1 | Memor sum promissionis meae. Promiseram enim vobis, qui baptizati estis, sermonem quo exponerem mensae Dominicae Sacramentum, quod modo etiam videtis, et cuius nocte praeterita participes facti estis. Debetis scire quid accepistis, quid accepturi estis, quid quotidie accipere debeatis. Panis ille quem videtis in altari, sanctificatus per verbum Dei, corpus est Christi. Calix ille, imo quod habet calix, sanctificatum per verbum Dei, sanguis est Christi. Per ista voluit Dominus Christus commendare corpus et sanguinem suum, quem pro nobis fudit in remissionem peccatorum. Si bene accepistis, vos estis quod accepistis . Apostolus enim dicit: Unus panis, unum corpus, multi sumus [I Cor. X, 17]. Sic exposuit sacramentum mensae Dominicae: Unus panis, unum corpus, multi sumus. Commendatur vobis in isto pane quomodo unitatem amare debeatis. Numquid enim panis ille de uno grano factus est? Nonne multa erant tritici grana? Sed antequam ad panem venirent, separata erant: per aquam coniuncta sunt, et post quamdam contritionem. Nisi enim molatur triticum, et per aquam conspergatur, ad istam formam minime venit, quae panis vocatur. Sic et vos ante ieiunii humiliatione et exorcismi sacramento quasi molebamini . Accessit Baptismum et aqua; quasi conspersi estis, ut ad formam panis veniretis. Sed nondum est panis sine igne. Quid ergo significat ignis? Hoc est Chrisma. Oleum etenim ignis nostri , Spiritus sancti est sacramentum. In Actibus Apostolorum advertite, quando legitur. Modo incipit liber ipse legi: hodie coepit liber qui vocatur Actuum Apostolorum . Qui vult proficere, habet unde. Quando convenitis ad ecclesiam, tollite fabulas vanas: intenti estote ad Scripturas. Codices vestri nos sumus. Attendite ergo, et videte, quia venturus est Pentecoste Spiritus sanctus. Et sic veniet: in linguis igneis se ostendit. Inspirat enim charitatem, qua ardeamus in Deum, et contemnamus mundum, et fenum nostrum exuratur, et cor quasi aurum purgetur. Accedit ergo Spiritus sanctus, post aquam ignis: et efficimini panis, quod est corpus Christi. Et ideo unitas quodam modo significatur. Tenetis sacramenta ordine suo. Primo post orationem, admonemini sursum habere cor. Hoc decet membra Christi. Si enim membra Christi facti estis, caput vestrum ubi est? Membra habent caput. Si caput non praecessisset, membra non sequerentur. Quo ivit caput vestrum? Quid reddidistis in Symbolo? Tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Ergo in coelo est caput nostrum. Ideo cum dicitur, Sursum cor; respondetis. Habemus ad Dominum. Et ne hoc ipsum quod cor habetis sursum ad Dominum, tribuatis viribus vestris, meritis vestris, laboribus vestris, quia Dei donum est sursum habere cor; ideo sequitur episcopus, vel presbyter qui offert, et dicit, cum responderit populus , Habemus ad Dominum sursum cor: Gratias agamus Domino Deo nostro, quia sursum cor habemus . Gratias agamus, quia nisi donaret, in terra cor haberemus. Et vos attestamini, Dignum et iustum est dicentes, ut ei gratias agamus qui nos fecit sursum ad nostrum caput habere cor. Deinde post sanctificationem sacrificii Dei , quia nos ipsos voluit esse sacrificium suum, quod demonstratum est, ubi impositum est primum illud, sacrificium Dei et nos, id est signum rei quod sumus: ecce ubi est peracta sanctificatio dicimus orationem dominicam, quam accepistis et reddidistis. Post ipsam dicitur, Pax vobiscum: et osculantur se Christiani in osculo sancto. Pacis signum est: sicut ostendunt labia, fiat in conscientia. Id est, quomodo labia tua ad labia fratris tui accedunt, sic cor tuum a corde eius non recedat. Magna ergo sacramenta, et valde magna. Vultis nosse quomodo commendentur? Ait Apostolus: Qui manducat corpus Christi, aut bibit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini [I Cor. XI, 27]. Quid est indigne accipere? Irridenter accipere, contemptibiliter accipere. Non tibi videatur vile, quia vides. Quod vides, transit: sed quod significatur invisibile, non transit; sed permanet. Ecce accipitur, comeditur, consumitur: numquid corpus Christi consumitur? numquid Ecclesia Christi consumitur? numquid membra Christi consumuntur? Absit. Hic mundantur: ibi coronantur. Manebit ergo quod significatur aeternaliter , quanquam transire videatur. Sic ergo accipite, ut vos cogitetis, ut unitatem in corde habeatis, sursum cor semper figatis. Spes vestra non sit in terra, sed in coelo: fides vestra firma sit in Deum, acceptabilis sit Deo. Quia quod modo hic non videtis, et creditis; visuri estis illic, ubi sine fine gaudebitis. |