Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCXLIV. In diebus Paschalibus, XV. De eadem lectione Evangelii Ioannis, cap XX, V. 1-18 .
1 | [Resurrectionem Christi nec Magdalena credebat, nec Apostoli. Fides Petri passo Domino absorpta.] Ex Evangelio secundum Ioannem resurrectio Domini coepit hodie recitari. Audivimus, et fidei oculis vidimus erga Dominum Iesum piae mulieris affectum. Quaerebat Iesum, sed tamen adhuc tanquam corpus requirebat hominis mortui, et diligebat tamen tanquam magistrum bonum. Non intelligebat eum resurrexisse a mortuis, non credebat; et quod a monumento remotum lapidem vidit, credens ablatum inde corpus quod quaerebat, nuntiavit discipulis rem dolendam. Cucurrerunt duo, quorum unus erat Petrus, alius Ioannes. Ipse est enim quem diligebat Iesus, utique prae caeteris: nam omnes ut Dominus diligebat. Cucurrerunt, ut viderent utrum verum diceret mulier, sublatum esse corpus de monumento. Venerunt, attenderunt, non invenerunt corpus, et crediderunt. Sed quid crediderunt? Quod credere non debuerunt. Quando ergo audistis, Et crediderunt, forte putastis eos credidisse quod credere debuerunt, hoc est, resurrexisse Dominum a mortuis. Non hoc crediderunt, sed quod nuntiaverat mulier. Denique ut sciatis hoc eos credidisse, subiecit mox Evangelista, et ait: Nondum enim noverant Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Ubi est fides? ubi est toties veritas contestata? Nonne eis ipse Dominus Iesus ante passionem aliquoties dixit tradendum se esse, occidendum, et resurrecturum? Loquebatur adhuc surdis. Iam Petrus ei dixerat, 'Tu es Christus Filius Dei vivi.' Iam audierat, 'Beatus es, Simon Bar-Iona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam.' [Matth. XVI, 16-18]. Talis fides Domino crucifixo absorpta est. Tamdiu enim Petrus Filium Dei credidit, donec videret in ligno pendentem, donec videret clavis affixum, donec videret mortuum, donec videret sepultum. Tunc perdidit quod tenebat. Ubi petra? ubi firmitas petrae? Petra erat ipse Christus, ille autem a petra Petrus. Ideo surrexerat petra, ut firmaret Petrum: nam perierat Petrus, nisi viveret petra. |
2 | [Christus agnoscitur a Magdalena. Difficultas in verbis Domini ad Magdalenam.] Postea tamen, quando Dominus dixit mulieri, Maria, conversa agnovit eum, et appellavit magistrum, Rabboni. Manifestata est huic mulieri resurrectio Domini. Quid sibi ergo vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Quaestio mirabilis multis modis. Primo quia vetuit se tangi, quasi male posset tangi a tangente. Deinde quia rationem reddens quare se tangi noluerit et prohibuerit, ait, Nondum enim ascendi ad Patrem meum: quasi diceret, Tunc me tanges, cum ascendero ad Patrem meum. In terra positum tangere prohibebatur, et eum tangere poterat in coelo sedentem? Dixeram enim, Quid est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Plus addo: Quando resurrexit, sicut et ipse dicit, et alii Evangelistae, et audivimus iam, cum lectiones sanctae legerentur, apparuit discipulis suis; et cum spiritum eum putarent, ait illis: Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos. Palpate, et videte [Luc. XXIV, 37-39]. Numquid iam ascenderat? Nondum ascenderat ad Patrem suum, et dixit discipulis suis, Palpate, et videte. Ubi est, Noli me tangere? Hic forte aliquis dicturus est: Tangi a viris voluit, a mulieribus noluit. Si feminam horreret, non nasceretur ex femina. Verumtamen quidquid hoc est quod potest facere qualemcumque quaestionem, ut dicatur Dominum se, antequam ad Patrem ascenderet, a viris tangi voluisse, a mulieribus noluisse; ait evangelista Matthaeus. Ipse enim narravit , occurrisse mulieres Domino resurgenti, in quibus erat et ipsa Maria, et tenuisse pedes eius [Matth. XXVIII, 9]. Coarctata est quaestio multis modis, quid sibi velit, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Totum quidquid locutus sum, ad hoc locutus sum, ut quaestionis difficultas augeretur: videtis validam, et quasi insolubilem. Adiuvet me Dominus, ut solvatur. Qui dignatus est eam proponere, dignetur exponere. Orate mecum effectum: ad me aures, ad illum cor. Quod mihi suggerere dignatur, communicabo vobis. Qui melius intelligit, doceat me: sic doctor sum, ut indocilis non sim. Qui autem melius non intelligit, quod intelligit audiat a me. |
