Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCL. In diebus Paschalibus , XXI. De eadem lectione et de duabus piscationibus.
1 | [Ignobiles cur prius electi a Christo.] Dominus Iesus infirma mundi eligens, ut confunderet fortia, et colligens Ecclesiam suam de toto orbe terrarum, non coepit ab imperatoribus, aut a senatoribus, sed a piscatoribus. Quaecumque enim dignitates fuissent prius electae, sibi hoc auderent tribuere, non Dei gratiae. Hoc consilium secretum Dei, hoc consilium Salvatoris nostri exponit Apostolus, ubi dicit: 'Videte enim vocationem vestram, fratres,' Apostoli verba sunt, 'quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, ut quae sunt evacuentur, ut non glorietur omnis caro coram illo' [I Cor. I, 26-29]. Hoc et propheta dixit: 'Omnis vallis implebitur, omnis mons et collis humiliabitur, aequalitas campi constituetur' [Isai. XL, 4]. Denique hodie ad gratiam Domini pariter accedunt nobiles et ignobiles, doctus et imperitus, pauper et dives. Ad istam gratiam accipiendam non se praeponit superbia humilitati, nihil scienti, nihil habenti. Sed quid eis dixit? Venite post me, faciam vos piscatores hominum [Matth. IV, 19]. Si illi piscatores non praecessissent, nos quis cepisset? Modo magnus est quilibet orator, si potuerit bene exponere de quo scripsit piscator. |
2 | [Piscationum duarum discrimen et mysterium. Prima piscatione boni et mali significantur congregandi. Periculum ex malorum felicitate. Schismata.] Cum ergo piscatores piscium elegisset Dominus Iesus Christus, et fecisset piscatores hominum, in ipsis etiam piscationibus eorum aliquid nos voluit admonere de vocatione populorum. Duas piscationes attendite necessaria distinctione discretas: unam, quando Dominus elegit eos de piscatoribus, et fecit eos discipulos suos; alteram, quam modo audivimus, cum sanctum Evangelium legeretur, post resurrectionem Domini nostri Iesu Christi: illam ante resurrectionem, istam post resurrectionem. Quid intersit inter ambas piscationes, valde debemus attendere: navigium est instructionis nostrae nova Evangelii praedicatio, in quo et piscantes invenit, quibus et ait, Mittite retia. Dixerunt illi: Tota nocte nil cepimus, frustra laboravimus; ecce in nomine tuo mittemus retia. Miserunt, et tantum ceperunt, ut implerent duas naviculas, quae piscium multitudine ita premebantur, ut propemodum mergerentur. Deinde ipsa multitudine piscium disrupta sunt retia. Tunc ait illis, Venite post me, et faciam vos piscatores hominum. Tunc relictis retibus et naviculis, secuti sunt Christum [Luc. V, 1-11]. Modo post resurrectionem exhibuit nobis Dominus Christus aliam piscationem, distantem ab illa superiore. Tunc enim, Mittite retia, dixit: nec, In sinistram; nec, In dexteram partem; sed tantum, Mittite retia, dictum est. Si enim diceret, In sinistram, malos solos significaret; si, In dexteram, solos bonos. Quia ergo nec In dexteram nec In sinistram dixit, boni et mali significantur, de quibus loquitur Evangelium alio loco: quia misit paterfamilias servos suos parata coena, et adduxerunt quos invenire potuerunt, bonos et malos, et impletae sunt nuptiae discumbentibus [Matth. XXII, 8, 10]. Talis est modo Ecclesia, plena bonis et malis. Multitudine impletur Ecclesia: sed multitudo ista aliquando premit, et prope naufragium conatur adducere. Male viventium multitudo bene viventes ita perturbat, ut qui bene vivit, stultum se putet, quando attendit alios male vivere: maxime quia secundum bona huius saeculi inveniuntur multi felices nocentes, et inveniuntur multi infelices innocentes. Et quam metuendum est ne naufragio prematur atque mergatur! Quam metuendum est, charissimi, ne dicat qui bene vivit: Quid mihi prodest, quia bene