monumenta.ch > Augustinus > 230
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCXXIX. De Sacramentis fidelium, feria II Paschae . <<<     >>> SERMO CCXXXI. In diebus Paschalibus , II. De resurrectione Christi secundum Marcum.

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCXXX[Emendatus ad cl. r. t. vat. v. et Lov.] [Note: Alias, de Diversis 89.]. In diebus Paschalibus, I. De versu Psalmi CXVII, 24, Hic est dies quem fecit Dominus.

1 Sicut Domino nostro cantavimus, ita illo adiuvante faciamus. Omnis enim dies a Domino factus est: non tamen sine causa de aliquo praecipue scriptum est, Hic est dies quem fecit Dominus. Legimus cum Deus conderet coelum et terram, quia dixit, Fiat lux; et facta est lux. Et vocavit Deus lucem, diem; et tenebras, noctem [Gen. I, 3, 5]. Sed est alius dies certus nobis et praecipue commendandus, de quo dicit Apostolus: Sicut in die honeste ambulemus. Dies iste vulgaris quotidianus, oriente sole et occidente perficitur. Est alius dies, quo fulget verbum Dei in cordibus fidelium, et pellit tenebras, non oculorum, sed morum malorum. Ipsum ergo agnoscamus, in ipso gaudeamus. Audiamus Apostolum dicentem, 'Filii enim lucis sumus, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum [I Thess. V, 5]. Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite Dominum Iesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis' [Rom. XIII, 13, 14]. Hoc si facitis, toto corde cantatis, Hic est dies quem fecit Dominus. Quod enim cantatis, vos estis, si bene vivatis. Quam multi per hos dies inebriantur? Quam multi per hos dies, parum est quia inebriantur, insuper etiam turpiter crudeliterque rixantur? Tales non cantant, Hic est dies quem fecit Dominus. Respondet eis Dominus: Tenebrae estis; non ego feci vos. Si vultis esse dies quem fecit Dominus, bene vivite; et habebitis [Aliquot manuscripti, habete; et infra, occasum faciat.] lucem veritatis, quae nunquam occasum faciet in cordibus vestris.
Augustinus HOME

bnf1594.18 bnf13367.225 bsb32655.244