3 | [Discipulorum de Christo fides ante resurrectionem qualis erat. De Christo quid credendum. Tangere Christum est in ipsum credere. Fidei tactum qualem exigat Christus.] Dominum Iesum, sicut audivimus, sicut apparet, hominem putabant discipuli, et secundum hoc fidem suam librabant: altius non erigebant. In terra cum Christo ambulabant. Quod factus erat propter nos, hoc noverant: quod nos fecit, non noverant. Ipse est Christus et factor, et factus. Vide factorem: 'In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt.' Vide factum: 'Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis' [Ioan. I, 1, 2, 3, 14]. Videmus ergo Iesum, sed praedicata iam nobis fide Apostolorum. Quod nos novimus, illi nondum noverant. Non facio iniuriam. Non audeo dicere ignorantes: sed tamen video ignorantiam confitentes. Non noverant, postea didicerunt, quod iam nos novimus. Christum et Deum et hominem, Christum et factorem rerum et factum in rebus, Christum et creatorem hominis et creatum hominem, nos novimus, illi nondum. Deus Christus aequalis est Patri: tantus est, quantus ille: talis est, qualis ille: hoc est quod ille; non hic est, qui ille. Hoc est quod ille; quia ille Deus; et ille Deus ille omnipotens, et ille omnipotens; ille immutabilis, et ille immutabilis: hoc est quod ille. Non hic est, qui ille; quia ille Pater, hic Filius. Hoc quicumque novit, illi ascendit ad Patrem: qui hoc non novit, nondum illi ascendit Christus ad Patrem; parvulus cum illo est, in terra cum illo est, aequalis omnipotenti nondum illi est. Proficienti ascendit, cum illo qui proficit ascendit. Quid est ergo, Noli me tangere? Tactus fidem significat. Tangendo enim acceditur ad eum qui tangitur. Mulierem illam videte, quae fluxum sanguinis patiebatur. Dixit in corde suo: Sanabor, si tetigero fimbriam vestimenti eius [Matth. IX, 21]. Accessit et tetigit, sanata est. Quid est, Accessit et tetigit? Propinquavit et credidit. Ut sciatis eam credendo tetigisse, Dominus dixit: Tetigit me aliquis. Quid est, Tetigit me; nisi, Credidit in me? Et ut noveritis hoc esse Tetigit me, quod est Credidit in me; Responderunt discipuli, et dixerunt ei: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit [Luc. VIII, 45 ] [et 46]? Si solus ambulares, si spatium tibi ambulandi turba fecisset, si nemo iuxta te esset, bene diceres, Tetigit me aliquis. Turba premit te, tu unum tangentem commemoras. Et ille repetiit, Tetigit me aliquis. Prius enim dixerat, Quis me tetigit? et postea, Tetigit me aliquis. Nostis , quia dicitis, Turbae te comprimunt. Tetigit me aliquis. Turba ista premere novit, tangere non novit. Constat hoc eum significare voluisse dicendo, Quis me tetigit? Tetigit me aliquis. Ut illum tactum fidem credamus esse tangentis, vel potius credentis accessum. Quid sibi ergo vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Quod me vides, hoc me putas: nondum ascendi ad Patrem. Hominem me vides, hominem me putas: sum quidem homo, sed non hic stet fides tua. Noli me sic tangere, ut hominem tantummodo credas. Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Ascendo ad Patrem meum, et tange me: id est, profice, intellige me aequalem Patri, et tunc tange, et salva eris. Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quod descendi vides, quod ascendi nondum vides. Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Memetipsum exinanivi formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Hoc crucifixum est, hoc sepultum, hoc resuscitatum. Illud autem, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo [Philipp. II, 7, 6], nondum vides. Quod ascendi nondum vides. Noli tangendo terram, coelum perdere: noli remanendo in homine, in Deum non credere. Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem. |
4 | [Ariani et Photiniani Christum recta fide non tangunt.] Procedat Arianus: prius procedat Photinianus . Respondemus Photiniano: Noli tangere. Quid est, Noli tangere? Noli sic credere: nondum tibi Christus ascendit ad Patrem. Procedat Arianus. Ego, inquit, Deum credo Christum, sed minorem. Nec tibi adhuc ascendit ad Patrem. Cum ascenderit ad Patrem, extende te, ut tangas: extende te, tange Deum. Et ego, inquit, Deum profiteor; sed alterius naturae, et alterius substantiae; creatum, non per quem creata sunt omnia; factum, non in principio Verbum sine tempore. Adhuc ergo infra es; nondum tibi ascendit ad Patrem. Vis ascendat tibi ad Patrem? Crede, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Rapina non erat, quia natura erat. Rapina usurpatur, natura cognoscitur. In forma Dei non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Sic est natus, et semper natus; et natus, et semper natus, et sine initio natus. Tu quid dicis, Ariane? Erat tempus, quando non erat Filius. Vides quia nondum tibi ascendit ad Patrem? Noli tangere, noli sic credere. Non est tempus inter Patrem et Filium. Genuit Pater, natus est Filius: sine tempore ille genuit, sine tempore natus est, per quem facta sunt tempora. Sic tange, et ascendit tibi ad Patrem. Verbum, sed coaeternum Deo: Sapientia Dei, sed sine qua nunquam Pater fuit. Respondere tibi habet caro tua, et confabulatura tecum, dictura tibi in tenebris: Quomodo natus is fuit? Tenebrae tecum loquuntur. Exponatur mihi, clamas: clamo, exponatur mihi. Quid tibi vis exponatur? Natus est, an non natus? Non enim esset Filius, nisi natus. Si ergo natus est, fuit tempus quando non erat. Falsum est hoc: terra loqueris, de terra loqueris. Expone ergo mihi, ait, quomodo natus, si semper fuit. Non expono, non expono; non possum. Non expono: sed pro me prophetam oppono, Generationem eius quis enarrabit [Isai. LIII, 8]? |