Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve .
1 | [Passionis Dominicae mysteria explicanda.] Cuius sanguine delicta nostra deleta sunt, solemniter legitur passio, solemniter celebratur; ut annua devotione memoria nostra laetius innovetur, et ipsa frequentatione populorum fides nostra clarius illustretur. Exigit ergo a nobis solemnitas, ut de passione Domini vobis sermonem, qualem donat ipse, reddamus. Et quidem ad salutem nostram et vitae huius transigendae utilitatem, in his quae passus est ab inimicis Dominus noster, exemplum patientiae nobis praebere dignatus est; ut pro evangelica dignitate, si hoc ipse voluerit, nihil tale perpeti recusemus. Verumtamen quia nec in ipsa carne mortali aliquid ille necessitate, sed omnia voluntate perpessus est; recte creditur etiam significare aliquid voluisse in singulis quibusque factis, quae circa eius passionem gesta atque conscripta sunt. |
2 | [Quid significet quod Christus crucem suam portavit.] Ac primum, quod traditus ut crucifigeretur crucem suam ipse portavit [Ioan. XIX, 17]; continentiae signum dedit, et demonstravit praecedens, quid facere debeat qui eum sequi voluerit. Hoc etiam verbo commonuit, ubi ait: Qui diligit me, tollat crucem suam, et sequatur me [Matth. XVI, 24]. Tollit enim quodam modo crucem suam, qui regit mortalitatem suam. |
3 | [Calvariae locus.] Quod in loco Calvariae crucifixus est [Ioan. XIX, 17, 18]; significavit in passione sua remissionem omnium peccatorum, de quibus in Psalmo dicitur: Multiplicatae sunt iniquitates meae super capillos capitis mei [Psal. XXXIX, 13]. |
4 | [Latrones a dextris et a sinistris.] Quod duo cum illo ab utroque latere crucifixi sunt [Ioan. XIX, 18]; ostendit alios sibi dextros, alios sinistros esse passuros: dextros, de quibus dicitur, Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam [Matth. V, 10]; sinistros autem, de quibus dicitur, Et si tradidero corpus meum, ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 3]. |
5 | [Titulus super crucem.] Quod titulus est positus super eius crucem, in quo scriptum erat, Rex Iudaeorum [Ioan. XIX, 19], illud ostendit, quia nec occidendo efficere potuerunt, ut eum regem non haberent, qui eis manifestissime eminentissima potestate secundum sua opera redditurus est. Unde in Psalmo canitur: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. |
6 | [Cur tribus linguis conscriptus. Cur rex Iudaeorum, et non Gentium.] Quod tribus linguis titulus conscriptus erat, hebraea, graeca, et latina [Ibid., 20]; non solum Iudaeis, sed etiam Gentibus eum regnaturum fuisse declaratum est. Proinde in eodem psalmo cum dixisset, Ego autem constitutus sum rex super Sion montem sanctum eius, ubi scilicet hebraea lingua regnavit; continuo tanquam graeca, latinaque subiungens, Dominus, inquit, dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te: pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae [Psal. II, 6, 7]. Non quia graeca et latina solae sunt gentium linguae: sed quia ipsae maxime excellunt, graeca, propter studium litterarum; latina, propter peritiam Romanorum. Quamvis in illis tribus linguis Christo subiuganda universitas gentium omnium monstraretur: non tamen illic scriptum est et rex Gentium, sed tantummodo Iudaeorum; ut commendaretur origo seminis, in proprietate nominis. Lex enim a Sion prodiet, dictum est, et verbum Domini ab Ierusalem [Isai. II, 3]. Nam qui sunt qui dicunt in Psalmo, Subiecit plebes nobis, et Gentes sub pedibus nostris [Psal. XLVI, 4]; nisi de quibus dicit Apostolus, Si enim spiritualibus eorum communicaverunt Gentes, debent et in carnalibus ministrare eis [Rom. XV, 27]? |
7 | [Iudaei apud Pilatum agentes de mutando titulo.] Quod suggesserunt principes Iudaeorum, Pilato, ne absolute scriberet quod sit rex Iudaeorum, sed quod ipse regem se dixerit Iudaeorum [Ioan. XIX, 21]; ramis illis fractis ita Pilatus inserendum figurabat oleastrum: quia homo erat ex Gentibus, Gentium scribens confessionem, de quibus merito ipse Dominus dixit, Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti iustitiam [Matth. XXI, 43]. Nec ideo tamen, non est rex ille Iudaeorum. Radix enim portat oleastrum, non oleaster radicem. Et quamvis illi rami per infidelitatem fracti sint; non ideo Deus repulit plebem suam, quam praesciit. Et ego, inquit, Israelita sum [Rom. XI, 1, 2, 17]. Et quamvis filii regni, qui noluerunt Dei Filium regnare sibi, eant in tenebras exteriores; tamen multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent, non cum Platone et Cicerone, sed cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum [Matth. VIII, 12 ] [et 11]. Pilatus quidem regem Iudaeorum scripsit, non regem Graecorum aut Latinorum; quamvis Gentibus regnaturum. Et quod scripsit, scripsit, neque infidelium suggestione mutavit [Ioan. XIX, 22.]: cui tanto ante praedictum erat in Psalmis, Tituli inscriptionem ne corrumpas [Psal. LVI, 1; LVII, 1]. Omnes gentes credunt in regem Iudaeorum: omnibus gentibus regnat, sed tamen rex Iudaeorum. Tantum valuit illa radix, ut insertum oleastrum in se possit ipsa mutare , oleaster autem olivae nomen non possit auferre. |
