Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCXLVI. In diebus Paschalibus , XVII. De eadem lectione Evangelii Ioannis, cap. XX, V. 1-18.
1 | [Evangelistarum sine falsitate varietas.] Multis modis Dominus Iesus post resurrectionem apparuit fidelibus suis: habuerunt unde scriberent omnes Evangelistae, sicut eis subministrabat spiritus recordationis rerum quas scriberent. Alius aliud dixit, alius aliud. Praetermittere aliquis potuit aliquid verum, non dicere aliquid falsum. Omnia ista computate unum dixisse: vere enim unus dixit, quia unus Spiritus in omnibus fuit. Hodie quid audivimus? Illud, quod non credebant discipuli resurrexisse Iesum. Et non ei crediderunt, hoc ipsum ante praenuntianti. Res manifesta est, et propterea scripta est, ut Deo magnas gratias agamus, quia in eum credidimus, quem in terra non vidimus: illorum oculis et manibus vix persuasum est, quod nos credimus. |
2 | [Discipuli credunt ablatum corpus Domini.] Audistis quia intravit in monumentum discipulus eius, et vidit linteamina posita, et credidit: nondum enim noverat Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Sic audistis, sic lectum est: Vidit, et credidit; nondum enim noverat Scripturas. Ergo debuit dici: Vidit, et non credidit; nondum enim noverat Scripturas. Quid ergo est, Vidit linteamina, et credidit? Quid credidit? Quod dixerat mulier, Tulerunt Dominum de monumento. Si enim audistis, imo quia audistis, hoc dixerat illa mulier: Tulerunt Dominum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum. Hoc audito cucurrerunt: et intravit in monumentum, vidit linteamina, et credidit quod dixerat mulier, ablatum esse Christum de monumento. Quare credidit ablatum esse et furatum Christum de monumento? quare? Nondum enim noverat Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Intraverat, non invenerat. Resurrexisse eum credere debuit, non furatum esse. |
3 | [Apparitio Christi Magdalenae.] Quid sibi ergo vult? Solemus vobis inde omni anno loqui. Sed lectio ipsa solemniter legitur, et sermo ipse solemniter reddatur. Quare dixit Dominus Christus mulieri iam agnoscenti. Primo enim dixerat, Quem quaeris? quid ploras? Illa autem putabat eum esse hortulanum. Et revera, si consideres quomodo olera ipsius simus, hortulanus est Christus. Nonne est hortulanus, qui posuit granum sinapis in horto suo? id est, semen minimum et fervidum: et crevit et ascendit, et fecit arborem tantam, ut etiam volucres coeli requiescerent in ramis eius. Si habueritis, ipse dicit, fidem, sicut granum sinapis [Matth. XVII, 19]. Modicum videtur granum sinapis, nihil contemptibilius aspectu; nihil fortius gustu. Quod quid est aliud, nisi maximus ardor et intima vis fidei in Ecclesia? Ergo merito putavit eum hortulanum; et ait illi, Domine, honorificentiae causa: quia beneficium petebat, ideo Dominum vocabat. Si tu abstulisti eum, inquit, ostende mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Quasi diceret: Mihi necessarius est, tibi non. O mulier necessarium tibi putas mortuum Christum: vivum agnosce. Tu mortuum quaeris: sed ipse tecum vivus loquitur. Nihil autem nobis mortuus prodesset, nisi a mortuis resurrexisset. Et qui quaerebatur mortuus, vivum se ostendit. Quomodo vivum? Proprio nomine ipsam appellavit: Maria. Et continuo illa nomine suo audito, Rabboni, respondit. Hortulanus enim potuit dicere, Quem quaeris? quid ploras? Maria, non posset dicere nisi Dominus. Nomine ipse appellavit, qui ad regnum coelorum vocavit. Hoc nomen dixit, quod in libro suo ipse scripserat, Maria. Et illa, Rabboni: quod est magister. Ipsum cognoverat, a quo ut cognosceretur illuminabatur: iam qui prius hortulanus putabatur, Christus videbatur. Et Dominus ad illam, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. |
4 | [Quomodo intelligenda verba Christi ad Magdalenam. Tangere fide.] Quid sibi hoc vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Si non illum poterat tangere in terra stantem, poterat tangere in coelo sedentem? Tanquam diceret: Modo noli me tangere, tunc me tanges cum ascendero ad Patrem. Recolat Charitas vestra hesternam lectionem, quando apparuit discipulis Dominus, et putaverunt se spiritum videre: ille autem volens eis hunc tollere errorem, praebuit se tangendum. Quid dixit? Heri lectum est: inde Sermo fuit. Quid turbati estis, inquit, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos: palpate et videte [Luc. XXIV, 37-39]. Numquid iam ascenderat ad Patrem, quando dicebat, Palpate et