Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCXXIV. In die Paschae, I. Ad populum et ad Infantes, seu eo die baptizatos.
1 | [Gratia baptizatis collata. Bonos imitentur, non malos.] Hodierno die qui baptizati sunt, et renati sunt in Christo Iesu, alloquamur eos, et vos in eis, et ipsos in vobis. Ecce facti estis membra Christi. Si cogitetis quid facti estis, omnia ossa vestra dicent : Domine, quis similis tibi [Psal. XXXIV, 10]? Non enim digne cogitari potest illa dignatio Dei, et deficit omnis sermo sensusque humanus, venisse vobis gratuitam gratiam nullis meritis praecedentibus. Ideo et gratia dicitur, quia gratis datur. Quam gratiam? Ut sitis membra Christi, filii Dei, ut sitis fratres Unici. Si ille Unicus, unde vos fratres, nisi quia ille Unicus natura, vos gratia fratres facti? Quia ergo membra Christi facti estis, admoneo vos: timeo vobis, non tantum a Paganis, non tantum a Iudaeis, non tantum ab haereticis, quantum a malis catholicis. Eligite vobis in populo Dei quos imitemini. Nam si turbam imitari volueritis, inter paucos angustam viam ambulantes non eritis. Abstinete vos a fornicatione, a rapinis, a fraudibus, a periuriis, ab illicitis rebus, a iurgiis: ebrietas repellatur a vobis: adulterium sic timete quomodo mortem; mortem, non quae animam solvit a corpore, sed ubi anima semper ardebit cum corpore. |
2 | [Carnis peccata diabolus levia facit, cum sint gravia et mortifera.] Fratres mei, filii mei, filiae meae, sorores meae, scio agere diabolum partes suas, nec quiescere loqui in cordibus eorum quos obligatos suis vinculis tenet: scio fornicatoribus, adulteris qui contenti non sunt coniuge sua, dicere diabolum in cordibus eorum, Non sunt magna carnis peccata. Contra hanc diaboli susurrationem debemus habere Christi incarnationem. Hoc est unde Christianos decipit inimicus per carnis illecebras, cum eis facit leve quod grave est, lene quod asperum, dulce quod amarum est. Sed quid prodest quia satanas facit leve, quod Christus ostendit grave? Numquid novum aliquid facit diabolus dicere Christianis fidelibus: Nihil grave est quod facis? In carne tua peccas: numquid in spiritu? Facile deletur carnis peccatum, facile a Deo venia datur? Quid magnum facit? Artificium suum facit, quod in paradiso dixit; Manducate, et eritis sicut dii: nequaquam moriemini. Deus dixerat: Qua die manducaveritis, morte moriemini [Gen. II, 17]. Venit inimicus, et ait: Non moriemini, sed aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii. Dimissa est iussio Dei , et audita est persuasio diaboli. Tunc inventa est vera iussio Dei, et falsa deceptio diaboli. Numquid profuit, obsecro vos, quia dixit mulier, Serpens seduxit me? Numquid valuit excusatio? Si valuit excusatio, quare secuta est damnatio [Id. III]? |
3 | [Incontinentes corripiuntur et excommunicantur. Meretrix est quaecumque concubina praeter uxorem.] Ideo vobis dico, fratres mei, filii mei, qui habetis uxores, ut nihil aliud noveritis; et qui non habetis, et ducere vultis, integros vos ad eas servate, sicut integras vultis eas invenire. Vos qui continentiam Deo vovistis, nolite retro respicere. Ecce dico vobis, ecce clamo vobis, ego me absolvo: erogatorem me Deus posuit, non exactorem. Et tamen ubi possumus, ubi datur locus, ubi conceditur, ubi scimus, corripimus, obiurgamus, anathematizamus, excommunicamus: et tamen non corrigimus. Quare? Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus [I Cor. III, 7]. Modo quia loquor, quia moneo, quid opus est, nisi exaudiat me Deus pro vobis, et agat aliquid in vobis, hoc est, in cordibus vestris? Breviter dico, et vobis commendo, et fideles terreo, et vos aedifico. Membra Christi estis: nolite me, sed Apostolum audire: Tollens, inquit, membra Christi, faciam membra meretricis [Id. VI, 15]? Sed dicit nescio quis: Meretrix non est quam habeo, concubina mea est. O sancte episcope, meretricem fecisti concubinam meam! Numquid ego dixi? Apostolus clamat, et ego incurri calumniam. Ego te volo esse sanum: in me quare furis sicut insanus? Habes uxorem, qui hoc dicis? Habeo, inquis. Bene: velis nolis, illa quae praeter uxorem tecum dormit, iam dixi, meretrix est. Ecce vade, et dic ei quia iniuriam tibi fecit episcopus. Habes uxorem tuam legitimam, et alia tecum dormit: quaecumque est illa, iam dixi, meretrix est. Sed servat tibi uxor tua fidem, nec novit alium nisi te solum, et non disponit se nosse alterum. Cum sit ergo illa casta, tu quare fornicaris? Si illa te unum, tu quare duas? Sed dicis: Ancilla mea concubina mea est, numquid ad uxorem alienam vado? numquid ad meretricem publicam vado? An non licet mihi in domo mea facere quod volo? Dico tibi, non licet. In gehennam vadunt, qui hoc faciunt, in sempiterno igne ardebunt. |
4 | [Morum correctio non differenda.] Vel hic liceat mihi loqui, et dicere. Corrigant se qui tales sunt, dum vivunt; ne postea velint, et non possint: quia subito venit mors, et non est qui corrigatur, sed qui in ignem mittatur. Et quando veniat ipsa novissima hora, nescitur, et dicitur, Corrigo. Quando corrigis, quando mutaris? Cras, inquis. Ecce quoties dicis, Cras, cras; factus es corvus. Ecce dico tibi, cum facis vocem corvinam, occurrit tibi ruina. Nam ille corvus, cuius vocem imitaris, exiit de arca, et non rediit [Gen. VIII, 7]. Tu autem, frater, redi in Ecclesiam, quam tunc illa arca significabat. Sed vos me audite, o baptizati; audite me, vos per sanguinem Christi renati: obsecro vos per nomen quod super vos invocatum est, per illud altare ad quod accessistis , per Sacramenta quae accepistis, per iudicium futurum vivorum et mortuorum; obsecro vos, obstringo vos per nomen Christi, ut non imitemini eos quos tales esse cognoscitis; sed illius sacramentum maneat in vobis, qui de ligno descendere noluit, sed voluit de sepulcro resurgere. |