vivo! Ecce enim ille male vivit et honoratior est me. Mihi quid prodest quia bene vivo? Periclitatur: timeo ne mergatur. Alloquar eum, ut de profundo erigatur. Qui bene vivis, bene vive: noli fatigari, noli retro respicere. Vera est promissio Domini tui dicentis, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. XXIV, 13]. Attendo, inquis, quod alius male vivit, et felix est. Falleris, infelix est: et eo est infelicior, quo sibi videtur felicior. Insania est, quod non agnoscit miseriam suam. Si videres febrientem ridentem, tu plangeres insanientem. Quod tibi promissum est, nondum venit. Ille qui tibi felicior videtur, rebus visibilibus et temporalibus pascitur, ipsis laetatur: nec attulit ea, nec auferet ea. Nudus ingressus est, nudus est exiturus. A falsis gaudiis venturus est ad veros dolores. Tibi autem quod promissum est, nondum venit. Dura, ut pervenias; persevera, ne deficiendo te ipsum fraudes: nam Deus te fallere non potest. Ecce dixi breviter, ne navigia mergantur. Accessit aliud ad illam piscationem detestabilius, ut retia rumperentur. Rupta sunt retia, haereses factae sunt. Quid enim aliud sunt schismata, nisi scissurae? Sic ferenda et toleranda est prima piscatio, ut nemo taedio fatigetur: quamvis scriptum sit, Taedium tenuit me pro peccatoribus relinquentibus legem tuam [Psal. CXVIII, 53]. Navigium clamat, quod prematur a multitudine, tanquam ipsa navis habet hanc vocem: Taedium tenuit me pro peccatoribus relinquentibus legem tuam. Etsi premeris, vide semper ne mergaris. Tolerandi sunt mali modo, non separandi. Misericordiam et iudicium Domino canto [Psal. C, 1]: prius misericordia praerogatur, et postea iudicium exercetur. Separatio in iudicio fiet. Modo audiat me bonus, ut sit melior: audiat et malus, ut sit bonus; cum tempus est poenitentiae, nondum sententiae. Transeamus ab ista piscatione, quae habet gaudia mixta lacrymis: gaudia, quia colliguntur boni; mixta lacrymis, quia vix feruntur mali. |
3 | [Altera piscatio. Numerus piscium in hac sola dictus. Mysterium numeri piscium. Lex sine gratia nihil valet. Decem praeceptorum distinctio. Auxilium Dei ad implendam legem necessarium.] Ad illam piscationem novissimam animum convertamus: ibi reficiamur, ibi consolemur. Et ideo ipsa post resurrectionem Domini facta est, quia significavit Ecclesiam, qualis post resurrectionem futura est. Ecce dicitur discipulis piscantibus; Dominus dicit, qui et prius dixit: sed prius, quid mitterent; modo, quo mitterent, id est, in dexteram partem navigii. Ergo illi modo capiuntur, qui ad dexteram stabunt: illi capiuntur, quibus dictum est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum [Matth. XXV, 34]. Mittunt, et capiunt. Ibi numerus non est dictus in prima piscatione; sola multitudo dicta est, numerus non est definitus. Multi sunt enim super numerum modo, id est, veniunt, intrant, implent ecclesias. Ipsi implent theatra, qui ecclesiam. Super numerum implent: ad numerum illum qui futurus est in vita aeterna, non pertinent, nisi mutentur, cum vivunt. Et numquid omnes mutantur? Quomodo nec illi boni omnes perseverant. Ideo illis dictum est: Qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit. Et illis qui adhuc mali sunt, dicitur: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat [Ezech. XXXIII, 11]. Ergo ibi numerus non est dictus, quia multi super numerum facti sunt. Dixit Psalmus: Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum [Psal. XXXIX, 6]. Modo in dexteram, non super numerum: centum quinquaginta tres sunt, sed magni. Hoc enim dictum est: Et cum tam magni essent, non est scissum rete. Tunc enim congregatio sanctorum erit, divisiones et scissurae haereticorum non erunt: pax erit, et perfecta unitas