monumenta.ch > Augustinus > 229
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCXXVIII. In die Paschae, V. Ad populum et ad Infantes. <<<     >>> SERMO CCXXX. In diebus Paschalibus, I. De versu Psalmi CXVII, 24, Hic est dies quem fecit Dominus.

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCXXIX[Hoc fragmentum in Bedae et Flori Collectione repertum, hic adiiciendum curavimus.] [Note: In Bedae et Flori Collectione repertum, ad I Cor. X.]. De Sacramentis fidelium, feria II Paschae [Florus Bedam secutus sub hoc titulo citat. Sic postea quoque Algerus in libro 1 de Sacramento, capp. 3 et 19. Eiusdem argumenti sermonem habes non tantum supra in ipso die Paschae quartum, sed etiam infra in die Pentecostes postremum.].

1 FRAGMENTUM. Quia passus est pro nobis, commendavit nobis in isto Sacramento corpus et sanguinem suum; quod etiam fecit et nos ipsos. Nam et nos corpus ipsius facti sumus, et per misericordiam ipsius quod accipimus, nos sumus. Recordamini, et vos non fuistis, et creati estis. Ad aream dominicam comportati estis: laboribus boum, id est annuntiantium Evangelium, triturati estis. Quando Catechumeni differebamini, in horreo servabamini. Nomina vestra dedistis; coepistis moli ieiuniis et exorcismis. Postea ad aquam venistis, et conspersi estis, et unum facti estis: accedente fervore Spiritus sancti cocti estis; et panis dominicus facti estis. Ecce quod accepistis. Quomodo ergo unum videtis esse quod factum est, sic unum estote vos, diligendo vos, tenendo unam fidem, unam spem, individuam charitatem. Haeretici quando hoc accipiunt, testimonium contra se accipiunt: quia illi quaerunt divisionem, cum panis iste indicet unitatem. Sic et vinum in multis racemis fuit, et modo in unum est [Sic in manuscriptis et apud Algerum. At in Beda vulgato legitur, et modo unum est.]. Unum est in suavitate calicis, post pressuram torcularis. Et vos post illa ieiunia, post labores, post humilitatem et contritionem, iam in nomine Christi tanquam ad calicem Domini venistis: et ibi vos estis in mensa, et ibi vos estis in calice. Nobiscum vos estis. Simul enim hoc sumimus, simul bibimus: quia simul vivimus.
Augustinus HOME

bnf1594.18 bnf13367.225 bsb32655.244