Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCXXXVII. In diebus Paschalibus, VIII . De ultima lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, 37-39; cum refutatione Manichaeorum.
1 | [Discipulis spiritum, non carnem Christi se videre putantibus, similes Manichaei. Negantes carnem Christi, totum mysterium redemptionis nostrae evacuant.] De resurrectione Domini quod sequebatur in Evangelio secundum Lucam, hodie terminatum est, ubi audivimus apparuisse Dominum in medio discipulorum suorum disceptantium de resurrectione eius, et non credentium. Tam vero eis inopinatum fuit et incredibile, ut nec videntes viderent. Videbant enim vivum, quem planxerat mortuum: videbant in medio sui stantem, quem doluerant in cruce pendentem. Videbant ergo; et quia suis oculis non credebant, ut verum viderent, falli se putabant. Existimabant enim, sicut audistis, se spiritum videre. Quod postea crediderunt de Christo pessimi haeretici, prius hoc crediderunt titubantes Apostoli. Sunt enim hodie qui non credunt carnem habuisse Christum: quia et partum virginis destruunt, et nolunt eum natum ex femina credere. Verbum caro factum est [Ioan. I, 14], prorsus alienant a sua fide, vel potius a sua infidelitate. Totam istam dispensationem salutis nostrae, quod factus est homo pro inveniendo homine, qui Deus fecerat hominem; totum hoc, quod Christus in remissionem peccatorum nostrorum verum, non falsum sanguinem fudit, et de vero suo sanguine chirographum peccatorum nostrorum delevit; hoc totum haeretici damnabiles evacuare conantur. Totum hoc, ut Manichaei credunt, quod apparuit oculis hominum, spiritus fuit, caro non fuit. |
2 | [Non melius de Christo sentire, qui eum dicunt spiritum fuisse sine carne.] Ecce loquitur Evangelium. Stabat Dominus inter discipulos suos, nondum credentes quod resurrexerat. Videbant eum, et putabant se spiritum videre. Si nihil mali est, credere Christum spiritum fuisse, non carnem; si nihil mali est, dimittantur in ista opinione discipuli. Attendite, ut intelligatis quod volo dicere: Deus autem donet ut dicam, id est, sic dicam, quomodo vos audire expedit. Ecce hoc ipsum repeto. Aliquando ipsi detestabiles, carnem detestantes, et secundum carnem viventes, aliquando hoc dicunt, et sic decipiunt: Qui melius credunt de Christo, illi qui dicunt quia carnem habuit, an nos qui dicimus, Deus erat, spiritus erat, et oculis hominum non corpus, sed Deus apparebat? Quid est melius, caro, an spiritus? Quid responsuri sumus, nisi spiritum carne esse meliorem? Si ergo, dicit, confiteris quia spiritus melior sit quam caro; melius ego de Christo sentio, qui eum spiritum fuisse dico, non carnem. O infelix error! Quare? Ego carnem dico fuisse Christum? Tu dicis spiritum: ego spiritum et carnem. Non tu melius dicis, sed minus dicis. Audi ergo totum quod dico ego: id est, quod dicit catholica fides, quod dicit fundatissima et serenissima veritas. Tu qui dicis spiritum tantum fuisse Christum; quod est et spiritus noster, id est, anima nostra, hoc dicis tantum fuisse Christum: audi quid dicas. Dico quod dicis. Erat ipse spiritus ex ea natura et substantia, unde et noster est spiritus. Quanto minus dicas, attende. Erat ibi Verbum, erat ibi caro. Tu dicis: Humanus spiritus solus. Ego dico: Verbum, spiritus, corpus; Deus et homo. Si duo nolo dicere, si duas res nolo dicere; isto utor compendio, Deus et homo. Et verus Deus, et verus homo. Nihil falsum in humanitate, nihil falsum in divinitate. Sed de ipso homine si quaeris a me, duo iterum dico: Anima humana, et caro humana. Tu homo es propter animam et carnem: ille Christus propter Deum et hominem. Ecce quod dico. |
