monumenta.ch > Augustinus > 235
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCXXXIV. In diebus Paschalibus, V. De resurrectione Christi secundum Lucam . <<<     >>> SERMO CCXXXVI. In diebus Paschalibus, VII. De eadem lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, V. 13-31 .

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCXXXV[Castigatus ad tres cb ad. d. n. r. v. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore 140.]. In diebus Paschalibus, VI. De eadem lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, V. 13-31

1 [Evangelistae salva narrationis veritate variant.] Hesterno die, id est nocte [Aliquot manuscripti omittunt, id est nocte. Et infra loco, secundum Matthaeum, iidem codices habent, secundum Marcum.], lecta est ex Evangelio resurrectio Salvatoris. Lecta est autem ex Evangelio secundum Matthaeum: hodie vero, sicut audistis pronuntiare Lectorem, recitata est nobis Domini resurrectio, sicut Lucas evangelista conscripsit. Quod saepe admonendi estis, et memoriter tenere debetis; non vos debet movere quod alius evangelista dicit, si quid alius praetermittit: quia et ille qui praetermittit quod alius dicit, dicit aliquid quod ille praetermiserat. Aliqua vero singuli dicunt, et alii tres non dicunt; aliqua duo dicunt, et alii non dicunt; aliqua tres dicunt, et unus non dicit. Auctoritas autem tanta est Evangelii sancti; ut quia in eis loquebatur Spiritus unus, verum sit etiam quod dixerit unus. Hoc ergo quod modo audistis, quia Dominus Iesus, posteaquam resurrexit a mortuis, invenit duos in via ex discipulis suis, colloquentes invicem de his quae contigerant, et dixit illis, Qui sunt sermones isti quos loquimini vobiscum, et estis tristes? etc.; solus dixit Lucas evangelista. Breviter hoc attigit Marcus, quia apparuit duobus in via [Marc. XVI, 12, 13]: sed quid illi dixerint Domino, vel quid eis dixerit Dominus, praetermisit.
2 [Christus cum discipulis in via.] Quid ergo ista lectio contulit nobis? Magnum aliquid, si intelligamus. Apparuit Iesus: videbatur oculis, et non agnoscebatur. Magister ambulabat cum illis in via, et ipse erat via: et nondum illi ambulabant in via; sed invenit eos exorbitasse de via. Quando enim cum illis fuerat ante passionem, omnia praedixerat, passurum se fuisse, moriturum, tertio die resurrecturum [Matth. XX, 18, 19]: omnia praedixerat; sed mors [Editi, sermo. Melius Mss., mors.] illius, illorum oblivio fuit. Sic perturbati sunt, quando eum viderunt in ligno pendentem, ut obliviscerent docentem, non exspectarent resurgentem, nec renerent promittentem. Nos, inquiunt, sperabamus quia ipse erat redempturus Israel. O discipuli, sperabatis; ergo iam non speratis? Ecce Christus vivit, et spes mortua est in vobis! Prorsus vivit Christus. Vivens Christus mortua discipulorum corda invenit: quorum oculis et apparuit et non apparuit; et videbatur et abscondebatur. Nam si non videbatur, quomodo illum interrogantem audiebant, interroganti respondebant? In via cum illis tanquam comes ambulabat, et ipse dux erat. Utique videbant, sed non agnoscebant. Tenebantur enim oculi eorum, sicut audivimus, ne eum agnoscerent. Non tenebantur, ne viderent: sed tenebantur, ne eum agnoscerent.
