monumenta.ch > Augustinus > 234
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCXXXIII. . In diebus Paschalibus, IV. De resurrectione Christi secundum Marcum . <<<     >>> SERMO CCXXXV. In diebus Paschalibus, VI. De eadem lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, V. 13-31

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCXXXIV[Emendatus pariter ad d. r. t. v. et ad Lov.] [Note: Alias, de Diversis 87.]. In diebus Paschalibus, V. De resurrectione Christi secundum Lucam [Citat Florus ad I Cor. X, et ad II Tim. II. Habitus est proximo die post superiorem sermonem, ex n. 3.].

1 [Quatuor Evangelia legi debent. Quatuor Evangelistae necessarii.] Resurrectio Domini secundum omnes quatuor Evangelistas legitur his diebus. Ideo enim necessarium est ut legantur omnes, quia singuli non dixerunt omnia; sed quae alius praetermisit, alius dixit: et quodam modo sibi dederunt locum omnes, ut necessarii essent omnes. Marcus evangelista, cuius hesterno die Evangelium recitatum est, breviter dixit quod Lucas uberius prosecutus est, de duobus quibusdam discipulis, qui non erant de numero quidem duodecim, sed tamen discipuli erant quibus iter agentibus Dominus apparuit, et cum eis ambulavit. Ille enim tantummodo dixit quia apparuit duobus iter agentibus: iste vero evangelista Lucas, et quid illis dixerit, et quid eis responderit, et quousque cum eis ambulaverit, et quomodo eum in panis fractione cognoverint; omnia haec dixit, sicut audivimus.
2 [Discipuli de Christo dubitantes, a latrone victi.] Quid ergo, fratres, quid hic discutimus? Aedificamur ad credendum resurrexisse Dominum Christum. Iam credebamus quando Evangelium audivimus, et in hanc ecclesiam hodie credentes ingressi sumus: et tamen nescio quomodo cum gaudio auditur, quod memoria renovatur. Quomodo vultis laetificetur cor nostrum, quando videmur istis qui in via ambulabant, et quibus Dominus apparuit, esse meliores? Nos enim credimus quod illi nondum credebant. Spem perdiderant, et nos non dubitamus, unde illi dubitabant. Crucifixo Domino spem perdiderant: hoc apparuit in verbis illorum, quando eis dixit, Qui sunt isti sermones quos habetis inter vos, et quare tristes estis? Et illi: Tu solus peregrinaris in Ierusalem, et nescis quae ibi contigerunt? Et respondit ille: Quae? Sciens omnia de se ipso quaerebat: quia se in ipsis esse cupiebat. Quae? dixit. Et illi: De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, magnus in dictis et factis. Ecce meliores sumus. Illi dicebant Christum prophetam: nos eum novimus Dominum Prophetarum, Fuit, inquiunt, propheta magnus in factis et dictis. Et quomodo eum principes sacerdotum crucifixerunt: et ecce tertia dies est ex quo haec omnia facta sunt. Nos autem sperabamus. Sperabatis: iam non speratis? Hic est omnis discipulatus vester? In cruce latro vos vicit. Vos obliti estis eum qui docebat: ille agnovit cum quo pendebat. Nos sperabamus. Quid sperabatis? Quia ipse erat redempturus Israel. Quod sperabatis, et illo crucifixo perdidistis, hoc latro crucifixus agnovit. Ait enim Domino: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum [Luc. XXIII, 42]. Ecce quia ipse erat redempturus Israel. Crux illa, schola erat. Ibi docuit Magister latronem. Lignum pendentis, cathedra factum est docentis. Sed qui reddidit se vobis, revocet spem vobis. Sic et factum est. Mementote tamen, charissimi, quemadmodum Dominus Iesus ab eis, quorum oculi tenebantur ne illum agnoscerent, in fractione panis voluit se agnosci. Norunt fideles quid dicam: norunt Christum in fractione panis. Non enim omnis panis, sed accipiens benedictionem Christi, fit corpus Christi. Ibi illi agnoverunt, exsultaverunt, ad alios perrexerunt: iam scientes invenerunt, narrantes quod viderant, Evangelio addiderunt [Id. XXIV, 13-35]. Dicta sunt, facta sunt, scripta sunt: pervenerunt ad nos.