3 | [Manichaeorum error in discipulorum reprehensione damnatus. Discipuli spiritum se videre putantes, reprehenduntur.] Sed tu melius te dicere putas, quia dicis: Spiritus erat, spiritus apparebat, spiritus videbatur, spiritus in homine conversabatur. Hoc dicis: ut dixi, hoc putabant et discipuli. Si nihil mali dicis, si bonum est quod dicis; bonum erat et quod discipuli putabant. Si Dominus sic eos dimisit, ut hoc putarent; dimittendus es et tu. Hoc enim credebant quod et tu: si bonum est quod tu credis, bonum erat quod illi credebant. Sed non erat bonum. Ait illis Dominus, Quid turbati estis? Perturbatio credidit quod credis. Quid? Putabant se spiritum videre. Et Dominus ad haec: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Cogitationes istae terrenae sunt. Si enim coelestes essent, descenderent in cor, non ascenderent. Quare enim dicitur nobis, Sursum cor, nisi ut terrenae cogitationes non ante se inveniat cor nostrum, quod sursum posuerimus? Ergo, Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos, palpate et videte. Si parum est vobis attendere; manus mittite. Si parum est attendere, nec sufficiat tangere; palpate. Nec, Tangite, solum dixit; sed Palpate et contrectate. Probent sibi manus vestrae, si mentiuntur oculi vestri: Palpate et videte, oculos in manibus habete. Quid palpate, et quid videte? Quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Errabas cum discipulis, corrigere cum discipulis. Humanum est, concedo. Putatis spiritum Christum: hoc et Petrus, hoc et caeteri qui spiritum putaverunt se videre; sed in isto errore non remanserunt, ut scias prorsus hoc fuisse in cordibus eorum. Medicus eos non dimisit sic: accessit, medicamentum adhibuit: vulnera in cordibus videbat; et unde vulnera cordium curaret, in corpore cicatrices ferebat. |
4 | [De Christo quid credendum. Verbum Dei. Incarnatione suscepit totum hominem.] Sic ergo credamus. Scio quia sic creditis: sed ne forte in agro isto Domini sit herba mala, etiam eos alloquor quos non video. Nemo credat de Christo, nisi quod de se credi voluit Christus: ante quem nobis expedit, ut credamus quod credi de se voluit, qui nos redemit, qui salutem nostram quaesivit, qui pro nobis sanguinem fudit; qui pro nobis quod non ei debebatur pertulit, qui nobis quod nobis non debebatur attulit: hoc credamus. Christus quid est? Filius Dei, Verbum Dei. Quid est Verbum Dei? Quod dici non potest per verbum hominis, hoc est Verbum Dei. Quaeris a me quid sit Verbum Dei. Si tibi vellem dicere quid sit verbum hominis, non explico, fatigor, haesito, succumbo; non possum explicare vim verbi humani. Ecce antequam dicam vobis, quod volo dicere, iam verbum est in corde meo; nondum a me dictum est, et apud me est: dicitur a me, et pervenit ad te, et non recedit a me. Intenditis, ut audiatis verbum a me; mentes vestras pasco, cum loquor. Divideretis inter vos cibum, si afferrem ventribus, nec totus perveniret ad singulos; sed quanto plures estis, tanto in plura frutra quod ponerem divideretis, et tanto minus quisque acciperet, quanto maior esset accipientium multitudo. Modo autem cibum attuli mentibus; dico, Accipite, sumite, comedite: accepistis, comedistis, et non divisistis. Quidquid loquor, et omnibus totum est, et singulis totum est. Ecce quomodo non potest satis explicari, quantam vim habet hominis verbum: et dicitis mihi, Quid est verbum Dei? Verbum Dei pascit Angelorum tot millia. Mente enim pascuntur, mente implentur. Implet Angelos, implet mundum, implet virginis uterum: nec ibi spatiatur, nec hic angustatur. Quid est Verbum Dei? Ipse dicat: breviter de se dicit; sed magnum est quod dicit: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]. Nolo numeres, verba appende. Quid ergo? Plura verba de uno verbo non sufficiunt explicando. Verbum ergo quod non potest explicari, caro factum est, et habitavit in nobis [Id. I, 14]. Suscepit totum quasi plenum hominem, animam et corpus hominis. Et si aliquid scrupulosius vis audire; quia animam et carnem habet et pecus: cum dico animam humanam et carnem humanam, totam animam humanam accepit. Fuerunt enim qui hinc haeresim facerent, et dicerent quia anima Christi non habuit mentem, non habuit intellectum, non habuit rationem; sed Verbum Dei fuit illi pro mente, pro intellectu, pro ratione, Nolo sic credas. Totum redemit, qui totum creavit: totum suscepit, totum liberavit Verbum. Ibi mens hominis et intellectus, ibi anima vivificans carnem; ibi caro vera et integra: peccatum solum non ibi . |