super numerum [Psal. XXXIX, 6]. Est numerus, sunt super numerum. Numerus ad sanctos pertinet, qui sunt regnaturi cum Christo. Super numerum modo in Ecclesiam intrare possunt, in regnum coelorum non possunt. Quare admoneo, ut eripiatis vos de praesenti saeculo malo. Quare admoneo, ut qui vultis vivere, non imitemini malos christianos. Non dicatis: Quare? ille non fidelis est, et inebriatur? Quare? ille non fidelis est, et concubinas habet? Quare? ille non fidelis est, et quotidie fraudes facit? Quare? ille non fidelis est, et mathematicos consulit? Modo enim qui volueritis esse grana, tunc inveniemini in massa. Qui autem volueritis palea esse, inveniemini in magno acervo, sed magno igne incendendo. |
3 | [Littus, finis saeculi. Non scissum rete, quia nullae haereses. Quis magnus, et quis minimus, in regno coelorum.] Quid ergo? Adduxerunt, inquit, retia ad littus. Petrus attraxit retia ad littus: modo cum Evangelium legeretur, audistis. Ubi audis littus, intellige finem maris: ubi audis finem maris, intellige saeculi finem. In illa piscatione non ad littus attracta sunt retia: sed ipsi pisces qui capti sunt, in naviculas fusi sunt. Hic autem traxerunt ad littus. Spera finem saeculi. Venturus est finis; bono dextrorum, malo sinistrorum. Et quot pisces? Attraxerunt, inquit, retia habentia pisces centum quinquaginta tres. Et adiecit Evangelista rem necessariam: Et cum tanti, id est, tam magni essent, non est scissum rete. Magni erunt, sed haereses non erunt: et ideo magis haereses non erunt, quia magni erunt. Qui sunt magni? Lege verba ipsius Domini in Evangelio, et invenies magnos. Ait enim quodam loco: Non veni Legem et Prophetas solvere, sed adimplere. Amen enim dico vobis, quoniam quicumque solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit: solverit et docuerit sic; solverit male vivendo, et docuerit bona docendo: minimus vocabitur in regno coelorum [Matth. V, 17-19]. Sed in quo regno coelorum? In Ecclesia quae modo est; quia et ipsa vocatur regnum coelorum. Nam si non vocaretur regnum coelorum et ista Ecclesia, quae colligit bonos et malos, non diceret ipse Dominus in parabola loquens: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, quae congregat omnia genera piscium. Sed ecce quid sequitur? Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare. Sagenae, retia sunt: congregat omnia genera piscium. Sed quid? Trahunt illa ad littus. Hoc in parabola Dominus dicit. Et cum traxerint ad littus, sedent, et colligunt bonos et mittunt in vascula, malos autem proiiciunt. Et exposuit quod proposuit. Quid enim ait? Sic erit in consummatione saeculi. Intellexistis littus? Veniunt, inquit, Angeli, et colligunt malos de medio iustorum, et mittunt in caminum ignis ardentis: ibi erit fletus et stridor dentium [Matth. XIII, 47-50]. Tamen regnum coelorum est appellata Ecclesia. Et quando quidem mare habet pisces simul natantes et bonos et malos, in isto regno coelorum, id est, in Ecclesia huius temporis minimus vocatur ille qui docet bona, et agit mala: quia ibi est et ipse. Non enim non est ibi: ibi est in regno coelorum, id est, in Ecclesia, qualis est isto tempore. Docet bona, agit mala: necessarius est, mercenarius est. Amen dico vobis, ait, perceperunt mercedem suam [Id. VI, 2]. Prodest aliquid. Nam si nihil prodessent, qui bona docent et male vivunt, non diceret ipse Dominus suo populo: Scribae et Pharisaei cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Quare? Dicunt enim, et non faciunt [Id. XXIII, 2 et 3]. |
4 | [Magnus in regno coelorum.] Intendat ergo Charitas vestra: volo enim exponere qui sunt pisces magni. Qui solverit, inquit, unum de mandatis istis minimis, minimus vocabitur in regno coelorum. Ibi erit, sed minimus. Qui autem fecerit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Ecce sunt illi pisces magni, ad dexteram capti. Qui fecerit, et sic docuerit: bona fecerit, bona docuerit; non sibi loquenti male vivendo contradixerit, cum malae vitae testem habeat linguam bonam. 'Qui' ergo 'fecerit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum.' Et sequitur: 'Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum' [Matth. V, 20]. Modo quomodo intelligis regnum coelorum? Illud unde dicitur dextris, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum [Id. XXV, 34]. Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum. Quid est, plus quam Scribarum et Pharisaeorum? Respice Scribas illos et Pharisaeos, qui cathedram Moysi sedent, de quibus dictum est, Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Ergo iustitia Pharisaeorum est, dicere et non facere. Abundet iustitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, ut et bona dicatis, et bene vivatis. |
