monumenta.ch > Augustinus > 222
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCXXI. In Vigiliis Paschae, III . Quod in Genesi dies a luce, nunc a nocte computentur. <<<     >>> SERMO CCXXIII. In Vigiliis Paschae, V.

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCXXII[Emendatus est ad r. t. v. Lov.] [Note: Alias, de Diversis 80.]. In vigiliis Paschae, IV [Florus hunc sermonem citat ad Ephes. cap. VI, et subsequentem ad Ephes. V.]. Vigilandum adversus diabolum. Rectores mundi diabolus et angeli eius. In coelestibus quibusnam habitant. Diabolus e cordibus piorum eiectus.

1 Cum vos, dilectissimi, ad vigilandum et orandum ipsa solemnitas sanctae huius noctis hortetur; etiam nostrum vobis tamen solemniter debetur alloquium, ut adversus contrarias et invidas potestates rectoresque tenebrarum, velut contra nocturnas bestias, dominicum gregem etiam vox pastoralis exsuscitet. Non est enim nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sicut Apostolus dicit; id est, adversus homines mortali corpore infirmos: sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI, 12]. Nec ideo sane diabolum et angelos eius, quos Apostolus his verbis significat, mundi huius existimetis esse rectores, de quo scriptum est, Et mundus per eum factus est [Ioan. I, 10]. Nam eos rectores mundi cum etiam ipse dixisset, ne quis mundum intelligeret, qui plerisque Scripturarum locis coeli et terrae nomine nuncupatur; continuo tanquam exponendo addidit, tenebrarum harum, hoc est, infidelium. Propter quod iam fidelibus dicit, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. Sunt ergo ista spiritualia nequitiae in coelestibus; non ubi sidera disposita effulgent, et sancti Angeli commorantur; sed in huius aeris infimi caliginoso habitaculo, ubi et nebula conglobatur: et tamen scriptum est, Qui cooperit coelum nubibus [Psal. CXLVI, 8]. Ubi et aves volitant: et tamen dicuntur volatilia coeli [Psal. XLIX, 11]. In his ergo coelestibus, non in illa superiore tranquillitate coelestium, habitant isti nequissimi spiritus, contra quos nobis colluctatio spiritualis indicitur: ut devictis angelis malis, illo praemio perfruamur, quo Angelis bonis incorrupta aeternitate sociemur. Unde alio loco idem apostolus, cum significaret tenebrosum diaboli principatum: Secundum spiritum, inquit, mundi huius secundum principem potestatis aeris huius, qui nunc operatur in filiis infidelitatis [Ephes. II, 2]. Quod ergo est spiritus mundi huius, hoc sunt rectores mundi. Et sicut illic exposuit quid dixerit mundum, in filiis infidelitatis: sic etiam hic, cum addidit, tenebrarum harum. Et quod ibi ait, principem potestatis aeris; hoc isto loco, in coelestibus. Gratias itaque Domino Deo nostro, qui nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae [Coloss. I, 12, 13]. Ab illis ergo tenebris evangelica luce distincti, et ab illis potestatibus sanguine pretioso redempti, vigilate et orate, ne intretis in tentationem [Matth. XXVI, 41]. Nam quicumque habetis fidem quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6], missus est princeps huius mundi foras a cordibus vestris [Ioan. XII, 31]: sed forinsecus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret [I Petr. V, 8]. Non ergo detis locum diabolo, quacumque ex parte penetrare volenti: sed qui eum foras misit patiendo pro vobis, adversus eum habitet intus in vobis. Cum vobis ille dominaretur, fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate. Adversus tenebras earumque rectores in matre luce vigilate, et Patrem luminum de sinu matris lucis orate [Sic manuscripti. Editi vero, in sinu matris orate; omisso lucis.].
Augustinus HOME

bnf1594.18 bnf13367.225 bsb32655.244