monumenta.ch > Augustinus > 231
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCXXX. In diebus Paschalibus, I. De versu Psalmi CXVII, 24, Hic est dies quem fecit Dominus. <<<     >>> SERMO CCXXXII. In diebus Paschalibus, III . De resurrectione Christi secundum Lucam.

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCXXXI[Emendatus ad d. f. r. t. v. et Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore 141.]. In diebus Paschalibus [In Floriacensi codice perantiquo praenotatur, Habitus secunda feria. Non secus in aliis manuscriptis, nisi quod omittitur verbum, Habitus.], II. De resurrectione Christi secundum Marcum.

1 [Discipuli non credentes merito obiurgati.] Resurrectio Domini nostri Iesu Christi ex more legitur his diebus ex omnibus libris sancti Evangelii. In hac lectione animadvertimus, quomodo ipse discipulos suos prima membra sua, haerentes lateri suo obiurgavit Dominus Iesus: quia quem dolebant occisum fuisse, non credebant vivum esse [Marc. XVI, 14]. Patres fidei, nondum fideles: magistri, ut crederet totus orbis terrarum quod praedicaturi fuerant, et propter quod fuerant morituri, nondum credebant. Quem viderant mortuos suscitasse, non credebant resurrexisse. Merito ergo obiurgabantur: ostendebantur sibi, ut innotescerent sibi qui essent per se ipsos, qui futuri essent per illum. Sic etiam Petrus demonstratus est sibi; quando Domini imminente passione praesumpsit, et veniente ipsa passione titubavit. Vidit se in se, doluit se in se, flevit se in se: conversus est ad eum qui fecerat se [Matth. XXVI, 33-35, 69-75]. Ecce isti adhuc non credebant, cum iam viderent. Qualis illius dignatio, qui nobis dedit credere quod non videmus? Nos credimus eorum verbis, illi non credebant oculis suis.
2 [Sacramentum passionis et resurrectionis Christi quodnam sit. Mortis parens peccatum.] Resurrectio autem Domini nostri Iesu Christi nova vita est credentium in Iesum, et hoc est sacramentum passionis et resurrectionis eius, quod valde nosse et agere debetis. Non enim sine causa vita venit ad mortem. Non sine causa fons vitae unde bibitur ut vivatur, bibit hunc calicem qui ei non debebatur. Non enim Christo debebatur mori. Unde venerit mors, originem ipsius quaeramus. Pater mortis peccatum est. Si enim nunquam peccaretur, nemo moreretur. Legem Dei, hoc est, praeceptum Dei cum conditione homo primus accepit; ut si servaret, viveret; si corrumperet, moreretur. Non se se credendo moriturum, fecit unde moreretur; et invenit verum fuisse quod dixerat qui legem dederat. Inde mors, inde mortalis, inde labor, inde miseria, inde etiam post mortem primam mors secunda, id est, post mortem temporalem mors sempiterna. Huic ergo traditioni [Sic plerique Edd. In B., conditioni. M.] mortis, his legibus inferni obstrictus nascitur omnis homo: sed praeter illum hominem, qui homo factus est, ne periret homo [Ita omnes manuscripti. At editi, sed propter illum hominem Deus factus est homo, ne periret homo.]. Non enim legibus mortis venit obstrictus: ideo dicitur in Psalmo, Inter mortuos liber [Psal. LXXXVII, 6]. Quem sine concupiscentia virgo concepit quem et virgo peperit, et virgo permansit. Qui vixit sine culpa, qui non est mortuus propter culpam: communicans nobiscum poenam, non communicans culpam [Sic Mss. Editi vero, qui est mortuus propter culpam non suam. Nam mortuus est propter nostram. Poena culpae mors, etc.]. Poena culpae mors: Dominus Iesus Christus mori venit, peccare non venit: communicando nobiscum sine culpa poenam, et culpam solvit et poenam. Quam poenam solvit? Quae nobis debebatur post istam vitam. Ergo crucifixus est, ut in cruce ostenderet veteris hominis nostri occasum: et resurrexit, ut in sua vita ostenderet nostrae vitae novitatem. Sic enim doctrina docet apostolica: Traditus est, inquit, propter peccata nostra. et resurrexit propter iustificationem nostram [Rom. IV, 25]. Huius rei signum circumcisio data erat Patribus, ut octavo die circumcideretur omnis masculus [Gen. XVII, 12]. Circumcisio fiebat in cultellis petrinis [Iosue V, 2]: quia petra erat Christus [I Cor. X, 4]. In ista circumcisione significabatur exspoliatio carnalis vitae octavo die per Christi resurrectionem. Septimus enim dies hebdomadis sabbato completur. Sabbato Dominus iacuit in sepulcro, septima sabbati: resurrexit octava. Resurrectio ipsius innovat nos. Ergo octavo die resurgendo circumcidit nos. In ipsa spe vivimus [Sic Mss. At editi, iacuit in sepulcro: octavo autem die resurgendo nos innovavit; nos octavo die circumcidit; nos in ipso spe vivimus.].