8 | [Vestes in quatuor partes divisae.] Quod in quatuor partes divisa vestimenta eius milites abstulerunt [Ioan. XIX, 23]; per quatuor orbis partes peragratura sacramenta eius significaverunt. |
9 | [Inconsutilis tunica sorti commissa.] Quod unam tunicam inconsutilem desuper textam sortiti sunt, potius quam partiti [Ibid., 23, 24]; satis demonstratum est sacramenta visibilia, quamvis et ipsa indumenta sint Christi, posse tamen habere quoslibet haec, sive bonos, sive malos; sincerissimam vero fidem, quae per dilectionem operatur unitatis integritatem, quia dilectio Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Rom. V, 5], non pertinere ad quoslibet, sed occulta Dei gratia tanquam sorte donari. Unde Simoni qui Baptismum habebat, et istam non habebat, a Petro dictum est, Non est tibi sors, neque pars in ista fide [Act. VIII, 21]. |
10 | [Mater commendata a moriente.] Quod in cruce cognitam matrem dilecto discipulo commendavit [Ioan. XIX, 26, 27]; congruenter tunc humanum affectum, quando ut homo moriebatur, ostendit. Ista hora nondum venerat, quando aquam in vinum conversurus eidem matri dixerat: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea [Id. II, 4]. Non enim de Maria sumpserat quod habebat in divinitate, sicut de Maria sumpserat quod pendebat in cruce. |
11 | [Acetum in spongia datum.] Quod dixit, Sitio; fidem quaerebat a suis: sed quia in propria venit, et sui eum non receperunt [Id. I, 11]; pro suavitate fidei, acetum perfidiae dederunt, et hoc in spongia. Vere spongiae comparandi, non solidi, sed tumidi; non recto confessionis aditu aperti, sed insidiarum tortuosis anfractibus cavernosi. Sane ille potus habebat et hyssopum [Ioan. XIX, 28, 29], quae humilis herba radice fortissima petrae dicitur inhaerere. Erant quippe in illo populo, quibus hoc facinus ad humiliandam poenitendo animam post abiiciendo servabatur. Noverat eos ipse, qui hyssopum cum aceto accipiebat. Nam et pro eis oravit, sicut alius evangelista testatur, cum pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. |
12 | [Vox ultima et inclinatio capitis.] Quod ait, Perfectum est, et inclinato capite reddidit Spiritum [Ioan. XIX, 30]; non necessitatem, sed potestatem suae mortis ostendit, donec omnia quae pro illo prophetata erant perficerentur exspectans: quia et hoc scriptum erat, Et in siti mea potaverunt me aceto [Psal. LXVIII, 22]: tanquam potestatem habens ponendi animam suam, sicut et ipse testatus est [Ioan. X, 18]. Et reddidit Spiritum per humilitatem, hoc est, capite inclinato; recepturus eum per resurrectionem, capite sublevato. Istam mortem et capitis inclinationem magnae potestatis fuisse, Iacob ille patriarcha in Iudae benedictione praenuntians, Ascendisti, inquit, recumbens, dormisti sicut leo [Gen. XLIX, 9]: per ascensionem mortem, per leonem significans potestatem. |
13 | [Crura latronibus, non Christo confracta.] Iamvero quod illis duobus crura confracta sunt, illi autem non, quia defunctus est; quare factum sit, ipsum Evangelium declaravit. Oportebat enim ut isto etiam signo demonstraret in eius praenuntiata prophetia commendatum esse Pascha Iudaeorum, ubi hoc praeceptum est, ut ovis ossa non frangerent. |
14 | [Sanguis et aqua e lateris vulnere.] Quod latus lancea percussum in terra sanguinem et aquam manavit; procul dubio sacramenta sunt quibus formatur Ecclesia; tanquam Eva facta de latere dormientis Adam, qui erat forma futuri. |
15 | [Ioseph et Nicodemus sepelientes.] Quod Ioseph et Nicodemus eum sepeliunt [Ioan. XIX, 31-42]; sicut nonnulli nomina interpretati sunt, Ioseph interpretatur Auctus; Nicodemus autem, quia nomen est graecum, pluribus notum est quod ex victoria et populo sit compositum; quia νῖκος victoria est, δῆμος populus. Quis est ergo moriendo auctus, nisi qui dixit, Granum tritici si non moriatur, solum remanet; si autem moriatur, multiplicatur [Id. XII, 24, 25]? Et quis etiam moriendo persecutorem populum vicit, nisi qui eos resurgendo iudicabit? |