3 [Fides Christianos a Paganis et Iudaeis discernens. Fides Christianorum quonam differt a fide daemonum.] Credamus in Christum crucifixum; sed eum qui die tertio resurrexit. Ipsa est fides quae nos distinguit ab eis, distinguit a Paganis, distinguit a Iudaeis; fides qua credimus Christum resurrexisse a mortuis. Apostolus dicit Timotheo: Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum [II Tim. II, 8]. Itemque ipse Apostolus: Quia si credideris in corde tuo, inquit, quia Dominus est Iesus, et confessus fueris ore tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris [Rom. X, 9]. Ipsa est salus, de qua hesterno die disputavi (In super. serm.). Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit [Marc. XVI, 16]. Scio vos credere: salvi eritis. Corde retinete, ore proferte quia Christus resurrexit a mortuis. Sed fidem habete Christianorum, non daemoniorum. Ecce enim distinguo ista vobis: quod meum est, distinguo; secundum gratiam Dei quae data est mihi, distinguo vobis. Cum distinxero, eligite, diligite. Ecce dixi, Fides ista, qua credimus Christum Iesum resurrexisse a mortuis, distinguit nos a Paganis. Quaere a Pagano, utrum crucifixus fuerit Christus: clamat, Valde. Utrum resurrexerit: negat. Quaere a Iudaeo, utrum crucifixus sit Christus: confitetur crimen parentum suorum; confitetur crimen, ubi habet et partem. Bibit enim quod ei parentes sui propinaverunt: Sanguis eius super nos, et super filios nostros [Matth. XXVII, 25]. Sed quaere ab illo, utrum resurrexerit a mortuis: negabit, irridebit, accusabit. Distincti sumus. Credimus enim nos Christum ex semine David secundum carnem resurrexisse a mortuis. Numquid hoc daemones nescierunt, aut ista daemones non crediderunt, quae et viderunt? Adhuc antequam resurrexisset, clamabant et dicebant: Scimus qui sis, Filius Dei. Discernebamus nos a Paganis, credendo Christum resurrexisse: si aliquid possumus, a daemonibus nos discernamus. Quid est, obsecro vos, quid est quod dixerunt daemones? Scimus qui sis, Filius Dei. Et audiunt, Obmulescite [Marc. I, 24, 25]. Nonne hoc dixerunt quod et Petrus, quando quaesivit ab eis et dixit: Quem me dicunt homines esse? Et cum opiniones respondissent alienas, addidit et interrogavit dicens: Vos autem quem me esse dicitis? Respondit Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi. Hoc daemones, hoc Petrus: hoc maligni spiritus, hoc Apostolus. Et audiunt daemones, Obmutescite: audit Petrus, Beatus es [Matth. XVI, 13-17]. Quod discernebat illos, hoc discernat et nos. Unde hoc daemones clamabant? Timendo. Unde Petrus? Diligendo. Eligite, diligite. Ipsa est fides quae Christianos a daemonibus discernit; fides non quaecumque. Nam ait apostolus Iacobus, Tu credis: Epistola hoc habet apostoli Iacobi: Tu credis quia unus est Deus: bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt [Iacobi II, 19]. Ipse hoc dixit, qui in eadem Epistola scripsit, Si fidem habeat aliquis, opera autem non habeat, numquid potest fides salvare eum [Ibid. 14]? Et apostolus Paulus discernens, ait: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6]. Discrevimus, distinximus: imo distinctam invenimus, distinctam legimus, distinctam esse didicimus. Quomodo distinguimur fide; sic distinguamur et moribus, sic distinguamur et operibus, accensi charitate, quam daemones non habebant. Quo igne et illi duo in via ardebant. Cognito enim Christo et ab eis discedente, dixerunt apud se: Nonne cor nostrum erat ardens in via, cum aperiret nobis Scripturas [Luc. XXIV, 32]? Ardete - ne ardeatis igne quo arsuri sunt daemones [Matth. XXV, 41]. Ardete igne charitatis, ut a daemonibus vos discernatis. Ardor iste sursum vos rapit, sursum tollit, in coelum levat. Quidquid molestiarum passi fueritis in terra, quantumcumque christianum cor deorsum humiliatum premat inimicus; summa petit ardor dilectionis. Similitudinem accipite. Si faculam teneas ardentem, rectam capite sursum teneas; flammae crinis surgit in coelum: deprime faculam, flamma in coelum it: fac faculam capite deorsum, numquid et flammam deponis in terram? Quacumque ardens vergit, flamma aliam viam nescit, coelum petit. Spiritu ferventes accendimini igne charitatis: fervere facite vos laudibus Dei, et moribus optimis. Alter calidus, alter frigidus: calidus frigidum accendat; et qui parum ardet, optet augmentum, oret adiumentum. Dominus paratus est dare: nos pansis [Sic meliores manuscripti. At Lov., paucis.] cordibus optemus accipere. Conversi ad Dominum, etc.
Augustinus HOME

bnf1594.18 bnf13367.225 bsb32655.244

Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCXXXIII. . In diebus Paschalibus, IV. De resurrectione Christi secundum Marcum . <<<     >>> SERMO CCXXXV. In diebus Paschalibus, VI. De eadem lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, V. 13-31
monumenta.ch > Augustinus > 234