Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCXXXII. In diebus Paschalibus, III . De resurrectione Christi secundum Lucam.
1 | [Resurrectio secundum quatuor Evangelistas recitari solita. Passio nonnisi secundum Matthaeum.] Resurrectio Domini nostri Iesu Christi et hodie recitata est; sed de altero libro Evangelii, qui est secundum Lucam. Primo enim lecta est secundum Matthaeum, hesterno autem die secundum Marcum, hodie secundum Lucam : sic habet ordo Evangelistarum. Sicut enim passio ipsius ab omnibus Evangelistis conscripta est; sic dies isti septem vel octo dant spatium, ut secundum omnes Evangelistas resurrectio Domini recitetur. Passio autem quia uno die legitur, non solet legi, nisi secundum Matthaeum. Volueram aliquando, ut per singulos annos secundum omnes Evangelistas etiam passio legeretur: factum est; non audierunt homines quod consueverant, et perturbati sunt. Qui autem amat Litteras Dei, et non vult esse semper idiota, omnia novit, et omnia diligenter inquirit. Sed sicut cuique Deus partitus est mensuram fidei, sic quisque proficit. |
2 | [Incredulitas discipulorum audita resurrectione Christi.] Nunc attendamus quod hodie, cum legeretur, audivimus: nam quod heri commendavi Charitati vestrae, expressius hodie audivimus, infidelitatem discipulorum: ut intelligamus quantum eius beneficio nobis praestitum est, ut quod non vidimus, sic credamus. Vocavit eos, instruxit eos, vixit cum eis in terra, fecit ante eorum oculos tanta mirabilia usque ad mortuos suscitandos. Mortuos resuscitavit, carnem suam posse resuscitare non credebatur. Venerunt mulieres ad monumentum: corpus in monumento non invenerunt; resurrexisse Dominum ab Angelis audierunt: feminae viris nuntiaverunt. Et quid scriptum est? quid audistis? Visa sunt ista ante oculos eorum quasi deliramenta. Magna infelicitas conditionis humanae! Quando locuta est Eva quod dixerat serpens, audita est cito. Mulieri mentienti creditum est, ut moreremur: non est creditum feminis vera dicentibus, ut viveremus. Si non erat credendum feminis, quare Adam credidit Evae? Si feminis credendum, quare sanctis mulieribus non crediderunt discipuli? Et ideo in hoc facto consideranda est benigna dispensatio Domini nostri. Nam hoc est quod egit Dominus Iesus Christus, ut prius illum sexus femineus resurrexisse nuntiaret. Quia per sexum femineum cecidit homo, per sexum femineum reparatus est homo, quia virgo Christum pepererat, femina resurrexisse nuntiabat. Per feminam mors, per feminam vita. Sed non crediderunt discipuli ut dixerant feminae: delirare putaverunt, quando tamen vera nuntiabant. |
3 | [Discipuli abeunt in alienorum opiniones de Christo. Petri de Christo confessio.] Ecce alii duo ambulabant in via, et loquebantur secum de his quae acciderant in Ierusalem, de iniquitate Iudaeorum, de morte Christi: ambulabant fabulantes, et quasi mortuum dolentes, resurrexisse nescientes. Apparuit et ipsis, factus est tertius viator, miscuit cum eis amica colloquia. Oculi eorum tenebantur, ne agnoscerent eum. Oportebat enim, ut melius cor instrueretur: cognitio differtur: quaerit ab eis quid inter se loquerentur, ut quod ipse sciebat illi faterentur. Et quod audistis, mirari coeperunt, quia de re clara et tam manifesta velut a nesciente interrogabantur. Tu solus, inquiunt, peregrinus es in Ierusalem, et nescis quae ibi gesta sunt? At ille dixit: Quae? De Iesu Nazareno, qui fuit propheta potens factis et dictis [Luc. XXIV, 1-19]. Hoc est, o discipuli? Propheta erat Christus, Dominus prophetarum? Iudici vestro nomen praeconis imponitis. Ad alienorum verba devenerant. Quid est quod dixi, alienorum verba? Recolite, quando ipse Iesus ait discipulis suis, Quem me homines esse dicunt filium hominis? responderunt opiniones alienas. Alii dicunt quod Elias es; alii, quia Ioannes Baptista; alii, quia Ieremias, aut unus ex Prophetis. Verba ista alienorum erant, non discipulorum. Ecce ad ipsa verba discipuli venerunt. Nunc ergo vos quem me esse dicitis? Respondistis mihi opiniones alienas, fidem vestram volo audire. Tunc ait Petrus, unus pro omnibus, quia unitas in omnibus : Tu es Christus Filius Dei vivi. Non quicumque unus ex Prophetis, sed Filius Dei vivi; adimpletor Prophetarum, creator et Angelorum. Tu es Christus Filius Dei vivi. Audivit quod decuit illum audire ex hac voce, et tali voce. 'Beatus es, Simon Bar-Iona; quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam. Tibi dabo claves regni coelorum: et quaecumque solveris in terra, soluta erunt et in coelo; et quaecumque ligaveris in terra, ligata erunt et in coelo.' Fides hoc meruit audire, non homo. Nam ipse homo quid erat, nisi quod ait Psalmus, Omnis homo mendax [Psal. CXV, 11]? |