3 [Bona vita mortem comprehendit et resurrectionem.] Audiamus Apostolum dicentem, Si resurrexistis cum Christo. Quomodo resurgimus, qui nondum mortui sumus? Quid est ergo quod voluit dicere Apostolus, Si resurrexistis cum Christo? Numquid ille resurrexisset, nisi prius mortuus fuisset? Viventibus loquebatur, nondum morientibus, et iam resurgentibus? Quid sibi vult? Videte quid dicat: 'Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis.' Ipse dicit Apostolus, non ego: sed tamen verum dicit; et ideo dico et ego. Quare illud dico et ego? Credidi, propter quod locutus sum [Psal. CXV, 1]. Si bene vivimus, mortui sumus, et resurreximus. Qui autem nondum mortuus est, nec resurrexit, male adhuc vivit: et si male vivit, non vivit: moriatur, ne moriatur. Quid est, moriatur, ne moriatur? Mutetur, ne damnetur. 'Si resurrexistis cum Christo,' verba repeto Apostoli, 'quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria' [Coloss. III, 1-4]. Haec sunt verba Apostoli. Ei qui nondum mortuus est, dico ut moriatur: ei qui adhuc male vivit, dico ut mutetur. Si enim male vivebat, et iam non male vivit, mortuus est: si bene vivit, resurrexit.
4 [Bene vivere, quid. Beatam vitam in terra quaerere, mendacium.] Sed quid est bene vivere? Quae sursum sunt sapere, non quae super terram. Quamdiu terra es, et in terram vadis [Gen. III, 19]? Quamdiu lingis terram? Amando terram, utique lingis terram, et efficeris eius inimicus, de quo dicit Psalmus: Et inimici eius terram lingent [Psal. LXXI, 9]. Quid eratis? Filii hominum. Quid estis? Filii Dei. Filii hominum quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Quod mendacium quaeritis? Dico modo [Sic manuscripti. At editi, Mundum; omisso verbo, Dico.]. Beati esse vultis, scio. Da mihi hominem latronem, sceleratum, fornicatorem, maleficum, sacrilegum, omnibus vitiis inquinatum, omnibus flagitiis seu facinoribus obrutum, qui non velit beate vivere. Scio, omnes vultis beate vivere: sed unde homo beate vivit, hoc non vultis quaerere. Quaeris aurum, quia putas te de auro beatum futurum: sed aurum te non facit beatum. Quare quaeris mendacium? Quare vis esse in isto saeculo sublimatus? Quia honore hominum et pompa saeculi putas te beatum futurum: sed pompa saeculi non te facit beatum. Quare quaeris mendacium? Et quidquid hic aliud quaeris, cum saeculariter quaeris, cum amando terram quaeris, cum lingendo terram quaeris; propterea quaeris, ut sis beatus: sed nulla res terrena te facit beatum. Quare non cessas quaerendo mendacium? Unde ergo eris beatus? Filii hominum quousque graves corde? Non vultis esse graves corde, qui terra oneratis cor vestrum? Quousque fuerunt graves corde homines? Antequam veniret Christus, antequam resurgeret Christus, fuerunt homines graves corde. Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Volentes beati esse, eas res quaeritis unde miseri sitis. Fallit vos quod quaeritis: mendacium est, quod quaeritis.
