monumenta.ch > Augustinus > 221
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCXX. In Vigiliis Paschae, II. Quis mortuus pro nobis. Solemnitas Paschae. <<<     >>> SERMO CCXXII. In vigiliis Paschae, IV . Vigilandum adversus diabolum. Rectores mundi diabolus et angeli eius. In coelestibus quibusnam habitant. Diabolus e cordibus piorum eiectus.

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCXXI[Collatus est ad duos e. ad r. t. v. et Lov.] [Note: Alias, de Diversis 79.]. In Vigiliis Paschae, III [Totus exstat inter Eugypii excerpta.]. Quod in Genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.

1 Dicendum est cur tanta celebritate hodierna potissimum nocte vigilemus. Quod die tertio resurrexerit a mortuis Dominus Christus, nullus ambigit christianus. Hac autem nocte hoc factum esse, sanctum Evangelium contestatur. Totum enim diem a praecedente nocte computari non dubium est: non secundum dierum ordinem qui commemoratur in Genesi: quanquam et illic tenebrae praecesserunt. Nam tenebrae erant super abyssum, cum dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux. Sed quia illae tenebrae nondum erant nox, nondum enim praecesserat dies: divisit quippe Deus inter lucem et tenebras, et prius lucem vocavit diem, deinde tenebras noctem; et facta luce usque ad alterum mane commemoratus est dies unus [Gen. I, 3-5]: manifestum est illos dies a luce coepisse, et transacta luce usque ad mane singulos terminatos. Sed posteaquam creatus homo a luce iustitiae ad peccati tenebras declinavit, a quibus eum Christi gratia liberat, factum est ut nunc dies a noctibus computemus: quia non a luce ad tenebras, sed a tenebris ad lucem venire conamur, et Domino adiuvante fieri speramus. Sicut et Apostolus dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit: abiiciamus itaque opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis [Rom. XIII, 12]. Dies igitur Dominicae passionis quo crucifixus est, iam transactam noctem propriam sequebatur; ideoque clausus et terminatus est usque ad Parasceven, quam Iudaei etiam Coenam puram vocant, ab eius noctis exordio incipientes sabbati observationem. Deinde sabbati dies a sua nocte incipiens, finitus est vespere incipientis noctis, quae pertinet ad initium dominici diei: quoniam eum Dominus suae resurrectionis gloria consecravit. Illius itaque noctis ad initium dominici diei pertinentis, nunc ista solemnitate memoriam celebramus: illam noctem agimus vigilando, qua Dominus resurrexit; et illam vitam, de qua paulo ante dicebamus, meditamur, ubi nec mors ulla, nec somnus est, quam in sua carne nobis inchoavit, quam sic excitavit a mortuis, ut iam non moriatur, et mors ei ultra non dominetur. Nam quando venientes ad sepulcrum eius, a quibus diligentibus quaerebatur, diluculo corpus non invenerunt, responsumque acceperunt ab Angelis, quod iam resurrexerat; manifestum est quod ea nocte resurrexit, cuius extremitas illud diluculum fuit. Deinde cui resurgenti paulo diutius vigilando concinimus, praestabit ut cum illo sine fine vivendo regnemus. Sed et si forte his horis, quibus nos ducimus istam vigiliam, illius adhuc corpus in sepulcro erat, nondumque resurrexerat; nec sic vigilando sumus incongrui: quia ille dormivit ut vigilemus, qui est mortuus ut viveremus.
Augustinus HOME

bnf1594.18 bnf13367.225 bsb32655.244