5 | [Numerus piscium centum quinquaginta trium quid significet. Spiritus sanctus septenario commendatus. Sanctificatio nostra plena.] Iam ergo de numero centum quinquaginta trium piscium quid opus est eadem retexere? Nostis illa. A decem et septem nascitur numerus crescens. Incipe ab uno, perveni ad decem et septem, ut omnes addas: id est, unum addas ad duos, et fiant tres; addas tres, et fiant sex; addas quatuor, et fiant decem. Sic omnes adde usque ad decem et septem, et pervenis ad centum quinquaginta tres. Tota ergo intentio nostra esse non debet, nisi quid sibi volunt decem et septem: ibi est enim fundamentum centum quinquaginta trium. Quid sibi volunt decem et septem? In lege agnosce decem. Decem praecepta data sunt prima: Decalogus dicitur scriptus in tabulis digito Dei. In decem agnosce Legem, in septem agnosce Spiritum sanctum. Septenario enim numero commendatur Spiritus sanctus. Ideo non nominatur in Lege sanctificatio, nisi septimo die. Fecit Deus lucem: non dictum est, Sanctificavit eam. Fecit firmamentum: non dictum est, Sanctificavit firmamentum. Discrevit mare a terra, iussit germinare terram: non dictum est, Sanctificavit. Fecit lunam et sidera: non dictum est, Sanctificavit. Iussit animalia procedere de aquis natantia et volantia: non dictum est, Sanctificavit. Iussit de terra exire animalia quadrupedia et omnia repentia: non dictum est, Sanctificavit. Fecit ipsum hominem: non dictum est, Sanctificavit. Ventum est ad septimum diem, ubi requievit; et ipsum sanctificavit [Gen. II, 3]. Per requiem suam Deus sanctificavit requiem nostram. Ibi ergo erit sanctificatio nostra plena, ubi cum illo sine fine requiescemus. Nam quare Deus requiesceret? Non enim operando fatigatus est. Tu si verbo facias, non fatigaris; si iubeas, et continuo fiat, stas, integer manes. Pauca verba dixit, unde totum fecit, et subito lassatus est? |
6 | [Lex non impletur sine Dei adiutorio. Non timore poenae lex impletur, sed amore iustitiae.] Ergo legem agnosce in decem; Spiritum sanctum agnosce in septem. Iungatur Spiritus Legi. Quia si acceperis Legem, et defuerit tibi adiutorium Spiritus, non imples quod legis, non imples quod tibi iubetur: sed homo sub Lege insuper praevaricator tenetur. Accedat Spiritus, adiuvet; et fit quod iubetur. Si desit Spiritus, littera occidit te. Quare littera occidit te? Quia praevaricatorem te faciet. Nec potes te excusare de ignorantia, quia legem accepisti. Iam quod faceres didicisti, ignorantia te non excusat, Spiritus te non adiuvat: ergo periisti. Sed quid ait apostolus Paulus, Littera occidit, Spiritus autem vivificat [II Cor. III, 6]? Unde Spiritus vivificat? Quia facit impleri litteram, ne occidat. Isti sunt sancti, qui faciunt legem Dei ex dono Dei. Lex iubere potest, iuvare non potest. Accedit adiutor Spiritus; et fit iussum Dei cum gaudio, cum delectatione. Nam multi faciunt ex timore. Sed qui faciunt legem, timendo poenam, mallent non esse quod timerent. Qui autem faciunt Legem amando iustitiam, gaudent et ibi, quia non habent inimicam. |
7 | [Sermo Dei adversarius noster.] Ideo dicit Dominus, Concorda cum adversario tuo cito, dum es cum illo in via [Matth. V, 25]. Quis est adversarius tuus? Sermo Legis. Quae est via? Vita ista. Quomodo est ille adversarius? Dicit, Non moechaberis: et tu vis moechari. Dicit, Non concupisces rem proximi tui: et tu vis rapere res alienas. Dicit, Honora patrem et matrem: et tu contumeliosus es in parentes. Dicit Lex, Noli dicere falsum testimonium [Exod. XX, 1-17]: tu a mendacio non recedis. Quando vides quia ille sermo aliud iubet, et tu aliud facis, est adversarius tuus. Adversarium habes malum, non tecum intret in secretarium: compone dum es cum illo in via. Adest Deus qui vos concordet. Quomodo vos concordat Deus? Donando peccata, et inspirando iustitiam, ut fiant opera bona. Cum ergo concordaveris cum adversario, id est, cum decalogo Legis, per Spiritum sanctum, pertinebis ad decem et septem. Cum pertinueris ad decem et septem, iam exinde excrescet numerus ad centum quinquaginta tres. Eris ad dexteram coronandus: ne remaneas ad sinistram damnandus. |