erit. Nemo minus, nemo plus erit, integer numerus erit. Sed valde pauci sunt; si centum quinquaginta tres tantum sunt. Absit a nobis, ut tot soli sint in hac plebe: quanto magis in universa Ecclesia Dei? Apocalypsis ipsius Ioannis evangelistae ostendit visam fuisse tantam multitudinem sanctorum et in illa aeternitate felicium, quantam numerare nemo possit. Sic ibi habetur scriptum [Apoc. VII, 9]. Et tamen omnes ad numerum istum pertinent, ad centum quinquaginta tres. Ad paucitatem ampliorem volo redigere numerum istum. Centum quinquaginta tres sunt, pauciores illos faciamus. Decem et septem sunt isti centum quinquaginta tres. Quare decem? quare septem? Decem, propter legem: septem, propter Spiritum. Septenaria enim forma, propter perfectionem quae praedicatur in donis Spiritus sancti. Requiescet, inquit Isaias propheta, super eum Spiritus sanctus. Et cum dixisset Spiritum sanctum, enumeravit septem virtutes. Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis: habes quatuor. Spiritus scientiae et pietatis, Spiritus timoris Domini [Isai. XI, 2, 3]. A sapientia coepit, ad timorem terminavit: tanquam descendens locutus est a summis ad ima, a sapientia ad timorem. Ab imis ad summa, a timore ad sapientiam: Initium enim sapientiae timor Domini [Psal. CX, 10]. Hoc est donum gratiae: ista septenaria virtute in dilectis Dei operatur Spiritus sanctus, ut aliquid lex valeat ibi. Nam si tollas Spiritum, quid valet lex? Praevaricatorem facit. Ideo dictum est, Littera occidit. Iubet, et non facit. Non occidebat, antequam tibi iuberetur; et si tenebat providentia peccatorem, non tamen tenebat praevaricatorem. Iubetur, et non facis; prohibetur, et facis: ecce littera occidit. Lex autem decem praecepta habet. Praeceptum primum legis est, colendum esse unum Deum, nullum alium, nullum idolum faciendum. Praeceptum secundum est, Non accipies nomen Dei tui in vanum. Praeceptum tertium est, Observa diem sabbati; sed spiritualiter, non carnaliter quomodo Iudaei. Ista tria praecepta ad dilectionem Dei pertinent. Sed quia, In his duobus praeceptis, ait, tota Lex pendet et Prophetae, id est, in dilectione Dei et in dilectione proximi [Matth. XXII, 37-40]: cum audisti quid pertineat ad dilectionem Dei, unitas, veritas, quies; attende quid pertineat ad dilectionem proximi. Honora patrem tuum, et matrem tuam: habes quartum praeceptum. Non moechaberis: habes quintum. Non homicidium facies: habes sextum. Non furtum facies: habes septimum. Non falsum testimonium dices: habes octavum. Non concupisces rem proximi tui: habes nonum. Non concupisces uxorem proximi, tui [Exod. XX, 1-17]: habes decimum. Qui dicit, Non concupisces, interna pulsat, interiora percutit. Concupiscentia negotium agit. Ecce ista Lex est in decem: quid prodest cum didiceris, et non feceris? Praevaricator eris. Ut autem facias, auxilium necessarium est. Unde auxilium? De Spiritu. Ergo Littera occidit, Spiritus autem vivificat [II Cor. III, 6]. Ad decem accedant septem, fiunt decem et septem. In isto numero est omnis multitudo perfectorum; sed quomodo perveniant ad centum quinquaginta tres, soleo vobis dicere, et multi praeveniunt me: solemniter tamen sermo reddendus est. Multi obliti sunt, aliqui nec audierunt: qui autem non sunt obliti et audierunt, patienter ferant, ut alii commemorentur et instruantur. Quando duo ambulant in via, unus celerior et alter tardior, in potestate celerioris est ut comes non deseratur. Nihil perdit, qui audit quod sciebat; et in eo quod nihil perdit etiam gaudere debet, quia instruitur qui nesciebat. Decem et septem numera, ab uno usque ad decem et septem, ita ut omnes addas, et pervenies ad centum quinquaginta tres. Quid a me exspectatis? Numerate vobis. |