4 | [Petri mox humana cogitatio de Christo.] Denique continuo post haec verba denuntiavit illis passionem suam et mortem. Expavit Petrus, et ait: Absit a te, Domine, non fiet istud. Tunc Dominus: Redi post me, satanas. Petrus satanas? Ubi sunt illa verba, Beatus es, Simon Bar-Iona? Numquid beatus satanas? Beatus, de Dei : satanas, de hominis. Denique ipse Dominus exposuit quare illum dixerit satanam: Non enim sapis quae sunt Dei; sed quae sunt hominis [Matth. XVI, 13-23]. Unde tunc beatus? Quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Unde postea satanas? Non sapis quae Dei sunt; quae quando sapiebas, beatus eras: sed sapis quae hominum sunt. Ecce quomodo alternabat anima discipulorum, quasi ex ortu et occasu: modo stabat, modo iacebat; modo illuminabatur, modo tenebrabatur; quia de Dei illuminabatur, de suo tenebrabatur. Unde illuminabatur? Accedite ad eum, et illuminamini [Psal. XXXIII, 6]. Unde tenebrabatur? Qui loquitur mendacium, de suo loquitur [Ioan. VIII, 44]. Filium Dei vivi dixerat, et timebat ne moreretur, cum Filius Dei esset, et ad hoc venisset, ut moreretur. Nisi ille venisset ut moreretur, nos unde viveremus? |
5 | [Nec mors Christo, nec vita nobis debebatur.] Unde nobis vita, unde illi mors? Ipsum attende: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quaere ibi mortem. Ubi? unde? quomodo? Erat Verbum, Verbum apud Deum, Deus Verbum. Si invenis ibi carnem et sanguinem, invenis mortem. Ergo illi Verbo unde mors? Nobis autem hominibus in terra positis, mortalibus, corruptibilibus, peccatoribus, unde vita? Non erat illi unde haberet mortem; non habebamus nos unde haberemus vitam: accepit ille mortem de nostro, ut daret nobis vitam de suo. Quomodo ille mortem de nostro? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Accepit hinc a nobis, quod offerret pro nobis. Vita autem unde nobis? Et vita erat lux hominum [Ioan. I, 1, 14, 4]. Ipse nobis vita, nos illi mors. Sed qualis mors? Dignatione, non conditione; quia dignatus est, quia voluit, quia misertus est: potestate mortuus est. Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam [Id. X, 18]. Hoc Petrus nesciebat, quando audita morte Domini expavit. Sed ecce iam dixerat Dominus moriturum se, et resurrecturum tertia die. Factum est quod praedixerat, et non credebant qui audierant. Ecce iam triduum est, ex quo ista facta sunt; et nos putabamus quia ipse esset redempturus Israel [Luc. XXIV, 21]. Sperabatis, iam desperatis? de spe cecidistis? Levat vos qui vobiscum ambulat. Discipuli erant, ipsum audierant, cum ipso vixerant, magistrum ipsum noverant, ab illo instructi erant, et non potuerunt imitari et habere fidem latronis pendentis in cruce! |
6 | [Latronis fides quam magna, cum titubant discipuli.] Sed forte aliqui vestrum nesciunt quod dixi de latrone, non audiendo passionem secundum omnes Evangelistas. Iste enim evangelista Lucas narravit quod dico. Quia duo latrones crucifixi sunt cum Christo, dixit hoc et Matthaeus [Matth. XXVII, 38]? sed unus eorum latronum quia insultavit Domino, et alter eorum quia credidit in Christum, Matthaeus non dixit, Lucas dixit. Recolamus fidem latronis, quam non invenit Christus post resurrectionem in discipulis suis. Pendebat in cruce Christus, pendebat et latro: in medio ille, illi a lateribus. Insultat unus, credit alter, iudicat medius ille. Ille enim qui insultabat, hoc dixit: Si Filius Dei es, libera te. Et alius ad illum: Tu non times Deum. Si nos propter facta nostra merito patimur, ipse quid fecit? Et conversus ad eum: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum. Magna fides! huic fidei quid addi possit, ignoro. Titubaverunt ipsi qui viderunt Christum mortuos suscitantem: credidit ille qui videbat secum in ligno pendentem. Quando illi titubaverunt, tunc ille credidit. Qualem fructum Christus de arido ligno percepit? Quid ei dixerit Dominus audiamus. Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 39-43]. Tu differs te, ego agnosco te. Quando speraret latro, de latrocinio ad iudicem, de iudice ad crucem, de cruce ad paradisum? Denique ipse attendens merita sua, non dixit, Memento mei, ut liberes me hodie: sed, cum veneris in regnum tuum, tunc mei memor esto; ut si mihi tormenta debentur, vel quousque veneris in regnum tuum. Et ille: Non sic; invasisti in regnum coelorum, vim fecisti, credidisti, rapuisti. Hodie mecum eris in paradiso. Non te differo: tantae fidei hodie reddo quod debeo. Latro dicit, Memento mei, cum veneris in regnum tuum. Non solum credebat resurrecturum, sed etiam regnaturum. Pendenti, crucifixo, cruento, haerenti: Cum veneris, inquit, in regnum tuum. Et illi, Nos sperabamus. Ubi spem latro invenit, discipulus perdidit. |
7 | [In fractione panis agnoscitur Dominus.] Deinde iam, charissimi, magnum sacramentum quod cognovimus, audite. Ambulabat cum illis, suscipitur hospitio, panem frangit, et cognoscitur [Luc. XXIV, 21-31]. Et nos non dicamus quia Christum non cognovimus: novimus, si credimus. Parum est, novimus si credimus; habemus si credimus. Habebant illi Christum in convivio, nos intus in animo. Plus est Christum habere in corde, quam in domo. Cor enim nostrum interius nobis est, quam sit domus nostra . Iam vero ubi eum debet fidelis agnoscere? Agnoscit qui fidelis est: qui autem catechumenus est, ignorat. Sed ianuam contra illum nemo claudat, ut noverit . |
8 | [Ad poenitentes.] Hesterno die monui, et admoneo Charitatem vestram, quia resurrectio Christi est in nobis, si bene vivamus; si vita vetus nostra mala moriatur, et quotidie nova proficiat (In sermone superiori, nn. 2, 3). Abundant hic poenitentes: quando illis imponitur manus, fit ordo longissimus. Orate, poenitentes; et eunt orare poenitentes. Discutio poenitentes, et invenio male viventes. Quomodo poenitet quod fit? Si poenitet, non fiat. Si autem fit, nomen errat, crimen manet. Aliqui ipsi sibi poenitentiae locum petierunt; aliqui excommunicati a nobis in poenitentiae locum redacti sunt: et qui sibi petierunt, hoc volunt facere quod faciebant; et qui a nobis excommunicati in poenitentiae locum redacti sunt, nolunt inde surgere, quasi electus sit locus poenitentium. Qui debet esse locus humilitatis, fit locus iniquitatis . Vobis dico, qui vocamini poenitentes, et non estis: vobis dico. Quid vobis dicam? Laudo vos, in hoc non laudo: sed gemo et plango. Et quid faciam, factus vile canticum ? Mutamini, mutamini, rogo. Vitae finis incertus est. Omnis homo cum casu suo ambulat. Quid differtis bene vivere, cum putatis quia longa erit vita? Longam vitam putatis, et mortem subitaneam non timetis? Sed ecce longa sit: et quaero unum poenitentem, et non invenio . Quanto melius longa bona, quam, mala vita erit? Longam coenam malam nemo ferre, longam vitam malam omnes volunt habere. Utique si grande est quod vivimus, bonum sit ipsum grande. Quid enim vis mali, dic mihi, in omnibus tuis actibus, cogitationibus, cupiditatibus? Terram malam non vis, segetem malam non vis utique, sed bonam; arborem bonam, equum bonum, servum bonum, amicum bonum, filium bonum, uxorem bonam. Et quid haec magna commemoro: quandoquidem vestem ipsam malam non vis habere, sed bonam; caligam postremo ipsam non vis nisi bonam? Aut da mihi aliquid te velle quod malum est, nec te velle aliquid bonum. Puto, villam malam non vis, sed bonam; solam animam malam vis ? Quid te offendisti? Quid de te male tu ipse meruisti? Inter bona tua non vis esse malum, nisi te solum. Putate quia dico quod soleo, et facitis quod soletis. Ego coram Deo excutio vestimenta mea. Timeo ne mihi imputetur, quia non dico. Officium meum impleo, fructum vestrum quaero; de bonis operibus vestris gaudium habere volo, non pecuniam. Non enim qui bene vivit, divitem me facit. Et tamen bene vivat, et facit. Divitiae meae non nisi spes vestra est in Christo. Gaudium meum, solatium meum, et respiramentum periculorum meorum in his tentationibus nullum est, nisi bona vita vestra. Obsecro vos, fratres, si obliti estis vestri miseremini mei. |