3 [Christus cur agnosci voluit in fractione panis. Hospitalitatis merces.] Eia, fratres, ubi voluit Dominus agnosci? In fractione panis. Securi sumus, panem frangimus, et Dominum agnoscimus. Noluit agnosci, nisi ibi; propter nos, qui non eum visuri eramus in carne, et tamen manducaturi eramus eius carnem. Quisquis ergo fidelis es, quisquis non inaniter christianus vocaris, quisquis ecclesiam non sine causa ingrederis, quisquis verbum Dei cum timore et spe audis, consoletur te fractio panis. Absentia Domini, non est absentia: habeto fidem, et tecum est quem non vides. Illi, quando cum eis Dominus loquebatur; nec fidem habebant: quia eum resurrexisse non credebant, non resurgere posse sperabant. Perdiderant fidem, perdiderant spem. Ambulabant mortui cum vivente, ambulabant mortui cum ipsa vita. Cum illis ambulabat vita; sed in eorum cordibus nondum renovata [Am. et Er. omittunt, renovata; cuius loco Begius manuscriptus, revocata.] erat vita. Et tu ergo, si vis habere vitam, fac quod fecerunt, ut agnoscas Dominum. Hospitio susceperunt. Similis enim erat Dominus tanquam in longinqua pergenti, illi vero tenuerunt eum. Et posteaquam venerunt ad locum quo tendebant, dixerunt: Iam hic nobiscum mane, declinavit enim in vesperum dies. Tene hospitem, si vis agnoscere Salvatorem. Quod tulerat infidelitas, reddidit hospitalitas. Dominus ergo praesentavit se ipsum in fractione panis. Discite ubi Dominum quaeratis, discite ubi habeatis, discite ubi agnoscatis, quando manducatis. Norunt enim fideles aliquid quod melius intelligunt in ista lectione, quam illi qui non noverunt.
4 [Christus absentavit se corpore ut aedificetur fides.] Dominus Iesus cognitus est; et posteaquam cognitus est, nusquam comparuit. Abscessit ab eis corpore, qui tenebatur fide. Ideo enim Dominus absentavit se corpore ab omni Ecclesia, et ascendit in coelum, ut fides aedificetur. Si enim non nosti nisi quod vides, ubi est fides? Si autem credis et quod non vides, cum videris gaudebis. Aedificetur fides, quia reddetur species. Veniet quod non videmus, veniet, fratres, veniet: sed vide quomodo te inveniet. Nam veniet quod dicunt homines: Ubi est, quando est, quomodo est, quando erit, quando venturum est? Certus esto, veniet: nec solum veniet, sed et si nolis veniet. Vae qui non crediderunt; erit enim his magnus tremor; et magnum gaudium eis qui crediderunt. Gaudebunt fideles, confundentur infideles. Fideles dicturi sunt: Gratias tibi, Domine; vera audivimus, vera credidimus, vera speravimus, vera cernimus. Infideles autem dicturi sunt: Ubi est quod non credebamus? ubi est quod illa quae legebantur, mendacia putabamus? [Laudandi ergo [1935] qui non vident et credunt: quia cum viderint, gaudebunt. Causa salutis nostrae suscepit Dominus carnem; in qua suscepit et mortem. Resurrexit die tertio, iam non ulterius moriturus; et recepta quam deposuerat carnis substantia, primus nobis resurrectionis incorruptibilis fecit exemplum. Ascendens in eodem corpore ad Patrem, sedet ad dexteram Dei, iudicium Patris communicans potestate, quem venturum ad iudicium speramus vivorum ac mortuorum: ut et nos de nobis credamus, de ipso pulvere eamdem carnem accipere, eadem ossa, eamdem semper mansuram membrorum reparationem. Omnes sumus resurrecturi: sed non omnes laetaturi. Veniet dies, inquit, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei: et procedent qui bona egerunt, in resurrectionem vitae; qui vero male egerunt, in resurrectionem iudicii [Ioan. V, 28, 29]]. Ita fiet, ut confusioni reddatur supplicium, fiduciae [In Mss., laetitiae.] reddatur praemium. Ibunt enim illi in ambustionem aeternam. iusti autem in vitam aeternam [Matth. XXV, 46]. Conversi ad Dominum, etc.
Augustinus HOME

bnf1594.18 bnf13367.225 bsb32655.244

Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCXXXIV. In diebus Paschalibus, V. De resurrectione Christi secundum Lucam . <<<     >>> SERMO CCXXXVI. In diebus Paschalibus, VII. De eadem lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, V. 13-31 .
monumenta.ch > Augustinus > 235