5 [Beata vita ubi quaerenda.] Beatus vis esse? Ostendo, si vis, unde sis beatus. Sequere ibi: Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Scitote. Quid? Quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum [Psal. IV, 3, 4]. Venit Christus ad miserias nostras; esurivit, sitivit, fatigatus est, dormivit; mira fecit, mala passus est, flagellatus est, spinis coronatus est, sputis illitus est, alapis caesus, ligno confixus, lancea vulneratus, in sepulcro positus; sed tertio die resurrexit, finito labore, mortua morte. Ecce ibi oculum habete in eius resurrectione; quia ita magnificavit Sanctum suum, ut resuscitaret eum a mortuis, et daret ei honorem in coelo sedendi ad dexteram suam. Ostendit tibi quid debeas sapere, si vis beatus esse: hic enim esse non potes. In hac vita beatus esse non potes: nemo potest. Bonam rem quaeris, sed terra ista non est regio eius rei quam quaeris. Quid quaeris? Beatam vitam. Sed non est hic. Aurum si quaereres in loco ubi non est, ille qui novit quia non est ibi, nonne diceret tibi: Quid fodis? quid terram sollicitas? Fossam facis quo descendas, non ubi aliquid invenias. Quid es responsurus admonenti te? Aurum quaero. Et ille: Non tibi dico, Nihil est quod quaeris; sed, Non est ubi quaeris. Sic et ru quando dicis, Beatus esse volo; bonam rem quaeris, sed non est hic. Si habuit hic illud Christus, habebis et tu. In regione mortis tuae, quid ille invenit, attende: veniens de alia regione quid hic invenit, nisi quod hic abundat [Quidam manuscripti hic addunt, labores, dolores, mortem.]? Manducavit tecum, quod abundat in cella miseriae tuae. Acetum hic bibit, fel hic habuit. Ecce quid in cella tua invenit. Sed ad magnam mensam suam te invitavit, mensam coeli mensam Angelorum, ubi ipse panis est. Descendens ergo et ista mala inveniens in cella tua, et non dedignatus est talem mensam tuam, et promisit tibi suam. Et quid nobis dicit? Credite, credite vos venturos ad bona mensae meae, quando non sum dedignatus mala mensae vestrae. Malum tuum tulit, et bonum suum non dabit? Utique dabit. Vitam suam promisit nobis: sed incredibilius est quod fecit. Mortem suam praerogavit nobis: tanquam diceret, Ad vitam meam vos invito, ubi nemo moritur, ubi vere vita beata est, ubi cibus non corrumpitur, ubi reficit et non deficit. Ecce quo vos invito, ad regionem Angelorum, ad amicitiam Patris et sancti Spiritus, ad coenam sempiternam, ad fraternitatem meam; postremo ad me ipsum, ad vitam meam vos invito. Non vultis credere quia dabo vobis vitam meam? Tenete pignus mortem meam. Modo ergo cum in ista carne corruptibili vivimus, morum mutatione cum Christo moriamur, amore iustitiae cum Christo vivamus: beatam vitam non accepturi, nisi cum ad illum venerimus, qui venit ad nos, et cum illo esse coeperimus, qui mortuus est pro nobis.
Augustinus HOME

bnf1594.18 bnf13367.225 bsb32655.244

Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCXXX. In diebus Paschalibus, I. De versu Psalmi CXVII, 24, Hic est dies quem fecit Dominus. <<<     >>> SERMO CCXXXII. In diebus Paschalibus, III . De resurrectione Christi secundum Lucam.
monumenta.ch > Augustinus > 231