1 | Sic audistis praedicari Dominum Christum, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Ipse est enim Dominus Christus, qui si non se humiliaret, sed semper sic manere voluisset, homo perisset. Agnoscimus Verbum Deum apud Deum, agnoscimus Patri aequalem unigenitium Filium, agnoscimus lumen de lumine, diem ex die. Ipse est dies, qui fecit diem: a die non factus, sed genitus. Si ergo dies de die, non factus, sed genitus est; quis est dies quem fecit Dominus? Quare dies? Quia lux est. Et vocavit Deus lucem diem. Quaeramus quem diem fecit Dominus, ut exsultemus et iucundemur in eo. In prima conditione mundi legitur quia tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei ferebatur super aquam. Et dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux. Et divisit Deus inter lucem et tenebras; et lucem vocavit diem, et tenebras vocavit noctem [Gen. I, 2-5]. Ecce dies quem fecit Dominus. Sed numquid ipse est, in quo exsultare et iucundari debemus? Est alius dies quem fecit Dominus, quem magis debemus agnoscere, et in eo iucundari et exsultare. Quoniam dictum est fidelibus in Christum credentibus, Vos estis lux mundi [Matth. V, 14]. Si lux, utique dies: quia lucem vocavit diem. Ferebatur ergo etiam hic hesterno die Dei Spiritus super aquam, et tenebrae erant super abyssum, quando isti Infantes adhuc sua peccata portabant. Quando ergo illis per Spiritum Dei peccata dimissa sunt, tunc dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux. Ecce dies quem fecit Dominus, exsultemus et iucundemur in eo [Psal. CXVII, 24]. Alloquamur istum diem apostolicis verbis. O dies quem fecit Dominus, fuistis aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Fuistis, inquit, aliquando tenebrae. Fuistis, aut non? Recolite facta vestra, si non fuistis. Respicite conscientias vestras, quibus renuntiastis. Quia ergo fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux, non in vobis, sed in Domino; sicut filii lucis ambulate [Ephes. V, 8]. Satis sint vobis pauca ista, quoniam et post laboraturi sumus, et de Sacramentis altaris hodie Infantibus disputandum est. |