videte? Praebet se tangendum discipulis suis, non tangendum, sed palpandum, ut fides fiat verae carnis, veri corporis, ut exhibeatur etiam tactibus humanis soliditas veritatis: praebet ergo se palpandum manibus discipulorum; et mulieri dicit, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quid sibi vult? Viri non potuerunt eum tangere nisi in terra, mulieres eum habebant tangere in coelo? Quid est ergo tangere, nisi credere? Fide enim tangimus Christum: et melius est manu non tangere, et fide tangere, quam manu palpare, et fide non tangere. Non magnum fuit manu Christum tangere. Iudaei tetigerunt quando comprehenderunt, tetigerunt quando ligaverunt, tetigerunt quando suspenderunt: tetigerunt, et male tangendo, quod tetigerunt, perdiderunt. Tangendo fide, o Ecclesia catholica, fides te salvam facit. Tu tantum fide tange, id est, fideliter accede et firmiter crede. Si Christum tantummodo hominem putaveris, in terra tetigisti. Si Christum Deum credideris aequalem Patri, tunc tetigisti quando ascendit ad Patrem. Ergo ascendit nobis, quando illum recte intelligimus. Semel tunc illo in tempore ascendit, sed modo quotidie ascendit. O quam multis necdum ascendit, et quam multis adhuc in terra iacet? Quam multi dicunt: Homo fuit magnus? Quam multi dicunt: Propheta fuit? Quam multi antichristi exstiterunt, qui dicerent, ut Photinus: Homo fuit, plus nihil habuit; sed omnes homines pios et sanctos excellentia sapientiae et iustitiae superavit: nam Deus non fuit. O Photine, in terra tetigisti, festinasti tangere, praecipitasti te: et ideo ad patriam non pervenisti, quia in via errasti . |
5 | [Cur Christus distincte dicit, Patrem meum et patrem vestrum,] etc. Deinde verba ipsius audiamus. Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Quare non, Ad Patrem nostrum et Deum nostrum; sed cum distinctione, Patrem meum et Patrem vestrum? Patrem meum, quia unicus sum: Patrem vestrum, gratia, non natura. Patrem meum quia hoc semper fui: Patrem vestrum, quia ego vos elegi. Deum meum et Deum vestrum. Unde Deus Christi Pater? Pater eius, quia genuit eum. Unde Deus eius? Quia et creavit. Genuit eum Verbum unigenitum; creavit eum ex semine David secundum carnem. Ergo et Pater Christi, et Deus Christi: Pater Christi, secundum divinitatem; Deus Christi, secundum infirmitatem. Audi unde Deus Christi, Psalmum interrogemus: De ventre matris meae, inquit, Deus meus es tu [Psal. XXI, 11]. Ante ventrem matris meae Pater meus, de ventre matris meae Deus meus. Quare ergo et ibi distinctio, puta, Patrem meum et Patrem vestrum? Est distinctio, quia aliter Pater unigeniti Filii, aliter Pater noster: illius Pater per naturam, noster per gratiam. Debuit ergo dicere, ad Patrem meum et Patrem vestrum, et, Deum nostrum. Quia Deus creaturae, si sit Deus, et ideo Christi, quia et creatura Christus secundum hominem: Pater Christi distincte, quia creator Christus; Deus Christi, quare distincte, cum secundum hominem creatura Christus, creatura et nos? Secundum hominem Christus utique servus, formam servi accipiens, iuxta Apostolum [Philipp. II, 7]. Quare ergo Deum meum et Deum vestrum ibi distincte? Distincte plane. Nos enim omnes Deus noster per propaginem peccati formavit: ille et homo aliter factus est. Ille de virgine natus est : illum mulier non concupiscendo, sed credendo concepit. Ille propaginem peccati ex Adam non traxit. Nos omnes per peccatum nati sumus: ille sine peccato natus est, qui peccata mundavit. Ergo et ibi distinctio, Deum meum et Deum vestrum. Ex semine enim creati estis, ex masculo et femina, ex concupiscentia carnis venistis cum propagine peccati, quibuscumque Scriptura dicit: Quis mundus in conspectu tuo? Nec infans, cuius unius diei est vita super terram [Iob. XIV, 4, sec. LXX]. Denique cum infantibus curritur, ut solvatur illis quod non vivendo addiderunt, sed quod nascendo traxerunt. Non sic Christus. Deum meum et Deum vestrum: Deum meum, propter similitudinem carnis peccati; Deum vestrum, propter carnem peccati. |
6 | [Conclusio.] Hucusque de lectione evangelica, quae pertinet ad resurrectionem Domini, quam scripsit Ioannes evangelista, sermonem fecisse suffecerit: propterea quia legendae erunt aliae lectiones ipsius Evangelii Ioannis de ipsa resurrectione Domini. Nemo enim de resurrectione eius copiosius narravit quam sanctus Ioannes, ita ut uno die legi non possit: sed legitur et alio, legitur et tertio, quousque finiatur quidquid et Ioannes sanctus de Domini resurrectione scripsit. |